Textkit Logo

Salutem Omnibus

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

Salutem Omnibus

Postby Iustinianus » Wed Jun 11, 2008 11:56 pm

Salutem omnibus meis communibus linguam Latinam legentibus amicis dico. Cum plus trium anni latinam legerem disceremque, novus scriptor sum, itaque si culpam litterarum sententiarumve committo, multum gratum me fiam si aliquis vestrum me comiter corrigeret. Volo vero ut aliquid extra meam salutationem proferre haberem, sed id unam proferre me posse opinor. Atqui, fortasse oportet aliquid de me ipse dicere, quoniam me quidem introducens sum; proinde, sic brevis fabula meae vitae est. Nomen mihi Iustinianus est. Americanus sum, Alabama natus, etiam hic habito. Nuper novus diplomata universitatis mihi delatus philosophia; volo doctor scholasticusque philosophiae esse. Adiutore eiusdem collegii ex quo graduatus sum nunc fungor et eo fruor. Scholae graduatus res admissionis meae quoque conparo. Spero vere amorem linguae latinae vobis communicare, aliqui novi discere, et multi colloquii boni vobiscum omnibus habere. Valete!
Iustinianus
Textkit Neophyte
 
Posts: 1
Joined: Wed Jun 11, 2008 9:17 pm

Postby Lucus Eques » Thu Jun 12, 2008 1:48 am

L. Ranierius Justiniano salutem dicit!

Magno cum gaudio, Justiniane, te accipimus hoc in foro, speroque te Textkittianum novum te bene habiturum hic inter nos varios sed laetos. Profecto optime scribis Latine! Gratus nempe es.

Et ipse Americanus sum ex Pennsylvania profectus (et reversus!) atque etiam ego laureatus sum ("graduatus" enim non dicitur, ut solet) ex universitate mense praeterito felix, o quam felix non diutius ibi cunctari! quod nunc vita incipit.

Dicis te nunc "adjutorem" esse apud almam matrem tuam; quo sensu? Magisterne eris in annum venientem? Dicisque te "res admissionis" conparare, sed non adeo intellexi quid tibi velis.

Fieri potest memet ipsum etiam in Alabama proximo anno habitare — sed plus hujuscemodi postea.

Vale atque vale,
Lucius

P.S. Haec non omnino intellego: "Nuper novus diplomata universitatis mihi delatus philosophia;" qui novus es? Tu ipse? Velisne tibi "nova diplomata ... delata" ? Quo casu "philosophia" habetur?
User avatar
Lucus Eques
Textkit Zealot
 
Posts: 2001
Joined: Wed Jan 07, 2004 12:52 pm
Location: Tōkyō, IAPONIA

Postby thesaurus » Thu Jun 12, 2008 3:57 am

Thesaurus salutem plurimam Iustiniano novo dixit!

Posterius magis latine hic tibi scribam, sed nunc ab Alabama, civitate Gulf Shores, scribo! Hic pro vacationem sum, sed e Colorado venio et in Washingtonium iam habito. Mox in Pennsylvania habitabo, apud State College.

Quam amoena Alabama tua est... sed tam calida!
thesaurus
Textkit Zealot
 
Posts: 988
Joined: Mon Oct 02, 2006 9:44 pm

Postby Lucus Eques » Thu Jun 12, 2008 4:58 am

Lucius Thesauro existimato s.

Veniam quaeso, amice, si corrigam pauca tua: pro "civitate" status Alabama est vocabulum dicendum ("civitas" sibi velit "natio" vel "patria"). "Pro" est praepositio quae ablativo casu regitur, "pro vacatione" ergo; sed, melius: "[in] vacationibus versor/fruor" vel "ferias perago." Etiam, Latine "Coloratus" dicitur, quod Status Coloratus appellatus est pro el Río Colorado, id est Rivus sive Fluvius Coloratus; igitur "e Colorato venio." "Vashingtonia" sive "Vashintonia" vel "Vasintonia" aiunt ut solet.
User avatar
Lucus Eques
Textkit Zealot
 
Posts: 2001
Joined: Wed Jan 07, 2004 12:52 pm
Location: Tōkyō, IAPONIA


Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 6 guests