Salvete!
Laetus sum, cum hoc forum inveniam, quod latine scribere mihi exercendum est. Cum textkito multe usus sim, nihil hoc in foro scripsi, autem numquam nimis sero est. De me ipse fortasse aliquid dicendum est. Nomen mihi Daniel est, XXIII annos natus sum. Habito in Holmia, urbe principe Sueciae ubi linguae latinae unum annum studeo in Universitate Stockhomiae, et illam linguam amo! Hac aestate quoque linguae graecae antiquae studere incepi et difficiliorem esse credo.
Miror num aliquis sciat quomodo quaedam/quidam declinetur?
Video 'quendam/quandam' in accusativo incertus autem sum...
(Si erro, mihi dicite ne semper errem. )
Bene valete, omnes!
Daniel
Sodalis salutatio novi.
-
- Textkit Member
- Posts: 144
- Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
- Location: Christophoropolis in Venetiola
ave et salve, o Daniel
Franmorarius Daniel salutem dicit plurimam.
Mihi atque ceteris hoc foro utentibus valde placet quod alius comes interretialis latinam vult linguam scribere.
De tua quaestione vel rogatione:
Interdum -m accusativum potest in -n mutare, sed in eis tantum verbis, quae composita postpositivis cum particulis sunt (praecipue -dam, -dem).
Sic "quemdam" potest "quendam" fieri, "eamdem" potest "eandem".
Haec mutatio, ut fortasse iam bene scis, "assimilatio" vocatur.
Vale, o interretialis amice.

Last edited by Franmorar on Wed Sep 03, 2008 9:57 pm, edited 1 time in total.
-
- Textkit Neophyte
- Posts: 5
- Joined: Tue Sep 02, 2008 7:34 pm
Salve, Franmori (vel quomodo in casu vocativi declinetur)
Multas tibi gratias, propter responsum tuum de interrogatum meum ago. Praeterea miror, si mihi licet est, miror quot annos latinae studeas? Nuper me cum "communitate latina", cui nomen viae est http://www.ning.schola.com, iunxi. Illlamne visitavisti? Bene est. Iam mihi o Ciceronis 'Pro Murena' legenda est.
Maxime vale!
/Daniel
Multas tibi gratias, propter responsum tuum de interrogatum meum ago. Praeterea miror, si mihi licet est, miror quot annos latinae studeas? Nuper me cum "communitate latina", cui nomen viae est http://www.ning.schola.com, iunxi. Illlamne visitavisti? Bene est. Iam mihi o Ciceronis 'Pro Murena' legenda est.
Maxime vale!
/Daniel
-
- Textkit Member
- Posts: 144
- Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
- Location: Christophoropolis in Venetiola
Salve, o Daniel optime.
"Franmorari" apte vocativus est casus meo commenticio nomini.
Plerosque annos Latinas studui litteras et linguam. Etiamnunc, cum magister sim, tandem studeo, ergo viginti fere annos Latinitatem novi.
Itidem plerosque Latinos legi et lego fautores: Plautum, Ciceronem, Caesarem, Lucretium, Catullum, Sallustium, Nepotem, divum Vergilium Maronem, Horatium, Senecam, Livium, Ovidium, Martialem, Tacitum, Suetonium et alios quosdam.
Gratias tibi e situs interretialis vinculo. Istud pressi, sed nullam connexionem obtinui. Scisne quam ob rem?
Vale atque vale, interretialis amice.

Salve, O Franmori!
Hic 'situs nomen viae' est: http://www.schola.ning.com/
Nunc id verum esse spero.
Mihi in litteris latinis te multum versatum esse videtur, qui auctor optimum esse lingua censes, fortasse pluri sunt? Mihi maxime placere, cum non longum tempus latinae studeam, linguam Ciceronis linguamque Livii adhoc dicere possum. (Partes paucas annalium Taciti legi, mihi autem difficiliores orationibus Ciceronis, quarum 'Pro Caelio' legi et 'Pro Murena' nunc lego, videntur. Praeterea demiror utrum in latina 'duos annons habitavi/studui' (aut quidlibet verbum) an 'duos annos habito/studeo dicant. Temporene praesente vel perfecto uti solent?
Gaudeo maxime ut inter se lingua latina ad colloquendum uti possimus, quod nullus modus alius melior mea sententia invenitur.
Maxime valete!

- Textkit Fan
- Posts: 278
- Joined: Mon May 14, 2007 11:21 am
- Location: Upsalia, Suecia
Salve Daniel! Ego quoque laetor concivis mei adventu in hoc forum! Immo tu perbene latine scribere posse videtur mihi, praesertim cum considerem te unum tantum annum latinae linguae studuisse. At, quod invitavisti ut errata tua corrigeremus, pauca indicabo: verba "autem" et "quoque" sunt postpositiva, ut dicitur; itaque melius scribeas "numquam autem nimis sero est" et "...linguae graecae quoque...".
Vale!
Si etiamnunc habitas vel studes, commode tempore praesente utaris. Habesne illum librum grammaticum, a Sjöstrand scriptum? Confer § 134.2, ubi hoc exemplum proponit: "Sex iam dies rex in urbe versatur"; id est, rex abhinc sex dies advenit ad urbem, ubi etiamnunc adest.Saltator wrote:Praeterea demiror utrum in latina 'duos annons habitavi/studui' (aut quidlibet verbum) an 'duos annos habito/studeo dicant. Temporene praesente vel perfecto uti solent?
Vale!
-
- Textkit Neophyte
- Posts: 5
- Joined: Tue Sep 02, 2008 7:34 pm
Grammaticam Sjöstrandis habeo, tibi gratias ago, de illo miratus eram.
Quot annos linguae latinae studes? Praeterea quomodo scribere, 'man kan skriva' (you can write) optime est, alicunde contructionem coniunctivi in tempore perfecti cum persona secunda passiva usendam esse legi, id est :
"posueris scribere", rectene aut pluri modi scribendi sunt?
Ceterum, quid nomen tibi est?