Gundisalvus vobis salutem dicit plurimam,
Hic multos esse video quos Neo-Græcam linguam dignam apprehendendi esse censent. Paulo antea homines doctissimi
Græcitatem (nescio si tale verbum in Latinitate locum habet sive vox nova est) cum morte illius Alexandri Magni perire credebant. Sententiam illam quam multo ante nos sustentam fuisse perniciosam esse puto. Culturam enim Græcam non tantum esse credo "antiquam" sed etiam Mædievalem, Hodiernam, και τα λοιπά. Ergo igitur non eidem sunt isti homines Græci quam illi qui Athenis multo ante istos habitaverunt. Puerile fallaxque est ita credere.
Thesaurus wrote:Difficilissimae, mea sententia, litterae sunt illae "aspiratae" φ, χ, θ. Anglice loquentor, has pronuntio ut /f/, /k/ et /θ/ (IPA insigna); intellego in pronuntione restituta sunt aspiratae, sed nescio si ea uti necesse meliorve esse. Anglice, φ mutatur in /f/ ("phone") et θ mutatur in fricativo dentivo /θ/ ("thaumaturgy"). Pronuntiationes anglicae magis me placet quam restitutae.
Ita est ut dicis, docte Thesaure, Neo-Græcam candidissimam pulchrissimamque nunc animô disco gaudente. Magno cum dolore tales hipotheses in pronuntiando mihi videntur. Quomodo illas quas dicuntur "aspiratae" pronuntiare nescio. Pronuntiatio enim ut Hispanice "f" in philosophia (=filosofÃa) rectius mihi videtur; non ergo aspiratæ sed exhalatæ. Nescio num ulla exsistit
humana via ad illo modo Græce pronuntiandum.
Michael, Di me perdiderunt quum istam discere linguam incoepi. Multæ sunt litteræ multi diphthongique quibus idem est sonus sed animadvertere etymologiam tento ut recte scribam.
Modus.irrealis wrote:Ego malo pronuntio eas "diphthongas longas" sicut scriptae sunt, exempli gratia ᾳ sicut [a:i], ηυ sicut [ε:u], sed multi ignoscunt iota subscriptum et pronuntiunt ηυ sicut ευ, quod habet varias pronuntiatones.
Tibi uni de hac re concedo. Pronuntiatione qua utor præcipue est illa Erasmiana sed res quæ rê verâ me turbat est quantitas syllabarum. Ut id bene faciat semper vivâ voce legere conor -tantum in linguis antiquis quantum in hodiernis.
Curate ut valeatis quam optime.