Salve, reginalatina! Valde placuit haec tua vel aliorum legere, itaque idem facio.
1. Quae tibi patria est?
Portucalia, patria parva prope Hispaniam et caput Europae, neque eá habitatá beatificor.
2. Quot annos natus/nata es?
19 annos natus sum.
3. □ Vir □ Femina
Vir vel... juvenis!

4. Habesne filios?
Non quidem habeo, neque mox mihi habendi.
5. Quas linguas loqueris?
Fluenter vel Facunde, Lusitanice (Portucalensis lingua) et Anglice. Graece Antique, Francogallice, Latine, Italiane, et Hispanice non fluenter loquor, sed legere possum his studens ob esse.
6. Quae studia linguae Latinae habes?
□ Ludus
□ Universitas
□ Tua sponte discendo
□ Alia
Omnia quae monstrasti confiteor. Ad Latinam primum ivi cum 16/17 annos eram, ut fessus essem tam saepe de origine linguae meae a Latina audire nihil autem de ea novisse. Quippe amore hujus sum ustus, et in universitate Classicis nunc studeo et in interrete ut hic lego ut magis discam.
7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras?
Varia. Hebdomes sunt quos multum lego et linguae do, sunt alii dum paucum mihi restat tempus minusque consecro.
8. Quae alia studia habes?
Classica (Litterae et Linguae), Philosophiam, et Linguas Modernas habeo ut studia.
9. Quare linguam Latinam didicisti?
□ Linguae Latinae causa
□ Humanitatis Latinae causa
□ Linguarum causa
□ Historiae causa
Factus est!
10. Si filios haberes loqueris cum iis latine?
□ Ita vero. Amarem ut filii mei Latinam ab infantia discerent. Eis non est loquendum nisi velint, scilicet, sed parenti bona sunt facienda, et his quibus bona fiunt constituere vel bonis uti vel non.
Necesse autem est sponsam invenire quae non me amentem putaret ob id. Hah.
11. Velles linguam Latinam in publicum extendi?
□ Ita vero. Cum amicis situm et gregem in universitatem nostram creaturus mox ad ipsum sum.
12. Putasne linguam Latinam non mortuam esse?
Quare?
Lingua contemporanie locuta mortua non esse non potest. Non alia descriptio est. Et Latina /est/ a nobis locuta. Vide!