Textkit Logo

De variis moribus in linguas antiquas pronuntiando

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

De variis moribus in linguas antiquas pronuntiando

Postby Gonzalo » Tue Jun 03, 2008 1:15 pm

Gundisalvus Escurialensis omnibus sodalibus salutem dicit,

Quum sedule noctu in cubiculo meo linguas quas omnes hic diligimos ac colimus studeo, multis temporibus curnam tale qualeve pronuntiationis modu uti quæro sed rationem ad hanc quæstionem bene solvendam nescio. Quum Græce lego secundum pronuntiationem cui nomen est Erasmiana (data ab illo clarissimo viro quo omnium in mente sedem habet) more utor sed quum discere Neo-Græcam linguam inciperet dubia mihi venerunt in mentem. Quomodo tales diphthongos – οι, αι, αυ, ει, η, υ, &c.- litterasque interpretari ac pronuntiare decet? Mihi difficilis ac præcipue tedii plena ista quæstio videtur. Egomet ipse sicut diglossiam mihi esse censeo quia utrum bonam an malam esse pronuntiationem qua utor non clare scio.
Studia mea de Lingua Græca Antiqua infeliciter manentia sunt per unum tantum mensem quia dubia talia in sinu meæ mentis fero. Non idem est quod mihi accidit in Latino sermone de cuius pronuntiatione nullam habeo quæstionem

At vos, quid putatis super hanc rem?
Last edited by Gonzalo on Wed Jun 04, 2008 12:58 pm, edited 1 time in total.
Verus enim amor semper tempore tristi elucescit magis. (Philipp Melanchthon: Decl. de studiis Linguæ Græcæ)
Quin age, si quid habes (P. Vergilii Maronis Ecloga III:52)
User avatar
Gonzalo
Textkit Enthusiast
 
Posts: 481
Joined: Sun Apr 22, 2007 9:58 am
Location: España

Postby thesaurus » Tue Jun 03, 2008 4:59 pm

Last edited by thesaurus on Wed Jun 04, 2008 2:34 pm, edited 1 time in total.
thesaurus
Textkit Zealot
 
Posts: 979
Joined: Mon Oct 02, 2006 9:44 pm

Postby MiguelM » Tue Jun 03, 2008 5:05 pm

Michael Gundisalvo omnibus SPD

Non quomodo quaestionem tuam respondere adeo desideras scio, modo quod graeci linguam suam "i" sono plena faciunt! Amicum habeo graecum qui primum mihi Neo-Graece discere incepit, et quamquam Graeci fori istius forsan illud falsum ostenderint, pronuntiare ille videbatur "ει, η, ε, ι" et cetera ut Latine Antique Graeceque "i" pronuntiamus.

Quod dixi ignoscandum!

Vale.
User avatar
MiguelM
Textkit Fan
 
Posts: 203
Joined: Fri Nov 09, 2007 1:35 am
Location: Portugal

Postby modus.irrealis » Tue Jun 03, 2008 6:39 pm

modus.irrealis
Textkit Zealot
 
Posts: 1093
Joined: Mon Apr 10, 2006 6:08 am
Location: Toronto

Postby Gonzalo » Wed Jun 04, 2008 2:00 pm

Gundisalvus vobis salutem dicit plurimam,

Hic multos esse video quos Neo-Græcam linguam dignam apprehendendi esse censent. Paulo antea homines doctissimi Græcitatem (nescio si tale verbum in Latinitate locum habet sive vox nova est) cum morte illius Alexandri Magni perire credebant. Sententiam illam quam multo ante nos sustentam fuisse perniciosam esse puto. Culturam enim Græcam non tantum esse credo "antiquam" sed etiam Mædievalem, Hodiernam, και τα λοιπά. Ergo igitur non eidem sunt isti homines Græci quam illi qui Athenis multo ante istos habitaverunt. Puerile fallaxque est ita credere.

Thesaurus wrote:Difficilissimae, mea sententia, litterae sunt illae "aspiratae" φ, χ, θ. Anglice loquentor, has pronuntio ut /f/, /k/ et /θ/ (IPA insigna); intellego in pronuntione restituta sunt aspiratae, sed nescio si ea uti necesse meliorve esse. Anglice, φ mutatur in /f/ ("phone") et θ mutatur in fricativo dentivo /θ/ ("thaumaturgy"). Pronuntiationes anglicae magis me placet quam restitutae.

Ita est ut dicis, docte Thesaure, Neo-Græcam candidissimam pulchrissimamque nunc animô disco gaudente. Magno cum dolore tales hipotheses in pronuntiando mihi videntur. Quomodo illas quas dicuntur "aspiratae" pronuntiare nescio. Pronuntiatio enim ut Hispanice "f" in philosophia (=filosofía) rectius mihi videtur; non ergo aspiratæ sed exhalatæ. Nescio num ulla exsistit humana via ad illo modo Græce pronuntiandum.

Michael, Di me perdiderunt quum istam discere linguam incoepi. Multæ sunt litteræ multi diphthongique quibus idem est sonus sed animadvertere etymologiam tento ut recte scribam.

Modus.irrealis wrote:Ego malo pronuntio eas "diphthongas longas" sicut scriptae sunt, exempli gratia ᾳ sicut [a:i], ηυ sicut [ε:u], sed multi ignoscunt iota subscriptum et pronuntiunt ηυ sicut ευ, quod habet varias pronuntiatones.
Tibi uni de hac re concedo. Pronuntiatione qua utor præcipue est illa Erasmiana sed res quæ rê verâ me turbat est quantitas syllabarum. Ut id bene faciat semper vivâ voce legere conor -tantum in linguis antiquis quantum in hodiernis.

Curate ut valeatis quam optime.
Verus enim amor semper tempore tristi elucescit magis. (Philipp Melanchthon: Decl. de studiis Linguæ Græcæ)
Quin age, si quid habes (P. Vergilii Maronis Ecloga III:52)
User avatar
Gonzalo
Textkit Enthusiast
 
Posts: 481
Joined: Sun Apr 22, 2007 9:58 am
Location: España


Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 7 guests