De Parvulis Docendis
-
- Textkit Neophyte
- Posts: 3
- Joined: Mon Sep 10, 2007 6:54 am
- Location: New Zealand
- Contact:
De Parvulis Docendis
Leonardus omnibus salutem plurimam dicit.
Unam filiam iam habeo quae unum annum habet. Verba intellegere incipit et eam docere linguam latinam volo. Quia Sinici (Chinese) sumus Singapurae habitantes, oportet puellam discere linguas Anglicam et Sinicam.
Putatisne num possibile sit tres linguas a parvula mea simul disci?
Quos libros mihi (vel filiae meae) commendatis?
Valete!

- Posts: 24
- Joined: Sat Jun 02, 2007 12:41 pm
- Location: Germany, Hesse
Re: De Parvulis Docendis
Salve, Leonarde!
Quamquam solum duodeviginti annos nata sum, iam delibero, quas linguas liberos meos futuros docere velim. Aliquantulum vesana sum
Condiciones similes sunt, quia ego liberos meos quoque tres linguas docere volo (Germanicam, Anglicam Latinamque). Eos linguam Latinam docere volo quod linguam pulcherrimam puto; cogitatio autem inusitata est et nemo mihi notus/nota est qui/quae idem fecerit. Itaque scire volebam, quid alii homines de eo cogitent; igitur ante nonnullos menses in foro quoddam Germanico, in quo saepe versor, filum coepi quod de ea quaestione agebatur. Responsa autem omnia sententiam meam valde reprehenderunt: dixerunt me deliram esse atque liberos meos infelicissimos fore Qua de causa tale filum hoc in foro incipere ausa non sum. Te laudo quia tu ausus es
Nuper iterum conata sum de cogitatione mea loqui, ita cum amica quadam locuta sum. Quae, pro fortuna, non dixit me deliram esse: immo vero cogitationem attractivam putavit. Quia certae non sumus, num liberi, qui tantas linguas discant, eas confundant, amica mihi suasit, ut primum liberos linguam Germanicam Anglicamque, quia ad vivendum graviores sint quam lingua Latina, Latinam autem post duos vel tres annos doceam in locum tres linguas simul docendi.
Quid putas de consilio amicae?
Iam saepius de illo libro legi qui liberis iuvenibus factus esse videtur, sed liber ipse notus mihi non est.
Vale!
Apollimagine

- thesaurus
- Textkit Zealot
- Posts: 1012
- Joined: Mon Oct 02, 2006 9:44 pm
Ut credo, omnibus parvulis nullum linguarum discendarum finis extat. Plasticissima enim mens parvulorum est, et maxime inter duos primos annos vivae (etenim aliquanto usque ad pubertatem) ad linguas discendas aptissima est. In primis, infantula aliquae aliquas linguas discere potest, sed mox postea cerebrum has ad linguas "nativas" gradatim haesit. Si post duos primos annos puella aliquam linguam discere conatur, etenim si has admodum dominat, technice sunt linguae "secundae" non "nativae" vel "primae." Quidam infantes in partes multilinguas orbum terrarum tres, quattor, vel etiam plus linguas discere ut nativas.
In hoc nexu magis de linguis discendis legas:
http://en.wikipedia.org/wiki/First_language
http://en.wikipedia.org/wiki/Language_acquisition
Non certo quod libros tibi commendare, quia scilicet hos tibi solum usui sunt, non tui infanti. Sed, credo ponderis maximum esse semper infanti loqui. Ut scis, adusque infantes linguam audiendo discunt. Ergo, textus simplicissimos alte voce lege, latine quoque tuo sponte loquere. Nomina rerum explica, et cetera. Atqui, necesse est semper prope infantem loqui.
Fortasse "Lingua Latina Per Se Illustrata" Liber 1, auctor Hans Orberg, tibi usui erit. Limpidissimam latinitatem continet, et pedetemptim in complexicate augescit.
Quoniam necesse est res multas corporales infanti docere (ut sella, mesa, canis, etc.), lexicon cum picturis tibi auxilum erit. Ego hunc non legi, sed eius aliquantulum vidi et bonum esse aestimo. Est "Orbis Pictus Latinus: Vocabularius Imaginibus Illustratus = Lateinisches Bildlexikon = Illustrated Latin Dictionary"
http://www.bestwebbuys.com/Orbis_Pictus ... c=b-search

Noli sollicitari, amice, nam mens infantis admodum mirabilis est, et numquam linguas diversas (non valet quot) confundere potest. Ut dixi, necesse est in primis docere linguas si nativas esse velis. Sed, 'docere' rectum verbum non est, immo alloqui solum necesse est. Porro, non etiam necesse est infanti ipsi alloqui, sed solum valet ipsum naturalem linguam audire posse. Infantes linguas non discunt, sed naturaliter gradatim intellegunt et ad has inhaesent.Apollimagine wrote:Salve, Leonarde!
Nuper iterum conata sum de cogitatione mea loqui, ita cum amica quadam locuta sum. Quae, pro fortuna, non dixit me deliram esse: immo vero cogitationem attractivam putavit. Quia certae non sumus, num liberi, qui tantas linguas discant, eas confundant, amica mihi suasit, ut primum liberos linguam Germanicam Anglicamque, quia ad vivendum graviores sint quam lingua Latina, Latinam autem post duos vel tres annos doceam in locum tres linguas simul docendi.
Quid putas de consilio amicae?
Credo ultimum naturalem latineloquentem esse illum Michel de Montaigne natus 1533.
Legete:
http://en.wikipedia.org/wiki/Michel_de_MontaignePierre Eyquem de Montaigne, in his son's words "the best father that ever was," had served in the wars in Italy and there picked up many new ideas which be put into practice in bringing up his eldest son. To make Michel feel close to the common people, he gave him peasant godparents and sent him out to nurse in a nearby village. He obtained the services of a tutor who spoke Latin but no French, so that the boy, hearing and speaking nothing but Latin until he was six, learned this as his native language. At the Collège de Guyenne in Bordeaux, where young Montaigne was sent for the next seven years, his fluency intimidated a faculty that numbered some of the finest Latinists in France, and he took pleasure in performing leading roles in some of their Latin plays.
http://plato.stanford.edu/entries/montaigne/#1
-
- Textkit Neophyte
- Posts: 3
- Joined: Mon Sep 10, 2007 6:54 am
- Location: New Zealand
- Contact:
Salve Apollimagine et Thesaure!
Gratias vobis ago pro responsis vestris!
Apollimagine: Certe te deliram esse non puto (nisi me quoque delirum esse puto! ). Ut amica tua dixit, timeo ne filia mea linguas confundat, sed credo (ut Thesaurus dixit) primos infantis annos esse gravissimos ad linguam faciendam "nativam". Censeo quaestionem esse quomodo parvulam meam sine confusione multas linguas doceam . O miseram puellam!
Libros habeo qui linguam Anglicam et linguam Sinicam simul docent. In his libris, quaeque imago vocabulo Anglico et vocabulo Sinico iungitur. Puto vocabulum latinum inscribere sed difficultatem habeo de vocabulis "modernis" e.g. Anglice: ambulance, fan (Latine:ventilator??), plastic, rubber, etc.
Uxor mea filiae nostrae Sinice loquitur, ego autem Latine et Anglice ei loquor. Aliam difficultatem de latine loquendo habeo: Utrum pronuntiatione ecclesiastica uti an classica? Catholici sumus et in ecclesia Missa Latine pronuntiatione ecclesiastica dicitur. Ego autem pronuntiationi classicae faveo et scio multas scholas quae linguam Latinam docent classica uti. Plenus difficultatum videor!
Spero ut, cum filia mea XVIII annos habuerit, linguam Latinam tam bene scribat quam Apollimagine!
Valete, amici!

Ista adversa non ignoro: Quandocumque linguam Latinam exerceam, res modernas verbis Latinis nominare mihi difficillimum videtur. Cum id eveniat, dictionarium consulo et verba nova invenire conor.LEO. BASILIVS FLAVIVS wrote: Libros habeo qui linguam Anglicam et linguam Sinicam simul docent. In his libris, quaeque imago vocabulo Anglico et vocabulo Sinico iungitur. Puto vocabulum latinum inscribere sed difficultatem habeo de vocabulis "modernis" e.g. Anglice: ambulance, fan (Latine:ventilator??), plastic, rubber, etc.
Consilium cepi quod mox commentaria parvula parabo verbis Latinis inventis inscripta. Illa rebus modernis in domo afficiam, ut verba nova melius recorder, quia commentaria omne die video. Eo modo me meliorem fieri spero.
Utere quae pronuntiatio tibi magis placet!LEO. BASILIVS FLAVIVS wrote: Aliam difficultatem de latine loquendo habeo: Utrum pronuntiatione ecclesiastica uti an classica? Catholici sumus et in ecclesia Missa Latine pronuntiatione ecclesiastica dicitur. Ego autem pronuntiationi classicae faveo et scio multas scholas quae linguam Latinam docent classica uti. Plenus difficultatum videor!
Exemplum tibi do: Omnes fenestrae apertae sunt.
Condiscipuli mei dicunt: "Omnes fenestre aperte zunt."
Ego autem dico: "Omnes fenestrai apertai ssunt", nam alteram pronuntiationem horribilem puto.
(Ista excusate, cari lectores, solum serviunt pronuntiationis comprehensioni.)
Igitur si faves pronuntiationi classicae, eam ad docendum elige, nam nil prodest, si lingua, qua ad puellae alloquendum uteris, tibi non placeat.
Vale!
-
- Textkit Fan
- Posts: 308
- Joined: Mon Feb 27, 2006 1:05 am
- Location: 666 Burning Hotties Road, Ol' Dis by Styx, 5th inner circle, Hell.
-
- Textkit Neophyte
- Posts: 1
- Joined: Mon Mar 10, 2014 8:08 pm
Re: De Parvulis Docendis
Salve. Ego puto "lingua latina per se illustrata" optima Latinam linguam docendi methodus est. Tu potes hoc methodus hoc loquo videre: http://es.scribd.com/doc/74632456/lingu ... o-Completo
- nogueirasousa
- Textkit Neophyte
- Posts: 31
- Joined: Mon Sep 19, 2016 2:45 pm
Re: De Parvulis Docendis
Censeo parvas fabulas esse meliores ad docendum parvulis, sed nescio nullum librum parvularum fabularum, praeter "Gesta Romanorum", scripto saeculo XIII, qui fabulas morales habet. Fortasse providendum est nobis parare unum, quod non solum parvulis esset utilis, sed etiam omnibus discentibus latinam, nam melior est discere quum delectamur attractivis lepidisque litteris.