Textkit Logo

de magistro linguae Graecae

Here's where you can discuss all things Ancient Greek. Use this board to ask questions about grammar, discuss learning strategies, get translation help and more!

de magistro linguae Graecae

Postby Aloisius » Sat Sep 20, 2008 9:16 pm

Aloisius Miraglia amicis omnibus s.p.d.

Academia, c.n. Vivarium Novum, sextum iam annum scholam instituit, ad quam confluere solent quotannis viceni iuvenes ex variis totius terrarum orbis civitatibus, qui unum annum discentes litteras Latinas Graecasque in Italia exigere cupiant. Omnes scholae Latine habentur; Latina est etiam lingua, qua discipuli totum diem inter sese et cum magistris utuntur.
Iuvenes una cum magistris Montellae, in Campania, haud longe a Neapoli, in villa quadam rustica deversantur, quae altis montibus undique continetur et amoenis cingitur hortis ac viridariis; haud parva bibliotheca instructa est, conclavi instrumentis computatoriis destinato, auditorio scholastico, parvo theatro cinematographico, culina et triclinio, cubiculis. Discipuli delecti ad Vivarium novum mittuntur plerumque a professoribus studiorum Universitatum totius orbis, quae foedus cum Academia icerunt. Quarum studiorum universitatum moderatores se obstringunt ad ea studia comprobanda, quae iuvenes apud Vivarium novum coluerint.
Hoc anno in Vivario novo tradentur:
• Latinae litterae antiquiores (a Livio Andronico ad Christianos scriptores)
• Latinae litterae Christianorum (a Minucio Felice usque ad Venantium Fortunatum)
• Latinae litterae Medii aevi (a Boetio ad Dantem)
• Litterae Neo-latinae (a Petrarca ad Ludovicum Holbergium)
• Ars Latine scribendi et loquendi
• Lingua Graeca
• Philosophia Graecorum et Romanorum
• Historia Graecorum et Romanorum

Discipuli gratuito excipiuntur, aluntur, ad humanitatem pro virili informantur.

QVAERIMVS NVNC MAGISTRVM LINGVAE GRAECAE ET LITTERARVM MEDIAEVALIVM.

Condiciones hae sunt:

1. docendum est cottidie a die Lunae ad diem Saturni per sesquihoram (quater lingua Graeca, bis litterae mediaevales tradendae sunt) inde a die VI m. Oct. usque ad diem XX m. Iunii, interposita studiorum pausa Christi natali tempore et tempore Paschali;
2. discipulorum pensa sunt emendanda;
3. salarium est decem milium nummorum Europaeorum in singulum annum.

Si quis cupiat hoc munus suscipere, quam primum scribat quaesumus ad:

luigimiraglia@vivariumnovum.it

vel adeat telephonice hoc usus numero:

+39 0827 601643.
Aloisius
Textkit Neophyte
 
Posts: 2
Joined: Sat Sep 20, 2008 6:39 pm

Return to Learning Greek

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 35 guests