Salve, thesaure!
Fabulam legi et, quae mihi menda vel vitia videntur, correxi. Nescio num omnia, quae correxi, revera vitia sint - solummodo „sensus Latinos“ meos scientiamque secuta sum. Doleo, si tibi iniurias infero
Explicationes Latinas addidi ut intellegas qua de causa haec vel illa mihi vitia videantur. Difficile autem est invenire verba ut „subordinate clause“ vel „predicate“

Roga, si quid non intellegas.
thesaurus wrote:Mane frigidissime, horrido flante vento, paene lucente sole, dum coenautocinetum expectans ut mercenarii more negotium irem, quadam femina mihi propinquavit et variis de rebus agere incipit.
Scriberem:
-Mane
frigidissimo pro frigidissime, quia mihi Ablativus temporis esse videtur.
-
vix pro paene, sed certa non sum, quid dicere velis. „paene lucente sole“ Anglice „the sun almost shining“ significat, sed visne id dicere?
-
dum [...] expectabam pro „dum [...] expectans“, quia est sententia subordinata et praedicatum deesse non debet. Imperfecto uterer, quia expectare est actio in recessu.
-
quaedam pro quadam, quia "quaedam" casus Nominativus est, "quadam" est Ablativus ut in titulo fabulae.
-
varias res pro variis de rebus, quod puto verbum "agere" Accusativo uti.
Hoc per se novi minime habet, quia saepe cum eodem loco expectantes homines inter se de parvulis rebus colloquuntur ut otii superfluum absumant.
-Puto illud „cum“ superfluum esse, sine illo sententia quoque recta esse deberet.
-Cur Genitivo „otii“ uteris? Puto
otium superfluum rectum esse.
Sed admodum miris de rebus me monstravit.
Constructione simplice cum Dativo Accusativoque uterer: „Sed admodum miras res mihi monstravit.“
(quod hercule bonissimum esse admirmavit)
Credo id mendum parvulum esse -->
admiravitSecundum, an me meminisse Praefecum Ronaldem Reganem agrotavisse quia numquam petasum gestavisse?
Correctio mea: „Secundum, an me meminisse
Praefectum Ronaldem Reaganem aegrotavisse numquam capillum habentem?“
„quia“ mea sententia uti non potes nam non est sententia subordinata, sed accusativus cum infinitivo. Itaque participio „habentem“ uterer. De capillo pro petaso iam locutus es, itaque hic annotationes non facio.
Certe
aegrotare est verbum quod quaesivisti, nam agrotare Anglice significat „whirl round“

Eam indicavi me nuper duo et vicesimus annus adveni, ita nihil Reganis Magisterium memoriÄ retineo.
„eam“ omitterem – necesse non est.
Nescio quo modo Latine de aetate dicatur. Fortasse „viginti et duos annos factum esse“ dicere potes...
Pro „ita nihil Reganis Magisterium memoriÄ retineo“ scriberem „ita nihil Reaganis Magisterii memoriÄ retineo“, quia nihil cum Genitivo partitivo utitur (Anglice: „...therefore I recollect nothing
of Reagan’s administration...“)
Vix tamen eius in mente hoc nuntium haereri videretur.
--> "Tamen hoc nuntium vix ei in mente haereri videbatur."
Ordinem verborum mutavi, ut facilior intellectu sit. Cur Coniunctivo uteris? Indicativus mea sententia satis est.
Atquin, ea mihi tam affabilis lenisque videbatur ut solicitatus non fuisset.
solicitatus --> sollicitatus
Denique, ad primum redens, rogavit an me meminisse Praefecum Joannes Kennedius semper petasum gestavisse?
redens --> rediens, Praefecum --> Praefectum
Nempe rara avis!—quorum multas apud coenautocinetum invenienda sunt...
„... quarum multae [...] inveniri possunt.“
Quid putas de verbo Graeco λεωϕοÏεῖον (leophoreion vel Latine leophoreium) pro coenautocinetum? Anglice „people-carrier“ dicere potes
Spero me te adiuvisse!
Vale!
Apollimagine