Textkit Logo

De Fiducia fele

This board is a composition workshop, like a writers' workshop: post your work with questions about style or vocabulary, comment on other people's work, post composition challenges on some topic or form, or just dazzle us with your inventive use of galliambics.

Moderator: annis

De Fiducia fele

Postby Apollimagine » Sun Oct 07, 2007 10:14 am

Salvete!

Ante nonnullos septimanas hanc historiam scripsi et scire velim, quid de ea putetis. Quid melius fecissem in scribendo? Suntne aliquae errata grammatica/verba falsa etc?
Spero historiam vobis gaudio fore :D


De Fiducia fele

Olim erat felis quae appellabatur Fiducia. Vivebat cum familia sua in villa magna gloriosaque. Tamen vitam beatam non habebat, nam homines familiae eam sember male tractabant: quandocumque cenabant, numquam ei pabulum dabant; quandocumque in lecto calido iacebant, ea in solo frigido dormire debebat. Tandem eam sic vexabant, quod constituerit villam relicturam et numquam redituram esse.
Longe per vias ambulabat, inter pedes hominum properantium locum securum quaerebat. Alii eam spectabant, alii ei clamabant, alii etiam ei plagas inferre volebant – sed Fiducia celeriter effugit et iter continuabat.
Ubi nox appropinquavit, felis in vicum pauperem venit. Illic non erant villae magnae, sed insulae parvae. Nonnumquam vehicula frumentum vel materiam transportantia silentium ruperunt. Subito Fiducia conspexit puellam in gradibus ante insulam sedentem.
„He!“, dixit puella, „Veni hunc!“
Sed Fiducia, quae nunc se ab hominibus abhorrere putabat, noluit.
Puella manum monstravit. „Ecce panulum!“
Fiducia sentivit salivam in bocca: ex nonnullis horis a fame vexabatur.
Puella iterum manum movit, et Fiducia appropinquavit, panulum sumpsit. Caute puella eam caressare incepit.
„Si vis, mecum in domum venire potes.“
Fiducia eam incerte aspexit, cum puella se levavit et portam aperuit. Tum felem subrisa est.
Et Fiducia, quae se ab hominibus abhorrere putaverat, intravit cum puella, nam denuo fidem hominum invenerat.

*~*~*

Apollimagine
Apollimagine
Textkit Neophyte
 
Posts: 24
Joined: Sat Jun 02, 2007 12:41 pm
Location: Germany, Hesse

Postby Kyneto Valesio » Tue Dec 04, 2007 10:14 pm

Salve amice/amica apollonis. Modo legi fabulam tuam quae valde placuit. pauca menda quae vidi notavi infra.

De Fiducia fele ......

Tandem eam sic vexabant, quod constituerit villam relicturam et numquam redituram esse.


Nisi fallor sit melius infinitivo uti post verbum "constituerit" : "constituerit relinqui nec redire unquam" Quid putas ?


Longe per vias ambulabat, inter pedes hominum properantium locum securum quaerebat.


Noli solicitari. In loco supra nullum errorem video. Enim vero puto te illam sentenciam admodum scite et facunde scripisse. Te gratulor.

„He!“, dixit puella, „Veni hunc!“


"Heus" inquit puella, "veni huc."


Sed Fiducia, quae nunc se ab hominibus abhorrere putabat, noluit.


"Sed Fiducia, quae nunc hominibus abhorrere incipiebat, noluit. Nescio

Caute puella eam caressare incepit.


Verbum "caressare" non mihi est notum. Fortasse "fovere" vel "complecti"

Plerumque bene fecisti! Ut videtur tu adhuc juvenis es. Si ita est miror quod tam scite scribas.

Ut valeas quam optime oro.
Kyneto Valesio
Textkit Fan
 
Posts: 214
Joined: Tue May 01, 2007 10:10 pm
Location: San Diego

Postby Apollimagine » Mon Apr 14, 2008 2:04 pm

Doleo me longissime non scripsisse. Gaudeo fabulam tibi placuisse :)

Kyneto Valesio wrote:
De Fiducia fele ......

Tandem eam sic vexabant, quod constituerit villam relicturam et numquam redituram esse.


Nisi fallor sit melius infinitivo uti post verbum "constituerit" : "constituerit relinqui nec redire unquam" Quid putas ?

Tempus futurum exprimere volo, igitur putabam participium futurum activum rectum esse. Certa non sum...


Kyneto Valesio wrote:
Longe per vias ambulabat, inter pedes hominum properantium locum securum quaerebat.


Noli solicitari. In loco supra nullum errorem video. Enim vero puto te illam sentenciam admodum scite et facunde scripisse. Te gratulor.

Gratias ago ^_^


Kyneto Valesio wrote:
„He!“, dixit puella, „Veni hunc!“


"Heus" inquit puella, "veni huc."

Recte dicis, erravi.


Kyneto Valesio wrote:
Sed Fiducia, quae nunc se ab hominibus abhorrere putabat, noluit.


"Sed Fiducia, quae nunc hominibus abhorrere incipiebat, noluit. Nescio

Quid putas de "Sed Fiducia, quae nunc ab hominibus abhorrere coeperat, noluit"?


Kyneto Valesio wrote:
Caute puella eam caressare incepit.


Verbum "caressare" non mihi est notum. Fortasse "fovere" vel "complecti"

Verbum Anglicum "to caress" in mente habui cum id scripsi, sed "complecti" bonum est ^^


Iterum maximas gratias tibi ago pro responso auxilioque tuo! :D
Apollimagine
Textkit Neophyte
 
Posts: 24
Joined: Sat Jun 02, 2007 12:41 pm
Location: Germany, Hesse


Return to Composition Board

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 15 guests