De Numismate Miraculoso

This board is a composition workshop, like a writers' workshop: post your work with questions about style or vocabulary, comment on other people's work, post composition challenges on some topic or form, or just dazzle us with your inventive use of galliambics.
Post Reply
ernestus
Textkit Neophyte
Posts: 16
Joined: Wed Aug 23, 2006 3:07 pm

De Numismate Miraculoso

Post by ernestus »

Salve et salvete. Nuper hanc scripsi epistolam ut darem acroasem Latinam coram multis populis in bibliotheca publica. Illa nocte, die III, mensis Aprilis, circa septuaginta hominum apud nos adfuerunt. Postea, multis diebus completis, amicus meus magisterque errores emendavit meae epistolae. Et nunc volo transmittere hanc acroasem vel epistolam vobis omnibus.


Vos etiam quoque spectare pelliculam huius acroasis potestis per 'Google Video'; vide hunc situm: http://tinyurl.com/5ofvmf

Vale et Valete,

Ernestus Schaffer

http://www.ernestschaffer.com/latina/numismate/ (cum imaginibus)

http://www.ernestschaffer.com/latina



####




Image

Sancta Catharena erat monacha, vel monialis quae laboravit cum sororibus religiosis suis in xenodochio, id est in valetudinario vel clinica vel hospitali, praesertim pro senioribus et infirmis. Sancta Catharena notissima est quia ei Beatissima Virgo Maria apparuit. Hac vice dicam et narrabo vobis omnibus aliquid de historia et relatione illius monialis. Ergo argumentum meum erit de visitatione Beatae Mariae ad monialem Catharenam.



Image


Incipimus narratiunculam hanc in Gallia, anno Domini millesimo octingentesimo trigesimo (1830) mensis Iulii. Omnes luces in civitate praeclara Lutetia Parisiorum splenduerunt ut gemmae in caelo. Sed silentium fuit super quoddam monasterium filiarum caritatis.



Image


Hoc monasterium iam stat in via 'Rue du Bac.'





Image


Soror Catharena dum dormivit, audivit vocem proximam, et deinde surrexit ex somno.

Image


Tunc iterum ea audivit nomen suum, evidenter vocatum ab puerili angelo.

Image


Et ille dixit ei: " Veni ad capellam quia Virgo Maria te expectat".



Ea credere non potuit. Stupefacta est. Cogitavit se hallucinatam esse. Sed puerilis angelus sciebat cogitationes eius, et dixit ei: "Noli timere, Catharena; Omnes dormiunt; Veni; Te exspecto".


Image



Tunc ivit ad capellam cum puerulo, et expectabat videre Virginem Mariam. Multae luces et candelae colluxerunt in capela sicut in missa solemni. Et confestim puerulus fecit signum et dixit, "Haec est Virgo Maria". Sonus serici fluentis auditus est, et oculi Sororis Catharenae aperti sunt, valde cum admiratione.


Image



Numquam in vita sua, Catharena tam felix fuisset, tamen Virgo Maria dixit ei, "O filia mea, tu quoque dolorem scies; sed his temporibus periculorum, veni ante altarium, et effunde omnes anxietates tuas, tunc consolationem invenies". "Deus bonus vult imputare tibi missionem. Tu multum pati habebis, sed omnia feres cum consolatione, nam tu id facies pro gloria Dei. Intelleges quod Deus velit, et erit tibi negotium, donec narraveris ad confessorem tuum. Tu contradiceris, sed etiam habebis gratias quae requiras. Noli id dubitare. Loquere cum confidentia, et simplicitate. Noli timere".

Virgo Maria sic adloquens, narravit multa de temporibus malis futuris, quibus scelerati viri multos sacerdotes et moniales necaverint, nempe de Revolutione Gallica. Postea Catharena narravit omnia ad confessorem suum, quod Maria diceret sibi , nempe ad Patrem Aladel. Proinde Pater dixit ei: "Soror, aut somnium habuisti aut imaginata es; Obliviscere harum rerum!" Catharena conturbata autem clamavit ad patrem "Sed re vera; Virgo Maria apparuit mihi". Sed Pater Aladel admonuit eam ut oblivisceretur harum rerum.

Quattuor mensibus completis, Catharena, dum orabat in capella, iterum audivit eundem sonitum serici fluentis. Et cupiditer expectans videre Virginem Mariam, elevavit oculos suos.


Image



Et Maria apparuit iterum ei.

Catharena vidit Mariam decore velatam esse, tenentem globulum aureum, cuius apex haberet cruces. Et luces multae et pulchrae splenduerunt ab gemmis fulgidis eius quae decoraverunt anulos in digitis suis.
Catharena vidit autem quod paucae gemmarum non radiaverunt ullam lucem. Et tunc Maria dixit ei: " Globulus, quem tu vides, significat orbem terrarum, sed praesertim Galliam. Radii lucis sunt symbolum gratiarum quas effundo super illos qui rogent pro illis. Gemmae quae non effundunt lucem, significant gratias quas homines mei obliviosi non rogant."


Image



Et statim apparuit forma ovata circa eam cum inscriptione: "O Maria sine labe concepta, ora pro nobis, qui confugimus ad te."




Image



Virgo Maria supra serpentem stabat calcens caput eius sicut scriptum est in libro Genesis capitulo III: "Inimicítias ponam inter te et mulíerem, et semen tuum et semen illíus : ipsa cónteret caput tuum, et tu insidiáberis calcáneo ejus."



Catharena autem audivit vocem Mariae secum dicentem, "Fac hoc numisma secundum hunc similem modum. Omnes qui id geret, post numisma benedictum, accipiet gratias magnas, praesertim si geret in collo. Gratiae abundabunt ad illos qui id gerat cum confidentia."



Image


Deinde Catharena vidit quod visio verterat, et revelaverat litteram M, quae formata est cum cruce et regula. Sub littera M erant corda Iesu et Mariae; primum coronatum cum spinis, et alium confossum cum ferro; omnia circumdata etiam totaliter cum duodecim stellis. Haec corda duo significant Cor Iesu Sacratissimum et Cor Immaculatam Mariae. Tunc visione revelata, Catharena deinde retulit hunc nuntium divinum ad Patrem Aladel. Et iterum ille Pater dixit quod fieri non potuit, clamans, "Impossibile est!" Sed tandem, Pater Aladel, nolens inoboedire Matri Dei, aliquatenus credidit visionibus istis. Pater bene scivit enim Catharenam fuisse humillimam piam bonamque monialem.

Image


Ergo Pater locutus est cum Archiepiscopo Parisensi de his rebus.

Cum explicavisset Pater Aladel omnia ad Antistitem, ille Archiepiscopus gavisus est, audiens de visionibus Catharenae. Et Is rogavit Patrem Aladel quae monialis videret Virginem. Sed Pater honeste non potuit nominare eam sub signo confessionis. Archiepiscopus respondit et dixit ad Patrem: "Pater, de his rebus certissimus sum. Nunc vivimus in temporibus periculosis; non solum pro Gallia, sed etiam pro toto orbe terrarum. Iam non enim tutus sum ambulans in viis." Et Archiepiscopus sublevans manum suam et benedicens Patrem Aladel, dimisit eum cum mandato: "Age et inveni artificem ut confestim haec imago pingatur. Et deinde demonstra has imagines ad ipsam monialem. Mea sententia, Pater, hoc numisma per intercessionem Virginis Mariae, salvabit Galliam et forsitan etiam orbem terrarum."

Pater Aladel sine ulla mora et haesitatione invenit artificem ad faciendam hanc imaginem. Sed artifex habuit multas difficultates.

Image




Ergo Pater Aladel confusus, sperans ut Catharena inveniat imaginem veram, portavit multas picturas ad Catharenam cum multis differentiis et varietatibus. Et Catharena quaerens per has plurimas picturas subito exclamavit, "O Pater, hic est". Et demonstrans imaginem ad Patrem dixit ei: "Fac numisma secundum hanc imaginem".


Image



Duo milia numismatum facta sunt primo. Et omnia numismata celeriter data sunt a sororibus imprimis ad orphanos, aegrotos, pauperes, senesque. Omnes qui gerebant numisma conservati et sanati erant e pestibus aliisque morbis, praesertim e cholera. Multi homines dixerunt inter se hunc numisma fuisse miraculosum. Post multum temporis, fortasse quadraginta annos, Pater Aladel iterum rogavit Catharenam si Virgo Maria vero appareret ad eam. Et dicens ad eum, illa respondit 'non'. Sed ei dixit se aliquando audivisse vocem Virginis, dum oraret in meditationibus suis. Et iterum Pater Aladel rogavit eam, 'Quid Virgo Maria tibi dixit?' Et Catharena repetere non potuit omnia verba quae Virgo Maria dicebat sibi, sed summarium fecit. Et postea Catharena rogavit patrem Aladel: "Esne recordatus quod Virgo dixisset ad me de gratiis, quarum nos obliviosi, debemus rogare? Tu persuadere potes populis in sermonibus tuis, sed multi homines rogant pro rebus quam minimi momenti! Tu Christifideles admonere debes contra ad has res rogandas! Quam potius quaerere debent pro hilaribus dispositionibus, vel pro facultatibus accipiendi tristitias et tribulationes Pauci vero rogant de his rebus." Et Pater respondens rogavit eam "Quomodo has res explicare debeo ad gregem meum?"


Image



Et simpliciter respondit Catharena "Iube populum rogare pro gratia amandi Deum in eodem modo sicut Virgo Maria Deum amaverit". His rebus dictis, fluctus
magni gaudii et admirationis impleverunt cor Patris Aladel.

Alia multa exempla et etiam miracula magna dici attribuique possunt ad hoc numisma de conversionibus peccatorum ad fidem veram Catholicam et de custodiis contra pericula. Et cum Sancta Catharena per multos annos vixisset, in senectudine sua, antequam moreretur, narravit historiam suam omnium harum rerum ad Matrem Superiorem eius quae revelata est ab Virgine Maria ei.


Image



Et secundum voluntatem Virginis Mariae, Sancta Catharena requisivit ut simulacrum novum conficeretur ad similitudinem primae visionis Atque simulacrum formatum est secundum visionem primam. Virgo Maria depicta est super orbem terrarum calcens serpentem, et tenens globulum in manibus suis. Sed Catharena mortua est antequam hoc simulacrum fieri potuerit. Sancta Catharena mortua est mensis Decembris die tricesimo primo, anno Domini millesimo octingentesimo septuagesimo sexto (1876). Ea vivit septuaginta annos in tota vita sua.

Image




In historia ecclesiastica Papa Pius Nonus die octavo, mensis Decembris, in anno Domini millesimo octingentesimo quinquagesimo quarto, explicavit dogma et doctrinam Conceptionis Immaculatae Virginis Mariae in bulla Sua cui habet nomen "Ineffabilis Deus" Ille Papa haec scripsit: "Declaramus, pronuntiamus et definimus doctrinam quae tenet beatissimam Virginem Mariam in primo instanti suae conceptionis fuisse singulari Omnipotentis Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Christi Jesu Salvatoris humani generis, ab omni originalis culpae labe praeservatam immunem, esse a Deo revelatam, atque idcirco ab omnibus fidelibus firmiter constanterque credendam."

Papa Pius Duodecimus, post multos annos, declaravit Catharenam beatificam esse, et tunc corpus eius exhumatum est ex terra.


Image



Adhuc corpore defuncto in sepulchro quinquaginta septima annos, miraculose corpus eius inventum est incorruptibile fuisse. Deinde Papa Pius Duodecimus paulo post eam canonizavit die vigesimo septimo, mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo quadragesimo septimo (1947). Corpus eius inclusum est in ara facta cum hyalo, et nunc nos omnes spectare corpus eius incorruptibile possumus. Quotidie multi viatores et peregrini itinerant ad delubrum Sanctae Catharenae
ut videant eam.

Image




Et in conclusione huius acroasis, persuadeo vobis ut hoc numisma semper feratis et hanc orationem oretis "O Maria sine labe concepta, ora pro nobis qui confugimus ad te".

Post Reply