Salvete!
Laetus sum, cum hoc forum inveniam, quod latine scribere mihi exercendum est. Cum textkito multe usus sim, nihil hoc in foro scripsi, autem numquam nimis sero est. De me ipse fortasse aliquid dicendum est. Nomen mihi Daniel est, XXIII annos natus sum. Habito in Holmia, urbe principe Sueciae ubi linguae latinae unum annum studeo in Universitate Stockhomiae, et illam linguam amo! Hac aestate quoque linguae graecae antiquae studere incepi et difficiliorem esse credo.
Miror num aliquis sciat quomodo quaedam/quidam declinetur?
Video 'quendam/quandam' in accusativo incertus autem sum...
(Si erro, mihi dicite ne semper errem. )
Bene valete, omnes!
Daniel
