Qui scriptor tibi valdissime placet?

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
User avatar
thesaurus
Textkit Zealot
Posts: 1012
Joined: Mon Oct 02, 2006 9:44 pm

Qui scriptor tibi valdissime placet?

Post by thesaurus »

Salvete omnes latine scribentes legentesque amici!

Mihi accidit vos rogare quem scriptorem Latine vel aliis linguis scribentem vobis maxime placere? Nempe omnes Latinae Graecaeque studentes libros permultos, non solum linguis antiquis scriptos sed etiam eis hodiernis, cottidie edunt. (Hanc quaestionem quoque propono quoniam colloquia hoc in foro scripta saepe tam gravia mihi videntur ut minus facile ad Latine scribendum nos ducat quam nobis oportere debet.)

Anglicarum discipulus litterarum, magistri artis gradum persequens, his quasi omnes super litteras faveo ac mihi scriptores illi Aevo Victoriano scribentes placent, praesertim Georgius Eliot, Thomas Hardy et Carolus Dickens. Horum enim libri iucundissimi eruditissimique omnium Anglice mihi videntur, sed hi magnitudino tam ingentes et paginarum repletissimi sunt ut multi homines legente horrescant. Paullulum de rebus Victorianis in Vicipaedia scripsi, si tibi interest:

http://la.wikipedia.org/wiki/Thomas_Hardy
http://la.wikipedia.org/wiki/Thomas_Carlyle
http://la.wikipedia.org/wiki/Aevum_Victorianum

Latine, semper Ciceronis libros legens inveniri possum, sed recenter nonnullos poetas, scilicet Vergilium Ovidiumque, legere nitor; poetae autem Anglicae magis mihi cordi sunt, fortasse quia iam facilior legente fiunt.

Quid putatis? Scio nonnullos hic litteras Hispanas adlaturos esse...

Gonzalo
Textkit Enthusiast
Posts: 510
Joined: Sun Apr 22, 2007 9:58 am

Post by Gonzalo »

Gundisalvus suo caro Thesauro salutem dicit:

Quamquam sæpe illum nobis optimum videri auctorem quendam dicimus -inter quos, miserabile dictu, numeror-, id procul dubio haud accuratum est. Nonne hâc in rê mihi consentis, mi perite Thesaure? Difficile dictu est sive quô auctore sive quô opere valde quisque acquiescitur, præcipue nobis quum litteras alienas discimus. Iam satis constat quod de tuâ quæestione puto mundumque efficere moliens paucis tibi dicam. Egoque suâ cuiusque linguâ legere opto ac ad hoc tempus tantum habeo anglicam, francogallicam, latinam, italicam linguas ac paucissimum Græcæ. Nota bene; eorum nomina suâ cuiusque linguâ dicam. Ignosce verba mea quæ non satis sint Latina.

Inter scriptores linguæ anglicæ, sunt tres potissime mihi dicendum quos quam crebro lego:
-John Donne
-Henry David Thoreau (Hunc virum ingeniô præstantem hoc sub nexu primo tempore inveni)
-Ezra Pound

Inter quos Francogallice opera dederunt atque quorum res quasdam iam perlegi sunt quidam homines. Mihi placet eius linguæ et dictio et accentus:
-François Rebelais, Boileau-Despréaux, Paul Valéry, Sully-Prudhomme, Ernest Renan, Maurice Barrès et Charles Maurras.

Lingua quam inter dulcissimas omnium habeo est illa hominum lepidorum Italiæ. In igitur italicis auctoribus:
Dolce Stil nuovo, il Petrarca, Boccaccio, Dante, &c.
Giambattista Vico,
Foscolo,
Giacomo Leopardi
-Giosuè Carducci
Giuseppe Ungaretti, &c.

Nunc autem ingrediamur in dulcem agrum Latinum. Quosdam auctores legi de quibus iam notitiam vobis alibidedi hôc in forô. Dulcissimus rerum Vergilius sapientissimusque ille Cicero noster. Salsus et iocosus; atqui multis temporibus serenus et mente acutus mihi videtur Marcus Valerius Martialis. Auctoritas nulla est mihi ad maiora dicenda.
De hispanis autem brevis eloquar nominaque pauca dicam quia multos amo: GARCILASO, Jorge Manrique, Cancioneros, Romancero,Baltasar Gracián, Miguel de Cervantes,?ngel Ganivet, Menéndez Pelayo, Juan Donoso Cortés, d. Pedro Calderón de la Barca, Ramiro de Maeztu, Ramiro Ledesma Ramos, Jaime Balmes, San Juan de la Cruz, Jon Juaristi, Francisco de Quevedo y Villegas, Marqués de Santillana, Sor Juana Inés de la Cruz, B. de las Casas, Gaspar Melchor de Jovellanos, Villamediana,Salvador Jacinto Polo de Medina, Gabriel de Bocángel y Unzueta, fr. Hortensio Félix de Paravicino y Arteaga... Tace, ô Gundisalve! Tace! Δὴ πα?ομαι ἤδη ὑμῖν ταῦτα λεγόμενος.

Ut dixi, ô felix Thesaure!, magnam quæstionem agis in nos.
Vale atque cura, ut vir sis.

Post Reply