De colloquiorum libris

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
Gonzalo
Textkit Enthusiast
Posts: 510
Joined: Sun Apr 22, 2007 9:58 am

De colloquiorum libris

Post by Gonzalo »

Gundisalvus omnibus sodalibus suis lepidis salutem plurimam dicit:

Quum iam perlegerem satis partes primam quasi totamque secundam methodi ad Latine ediscendum cui nomen notum est, ut credo, vobis omnibus, libros Latinis ipsis conscriptos legere incepi. Haud igitur usque nimium me placet talium librorum lectionem atque multis temporibus non idoneum tempus habeo ad hos legendum propter paucitatem horarum diei namque Græcum antiquum et Hebraicum hodiernum [Græcum hodiernum deserui ac eum pro Hebraico commutavi; dumtaxat inde ab unâ hebdomade Hebraice disco] sermones etiam cupidus sum studendi atque ad hoc sæpissime maximam partem diei consecro ac consumo, ergo igitur hesterno die legere dialogos incepi quorum iam studiosus eram multo ante -de Erasmi colloquiis praecipue loquor- sed ii quos nunc deditus sum vir scripti dederat cuius nomen est Maturinus Corderius. Sæpe illos lego quum tempus mihi vacat duobus vel tribus temporibus cuiusque diei ope machinæ quæ Anglicê PSP appellatur. Iam dimidiam legi partem primi libri atque mihi esse videtur optimum genus ad Latine exercendum (ac talem sermonem parum relinquendum) sine multâ molestiâ, immo vero maximâ cum delectatione mentis quia sua colloquia esse solent brevia et argumenta de quibus versantur atque varia atque gracilia atque crebra ludicra sunt,

At vosmet, quid de his colloquiis sentitis? Placentne vobis colloquia a talibus humanistis data? Num alia commendatis quibus fruaris? Scitisne alia quæ Ἑλληνιστὶ scripta dentur [Egomet tantum illa Hermeneumata Pseudo-Dositheana conscisco. Cupidus valde sum legendi colloquia Græca.]?

Valete quam Latine

Franmorar
Textkit Member
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Post by Franmorar »

Gundisalvo Franmorarius salutem dat plurimam.

Ave et salve, o Gundisalve optime.

Magna cum voluptate tuas perlegi litteras de Latinis colloquiis legendis. Omnibus patet te Latinitatem studiosissimum, et discendorum cupidum dialogorum novae modernaeque Latinitatis.
Interretialem, te auctore, nexum pressi, et dialogos illius M. Corderii adeptus legi complures. Faciles quidem neque extra vere ordinem nec insignes, utiliores autem et ad docendum admodum idonei. Quod si adeo studiosus Latinarum es litterarum, ut sine dubio es, miror quam ob rem non meliores suscipias lectiones et difficiliores gravioresque. Visne tibi colloquia Latina discere ? Quare tunc dialogos non legere incipis Ciceronianos quales in Disputationibus Tusculanis potes invenire, sed itidem ejusdem oratoris pro amicis et contra inimicos orationes ? Quidni epistulas illius ad familiares plurimas? Cur non Plinii Secundi Minoris Epistolarium ?
Et si tibi vis Graecos legere dialogos, desine dubitare : legendi sunt Platonis. Num alius Graecus fautor meliores doctioresque conscripsit ? An alios velis faciliores aut magis delectantes? Luciani namque lege Samosatensis de Mortuis et de Divis.
Noli oblivisci, Gundisalve exoptate, neminem melius latine et graece loqui et colloqui quam viros antiquos. Moderni quidem utiles fautores, Erasmo incluso illo Rotterodamense, sed non melius latine aut graece quam Caesar, Cicero, Plato, Xenophon et ceteri antiqui viri scripserunt. An « Don Quixote » in anglica translatione legeris vel conversione ?

Vale atque vale, o sapiens interretialis amice.
Last edited by Franmorar on Fri Sep 12, 2008 3:27 pm, edited 4 times in total.

User avatar
thesaurus
Textkit Zealot
Posts: 1012
Joined: Mon Oct 02, 2006 9:44 pm

Post by thesaurus »

Thesaurus Gundisalvo Franmorarioque salutem plurimam dicit.

Egomet quoque dialogos ad legendos ardens sum, atque saepe ad illos quorum abs te mentio supra facta est me verto. Nam, si aliquando de Ciceronis, Virgilii, Boethii vel cuiusque auctoris latini insignis operibus legere lassatus factus essem, protinus hos ad libros festino ut aliquid facundum atque, ut dicam, leviorem legere possem. Itaque his in rebus Franmoraro humanissimo consentio, id est, diologos recentes minus latinitate gratos esse quam illos ab scriptoribus antiquis scriptos. Sed ad id quod scribis revertens, Gundisalve honestissime, numquam modum Latinam ad discendam linguam faciliorem, aptiorem, vel iucundiorem quam diologos naturales mollesque inveniri posse arbitror. Atqui, cum quo modo parvas diei horas insumere cerno, saepe libros antiquis ab auctoribus scriptos (crebo Ciceronis illos) manibus evolvo.

Tibi, Gundisalvo, gratias ingentes ago quia tu es qui in primis me ad dialogorum auctores recentes (ad Erasmum, Corderium, et plerumque humanistos) duxisti. Horis multis in horum legendo fruor. Utinam, ut dicis, nonnullos dialogos ad Graecam linguam discendam comparatos habuerim!

Gonzalo
Textkit Enthusiast
Posts: 510
Joined: Sun Apr 22, 2007 9:58 am

Post by Gonzalo »

Gundisalvus Francisco salutem dicit:

Iam, dulcissime rerum, tibi rationem dabo. Nam alibisane quos auctores lego dedi.

Quum dies ad eius ipsius finem properat ac Sol post montes celatur Lunaque ipsa nascitur in cælo, egomet ipse fessus studiis lectionibus laboribusque variis meis haud plus ullam legere possum rem seriam. Equidem non amicus sum historiarum illustratarum imaginibus sive comix neque alîus ludicri istîus generis deditus sum noctu quum in cubiculo sum lectulum pascens. Colloquia tunc legere institui ut dumtaxat hanc ferme dimidiam horam diei quæ ante adventum Morphei maneo lectuli vigilans cito evanescat atque eâ bene consumam. Lectiones graciles igitur et non maiores refero ne frustra tempus sit.

Ciceronis Academica Priora perlegi ac librum primum qui De finibus bonorum et malorum inscribitur. Prope finem faciam libri Romæ Æternæ ac iterum eum legam namque delector ita valde in eius lectione. Hesterno die, te certiorem facio, mi disertissime Francisce, legi Ælii Donatii Commentarios in Virgilium ipsum atque suas eclogas (Nonne pulcherrimum omnium rerum humanarum est?) ut melius aggrediar lectionem nostri amantissimi Maronis, principis poëtarum omnium terrarum, gentium temporumque.

Iam te certiorem fecisse quibus de causis deceat colloquia istius generis legere credo. Sed non tantum suorum colloquiorum lectionem facere licet, immo vero suarum epistularum. Legamus igitur Poetices Iulii Cæsaris Scaligeri ut videamus si præstare indole antiquorum atque demum superesse apti sumus.

Id quod de Græcis dialogis attinet, nunc iam dicendum est. Ante capitulum XII consisto methodi Ἀθήναζε dati ab Academiâ Vivarii Novi. Lentulus Græce disco ut sine difficultate postea, ut mihi obviam it in sermone Latino, linguâ Græcâ fruar. Etenim quoque iam retuli quô nunc maxime delecter alibi(potissime epigrammata in Anthologiâ sive Florilegiôatque parva excerpta ex Sophocle) in Græce exercendo. Talia epigrammata amo quia nascentia ut brevis in rosâ odor, ita mentem tangunt propter brevitatem atque magnam pulchritudinem -vel potius sublimitatem- eorum atque non modo his causis sed insuper ob paucitatem verborum.

Vale quam optime

P.S.: Mi Francisce, noli perturbare si parum responsa accipis ad tuos nuntios de formulis gratulandi colloquendique quia ii, ut credo te scire, nobis cunctis utiles sunt atque eos semper legimus summa cum oblectatione. Gratias ergo refero tibi ob celeritatem epistulæ tuæ ac Thesauro quoque -nuntium cuius non legi antequam hanc epistulam conscriberem.
Ignoscite quum inveneritis errata in meis scriptis. Inde ab uno anno Latine disco ac ut homo, sæpe aberro non meâ sponte, sed neglegendo curam vocabularum rerumque aliarum grammaticarum. Verbis tuis, Francisce, blandissimis môr(i)or!
Last edited by Gonzalo on Thu Sep 11, 2008 9:18 pm, edited 4 times in total.

Gonzalo
Textkit Enthusiast
Posts: 510
Joined: Sun Apr 22, 2007 9:58 am

Post by Gonzalo »

Gundisalvus suo Thesauro (thesauro enim scientiæ humanæ) salutem plurimam dicit:

Responsum tibi do, ô mi Thesaure amantissime, ad tuam præstantem epistulam. Certe nescio quâ de causâ hellenistæ (qui istîus nominis sint digni) nondum colloquia perficiunt ut Græce discere iucundior sit. Vide quomodo sæpe ligamina XV, XVI ceterorumque sæculorum impossibilem lectionem auctorum Græcorum fere faciunt. Si tantum Græcis ipsis litteris Græce legere difficile tironi semper videbitur, quare isti Gramatisti nomen maximarum litterarum Græcarum ita inquinant? Cur non sunt tanta colloquia ad pueros Græco sermone instruendos quanta sunt Latine? Utrum Græce scribere nesciunt an errabundi sunt?

Sane te intelexisse credo quare dixi omnibus nobis Latinitatis cultoribus libeat colloquia amoena legere quum tempus plenum esset aliarum rerum agendarum ac non nostros ipsos auctores sive serios sive iocosos legere possimus. Das nomen Boethii. Egomet, ut timore Dei ac mei ipsîus vivens homo, stoicam ethicam colo (præsertim hac æstate Latine legi De Constantia Iusti Lipsii atque De vitâ Beatâ Senecæ) et quum Latine discere inciperem, ausus sum Boethium legere. Non potui. Utinam nunc Latinitas mea mihi legere libros Boethii licentiam det!

Vale

Franmorar
Textkit Member
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Post by Franmorar »

Franmorarius plurimam Gundisalvo dat salutem

Iubeo te salvere, o Gundisalve sapientissime.

Ecce talem me, qualis struthiocamelus, ut a multis sed false iocunde fertur, parvo capite sub terra latens. Male potui tibi, viro eruditissimo, consilia afferre exigua velle. Omnino erravi, et tantum habeo eam excusationem, me tot classicas lectiones nescire tuas.
Dixisti te unum vix annum Latinitatem studere. Si vera dicis, vere eleganter ac recte Latinum scribis sermonem.
Quod ad colloquendi formulas, si mavis, eas transferre in Graecam possum linguam, quia credo te adhuc aliquorum cupidum Graecorum ad colloquendum sermonum.
Nihil amplius quod addam.
Vale, o Gundisalve optime.
Vale et tu, Thesaure exoptate.

P. S. Quo mihi modo novisti nomen “Franciscum? esse? An tu vates etiam es?

Gonzalo
Textkit Enthusiast
Posts: 510
Joined: Sun Apr 22, 2007 9:58 am

Post by Gonzalo »

Gundisalvus suo Francisco χά?ιν πολὺν ἔχων s. p. d.:

Amabo te, ô disserte Francisce, si quando in sermonem Græcum transferre posses formulas colloquendi quas nobis paulo ante dedisti. Id forte aggrediar egomet ipse, difficiles autem quæpiam mihi videntur propter multitudinem verborum ac temporum (tantum præsentem, futurum, imperativum, infinitivos, participios quosdam, alterum aoristum Græcos scio). Equidem tantum fabellas parvas scribo uti Græce exercear vocabulis quæ mihi traduntur, sed non tale est acumen mihi ut maiora moliar. Optimum erit si aliquando PDF archivium facere possimus in quô formulæ colloquendi sive Græce-Latine sive Latine-Græce maneant. Utrum deest aliqua lectio an iam perfectæ omnes sunt?

Vale quam optime

P.S.: Hahahæ! Sæpe nomina scribentium huius fori quæro quia pauci sunt qui nomine verô eius uterentur et certe curiosus sum sciendi quare quali nomine utuntur. Nihil privatum. Crede mihi. Ah! Legi litteras græcas tuas et valde mihi placuerunt. Nonne tibi notum hocest?

Post Reply