Textkit Logo

Quid hodie agis?

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

Quid hodie agis?

Postby thesaurus » Tue Dec 15, 2009 5:41 am

Quid hodie agis, amice? Vel, si iamiam noctis sub radiis quiescis, egisti? Nobis latine scribendi excolendique causa erit, si nonnulla commentariola cotidie hic scribimus. Etiamsi simpliciter, scribendum est--hoc latinae discipulis auxilium fert gratum.

Hodierna dies mihi inusitata fit. Nunc apud universitates cursus posterae anni partis cito finem apropinquant. Mox discipulis domum ire licebit. Sed tristes manant discipuli multis sub oneribus cursuum finiendorum causa oppresi. Horum unus sum ego. Totam noctem pervigilavi ingentes scribens, horrabile dictu, progymnasma de rebus occultis litterarum anglorum. Triginta paginarum sententiis meis explevi. Valde langueo; desunt vires; opus autem est factum. Currum vel autoraedam meam, quae oleum adsiduo spargebat, in fabres Hondae sub aegide laborantos duxi. Timui ne cara inmutatio esset, sed laetatus sum mercedem solvens: solum quinquaginta dollariorum fuit. Iam suavis per vias olei nihil destillens labitur currus. Cum facta diei laundanda sint, vinum bibo et cibum Sericum meam in domum ferri iubeo ut dapibus fruar curis absolutus.

(Nunc, ut semper, menda corrigatis precor mea.)
Horae quidem cedunt et dies et menses et anni, nec praeteritum tempus umquam revertitur nec quid sequatur sciri potest. Quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus. --Cicero, De Senectute
thesaurus
Textkit Zealot
 
Posts: 988
Joined: Mon Oct 02, 2006 9:44 pm

Re: Quid hodie agis?

Postby CarmentaLatin » Thu Apr 01, 2010 7:26 pm

Mi amice Thesaure,

Hodie iam cum muliere ex universitate locali in telephono de ponendo classis Latinae interretialis in eius catalogo collocutus sum, et paginam in Vicipaedia ex Anglica ad Latinam transtuli. Nunc verba catalogo universitatis scribo. Vale. Necesse est mihi nunc resumere scribendum meum.

--Andreas
CarmentaLatin
Textkit Neophyte
 
Posts: 9
Joined: Thu Mar 25, 2010 5:56 pm

Re: Quid hodie agis?

Postby thesaurus » Mon Apr 05, 2010 4:38 pm

CarmentaLatin wrote:Mi amice Thesaure,

Hodie iam cum muliere ex universitate locali in telephono de ponendo classis Latinae interretialis in eius catalogo collocutus sum, et paginam in Vicipaedia ex Anglica ad Latinam transtuli. Nunc verba catalogo universitatis scribo. Vale. Necesse est mihi nunc resumere scribendum meum.

--Andreas


Salve, Andrea! Laetor primum te respondisse ad filum a me multos menses conditum. Si tibi videtur, nexum ad paginam Vicipaediae quam scripsisti adferre potes? Eam legere mihi placebit.

Ut de me pauca dicam, mane surrexi et more Indorum meditatus sum, quo more ut mentem exercitem quotidie nitor. Tum mea cum puella colloquens jentavi. Hodie clare sol Pennsylvaniae lucet ideoque gaudeo. Thermopolium apud universitatem iam frequento ut coffeino expergefactus melius cogitem quid mihi pro ludo sit scribendum legendumque. Mox mea cum puella ire ad prandium expecto. Vero dies me adridet!
Horae quidem cedunt et dies et menses et anni, nec praeteritum tempus umquam revertitur nec quid sequatur sciri potest. Quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus. --Cicero, De Senectute
thesaurus
Textkit Zealot
 
Posts: 988
Joined: Mon Oct 02, 2006 9:44 pm

Re: Quid hodie agis?

Postby CarmentaLatin » Mon Apr 05, 2010 7:14 pm

Thesaure,

Mihi gaudio est adferre tibi paginam meam Wikipediae, sed nondum decem nuntia in Textkit feci, et impossibile est mihi id agere. Sed mox tibi paginam illam adferam. Gratias tibi, amice.

--Andreas
CarmentaLatin
Textkit Neophyte
 
Posts: 9
Joined: Thu Mar 25, 2010 5:56 pm


Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: Google Adsense [Bot] and 7 guests