Picturae moventes optimae vobis?

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
Discipulus Tristis
Textkit Neophyte
Posts: 19
Joined: Sun Mar 02, 2008 2:17 pm

Picturae moventes optimae vobis?

Post by Discipulus Tristis »

Salvete amici,

Quas picturas moventes magnopere diligitis? Amavi nuper et "terra nulla senibus" et "virgo solis parvula", sed odivi "CCC". Cum pulchra iucundaque esset, tamen erat pictura stulta.

D. Tristis

anphph
Textkit Enthusiast
Posts: 593
Joined: Fri Nov 09, 2007 1:35 am

Post by anphph »

Nescio quae "terra nulla senibus" et "virgo solis parvula" sint. Habesne nexa ad ea?

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5103
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Post by bedwere »

MiguelM wrote:Nescio quae "terra nulla senibus" et "virgo solis parvula" sint. Habesne nexa ad ea?
Puto "terra nulla senibus" esse "No Country for Old Men". Nescio quid sit alterum. :)

anphph
Textkit Enthusiast
Posts: 593
Joined: Fri Nov 09, 2007 1:35 am

Post by anphph »

Cum CCC iaceretur, omnes de Spartanis nosse voluint. Id quidem haud malum est.

Amadeus
Textkit Zealot
Posts: 764
Joined: Wed Oct 26, 2005 10:40 pm
Location: In a van down by the river

Post by Amadeus »

Mihi maxime placuit "CCC", cuius scænæ, ut videtur mihi, artis plenæ sunt. Melior certe quam "Troia" fuit. Ceterum, iam priusquam in theatrum intravissem nihil aliud quam fabulam, neque narrationem historicam, sperabam. Ideo non defraudatus sum.
Lisa: Relax?! I can't relax! Nor can I yield, relent, or... Only two synonyms? Oh my God! I'm losing my perspicacity! Aaaaa!

Homer: Well it's always in the last place you look.

Discipulus Tristis
Textkit Neophyte
Posts: 19
Joined: Sun Mar 02, 2008 2:17 pm

Post by Discipulus Tristis »

Dictum bene, Amadeus.

Mihi ignoscite, "virgo solis parvula" est "Little Miss Sunshine".

Ut dixi, non amavi "CCC" quia habuit multam rhetoricae Americanae et historiam sprevit. Autem, si pictura studium creavit Lacedaemoni atque Graeciae Antiquae, vos veri: laudanda est.

D. Tristis

User avatar
thesaurus
Textkit Zealot
Posts: 1012
Joined: Mon Oct 02, 2006 9:44 pm

Post by thesaurus »

Nuper "Hominum Filios" anglice "Children of Men" spexi, et mihi admodum placuit. Nam, novam ideam quamdam describit, scilicet canit de orbi terrarum quo filios nequaquam et quasi sine ratione pari non posse. Hodierna in vita nostra apud Britanicam eius pelliculae omnia accidit, quo in loco, terrore odioque, civitas humana una cum spe dirimitur. At vir quidam ignotus et aliae probae nefandaeque personae hunc contra discrimen (quoque contra sese!) luctantur ut orbem terrarum miraculo conservent vel vi regnent.

Attractivissima pellicula est cum in fabulam tum in ostentionem technicamque. Precor id videte!
Horae quidem cedunt et dies et menses et anni, nec praeteritum tempus umquam revertitur nec quid sequatur sciri potest. Quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus. --Cicero, De Senectute

Kasper
Textkit Zealot
Posts: 799
Joined: Wed Nov 05, 2003 3:01 am
Location: Melbourne

Post by Kasper »

Ego nuper "nulla terra senibus" vidi (quaeso attamen num melius sit illam "non est terra senibus" nuncupare, quia non videtur mihi dictum uti omnino nulla est terra senibus).

Puto illam picturam bonam esse, non autem optimam. Honeste dubio num intellegam quae esset maior cogitatio sub illa pictura. Praesertim non adusque intellexi cur non esset terra senibus...
“Cum ego verbo utar,” Humpty Dumpty dixit voce contempta, “indicat illud quod optem – nec plus nec minus.”
“Est tamen rogatio” dixit Alice, “an efficere verba tot res indicare possis.”
“Rogatio est, “Humpty Dumpty responsit, “quae fiat magister – id cunctum est.”

Post Reply