Textkit Logo

De Claudio

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

De Claudio

Postby Pedrus Lemus » Sun Oct 05, 2008 12:44 am

Salve ominibus
Scire volo se et ubi invenire possum ad interredem opera Claudii cujus fuit Imperator Romanus(Tiberius Claudius Nero Caesar Drusus), ita quaesivi se non invenio. Gratias
Pedrus Lemus
Textkit Neophyte
 
Posts: 5
Joined: Sun Jun 15, 2008 2:53 am

Postby Franmorar » Wed Oct 08, 2008 6:54 pm

Ave et salve, o exoptate Petre.

Eheu! Vae antiquis fautoribus! Fere nullum, quorum tam multa scripserat, e Claudii Imperatoris operibus remanet. Sed talia similiter de aliis Latinis accidisse et Graecis scriptores dicere possumus. Ut jam scis, Tiberius Claudius Drusus Nero Germanicus Britannicus, nepos illius magni et divi Augusti Caesaris, de historia, grammatica, philosophia et multis aliis rebus scripsit. Fertur reformationem alphabeti suscepisse Latini, de qua in voluminis nonnullis disputavit. Eruditus quidem homo, crudelis autem diffidensque, sed fortasse non tamquam nepos ejus Gajus Germanicus, Caligula dictus.
Tantum fere e Claudi operibus haec remanet oratio, a Cornelio Tacito citata, per quam Imperator e Senatu petiit ut in Romanam civitatem viros trans Alpes natos reciperet:

Incipit citatio:

"Majores mei, quorum antiquissimus Clausus origine Sabina simul in civitatem Romanam et in familias patriciorum ascitus est, hortantur uti paribus consiliis in re publica capessenda, transferendo huc quod usquam egregium fuerit. Neque enim ignoro Julios Alba, Coruncanios Camerio, Porcios Tusculo et, ne vetera scrutemur, Etruria Lucaniaque et omni Italia in senatum ascitos, postremo ipsam ad Alpis promotam ut non modo singuli viritim, se terrae, gentes in nomen nostrum coalescerent. Tunc solida domi quies et adversus externa floruimus, cum Transpadani in civitatem recepti, cum specie deductarum per orbem terrae legionum additis provincialium validissimis fesso imperio subventum est. Num paenitet Balbos ex Hispania nec minus insignis viros e Gallia Narbonensi transivisse? Manent posteri eorum nec amore in hanc patriam concedunt. Quid aliud exitio Lacedaemonis et Atheniensibus fuit, quamquam armis pollerent, nisi quod victos pro alienigenis arcebant? At conditor nostri Romulus tantum sapientia valuit ut plerosque populos eodem die hostis, dein civis habuerit. Advenae in nos regnaverunt; libertinorum filiis magistratus mandare non, ut plerique falluntur, repens, sed priori populo factitatum est. At cum Senonibus pugnavimus: scilicet Vulsci et Aequi numquam adversam nobis aciem instruxere. Capti a Gallis sumus: sed et Tuscis obsides dedimus et Samnitium jugum subiimus. Ac tamen, si cuncta bella recenseas, nullum breviore spatio quam adversus Gallos confectum; continua inde ac fida pax. Jam moribus, artibus, affinitatibus nostris mixti, aurum et opes suas inferant potius quam separati habeant. Omnia, patres conscripti, quae nunc vetustissima creduntur, nova fuere: plebeji magistratus post patricios, Latini post plebejos, ceterarum Italiae gentium post Latinos. Inveterascet hoc quoque, et quod hodie exemplis tuemur, inter exempla erit." (Annales, liber XI, 24).

Acta est citatio.

Vale atque vale, Petre amice.
Last edited by Franmorar on Fri Oct 10, 2008 12:47 am, edited 2 times in total.
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Postby Pedrus Lemus » Thu Oct 09, 2008 12:08 am

Gratias plurimam tibi ago, amice.
Annales quem de Claudio narrabat prius ignorabam, eum cum maxime volupitate legebo. Quoque de reformatione Claudii linguae latinae nescibam. Bonus est inverire alii fautores antiquatem.

Vale.
Pedrus Lemus
Textkit Neophyte
 
Posts: 5
Joined: Sun Jun 15, 2008 2:53 am


Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest