Textkit Logo

De variis gratulandi formulis

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

De variis gratulandi formulis

Postby Franmorar » Fri Mar 28, 2008 2:18 am

Franmorar omnibus hoc interretiali foro scribentibus salutem dat multam.

Certe hoc interretiale forum, ut a plurimis bene existimatur, facultatem praebet gratam ad Latinum sermonen utendum atque exercitandum. Itidem omnes confiteri possunt varias colloquendi formulas utilissimas, quo facilius sententiae seu verba in apto sermone conseruntur.
Ex eis colloquendi formulis salutationes et gratulationes frequentissimae, ergo nonnullas noscere oportet, sed sic (et credo mecum vobis convenit) ut recta Latinitas respiciatur.

Aliquae exempli gratia gratulationes sequuntur:

"Merry Christmas" latine "Bona sit tibi (vobis) nativitas Domini" seu "Bonus sit tibi (vobis) dies nativitatis Domini", aptius et rectius quam "Habeas bonam..." dicitur.

"Happy birthday" latine "Bonus (beatus, laetus) sit tibi (vobis) dies natalis" aptius et rectius quam "Habeas bonum..." dicitur.

Similiter "Bona sit tibi (vobis) Pascha", "Gratum sit tibi (vobis) iter" ("Bon voyage!"), et cetera, aptius rectiusque quam "habeas..." dicitur.

Utinam haec sint tibi utiles adnotationes!

Valete, o interretiales amici.
Last edited by Franmorar on Mon Aug 25, 2008 3:31 pm, edited 1 time in total.
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Postby Tertius Robertus » Fri Mar 28, 2008 2:15 pm

Salve!

Utiles mihi fuerunt! Gratias tibi ago pro annotationibus.

Vale quam optime!
Tertius Robertus
Textkit Fan
 
Posts: 284
Joined: Mon Feb 27, 2006 1:05 am

Postby Franmorar » Sat Mar 29, 2008 2:53 pm

Ego vero laetor, quod formulae tibi utiles fuerunt.

[De nada, meu caro amigo!]
Hominibus totam versandam constat esse bibliothecam, ut solam utilem scribere sententiam possint.
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Postby Gonzalo » Sun Mar 30, 2008 12:53 pm

Gundisalvus omnibus colentibus Latinitatis salutem dicit:

Mihi valde epistulae placent atque igitur eas conscribere. Eodem quoque modo mihi placent quia propter eam rem Latine sermone exercemur. Nescio num miramini aut non mirati eritis cum epistulas perlegeritis a viris sicut Erasmus, Scaliger, Lipsius, &c., aut ipse Cicero aut ipse Seneca ille Cordubensis.

Erasmus Roterodamus in quodam tractatu scripsit ac statuit quomodo optime epistulae scribuntur.
Idem tractatus legere in subsequenti nexu potestis, si vultis: http://www.grexlat.com/biblio/brevissima/index.html

Curate ut valeatis
Last edited by Gonzalo on Sun Mar 30, 2008 2:05 pm, edited 3 times in total.
Verus enim amor semper tempore tristi elucescit magis. (Philipp Melanchthon: Decl. de studiis Linguæ Græcæ)
Quin age, si quid habes (P. Vergilii Maronis Ecloga III:52)
User avatar
Gonzalo
Textkit Enthusiast
 
Posts: 481
Joined: Sun Apr 22, 2007 9:58 am
Location: España

Postby MiguelM » Sun Mar 30, 2008 1:51 pm

Gratias vobis, Franmorari et Gonzalo, pro annotatione nexuque. Mihi valde utiles ambo sunt.

Estne tu Lusitanicus sive Brasiliensis an tantum Lusitanice loqueris, Franmorar?

Valeant omnes.
User avatar
MiguelM
Textkit Fan
 
Posts: 204
Joined: Fri Nov 09, 2007 1:35 am
Location: Portugal

Postby Franmorar » Sun Mar 30, 2008 2:20 pm

Franmorar MiguelM et Gundisalvo salutem plurimam.

Equidem mihi placet, quod alii, non ego tantum, latine volunt epistolas conscribere.

Gratias Gundisalvo ex interretiali nexu.

MiguelM amice, neque Lusitanus sum neque Brasiliensis. Lusitanicam linguam, opulentissimam sonis accentisque, tantum loquor, vel potius lego, quia non facile eam bene loquere.
Quae lingua patria (aut aliqui dicunt, "materna") mea sit, fortasse quaeris.
Hispanica est.

Valete omnes.
Hominibus totam versandam constat esse bibliothecam, ut solam utilem scribere sententiam possint.
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola


Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: daivid and 6 guests