Textkit Logo

Acuite cultros et deo agite gratias

This board is a composition workshop, like a writers' workshop: post your work with questions about style or vocabulary, comment on other people's work, post composition challenges on some topic or form, or just dazzle us with your inventive use of galliambics.

Moderator: annis

Acuite cultros et deo agite gratias

Postby Kyneto Valesio » Wed Dec 05, 2007 8:43 pm

Okay here I am in the writers workshop. I sure hope some writers can help me with their critiques. The piece that follows started out being a simple composition in which I imagined myself giving a cooking class which is another hobby of mine. Then I got distracted with trying to be amusing and now I don't know if it holds together well. However, your perspective on that aspect is not so important to me as the help you can offer in weeding out imperfections. I will be grateful if some of you can give this once over. Oh another thing .... it is not complete yet .. the concluding paragraph will be published tomorrow.

Hac in praelectione data per aetheris auras emissa ex statione televisifica apud Institutum Ad Artes Culinarias Favendas Cynetus ille VALESIUS, praeclarissimus - ut opinatur ipse - coquus nostrorum temporum, sequens vestigia Marcii Gaii Apicii, qui primus artem docendi de sapidissimis cibis invenit, nos docebit quomodo piscis pinguis viceribus et ossibus remotis concidatur in dua frusta filetave idonea condimentis additis ad projicienda aut in cratulam cadentem aut sartaginem.

Salvete discipuli. Acuite cultros et deo agite gratias nam sine aciebus relucentibus ac ope divina nihil bene fieri potest in culina. Nunc, auribus arrectis attendite! Heus tu, vigila! Num putas hanc scolam diversiorium esse! Et Tu Fabi, i indutum vestibus limpidis . Et sit ex praesenti tibi curae te sempre praebere ad hanc institutum lautum et mundum. O tempora!

Nunc, ut dicebam, bene mane ex lecto experrectus septima hora ad amnem contendi piscatum. Aspicite quam cepi tructam pulchram. Numquam pulchrius exemplum vidi! Aspicite oculos claros qui nuper in rivulo praedem quaerebant; Qui modo adsiliebat supra catarractes mox mensam adornabit nostram. Modo, aspicite nervos amplos laterum. Nullus piscis potest recentior noviorve esse quam ille quem ipsi ceperimus in ruenti rivulo. Nonne videtus ruborem branciarum, nitorem squamarum! Necque quid, nisi odorem aquarum limpidarum, olfacitis. Recentissimus est hic piscis nam ut scitis eum modo cepi calamo hamoque filoque!! Quanti momenti novitas piscis est non possum satis affirmare, carissimi. Estne hoc bene intellectum? Itaque, discipuli, ite piscatum si bene vellitis comedere! Attamen si non vobis cordi est perambulare sudore perfusos sub sole torenti inter nubes molestorum culicum ad tructas percas esicias captatadas, vel si vobis non est satis temporis ut id faciatis, vel si arte piscatoris ominino caretis, diende vobis eundum est ad aliquam bona fama tabernam piscatoriam. Pingues specimines seligite quorum squamiae et occuli adhuc reluceant. Si de speciebus marinis conloquimur emperatori illi Tiberio consentio qui dicitur mullis rubris favisse propter firmitatem dulcoremque carnis mescioquo auctore. At si tractatur de piscibus demptis amnibus fluentibus et rivulis cicumeuntibus, ut opinor, nullus tructa sapit mellius, nullus magis linguam delectat.


Nunc vertamus nos ad actum ipsum secandi parandique piscis. Ecce cultrum longum tenuemque idoneum ad opus nostrum. Nonne belle relucet acutior culter? Ut iam monui, sicut nihil agi potest neque in sublimis neque inter beastiarum terras hominumque neque etiam apud regna foeda peccatis caccodaimonum - id est in nullo tres mundorum - deo optimo maximo pulcherrimoque non probante, ita in nostra culina nihil efficitur sine cultro bene acuto ad lapidem. Itaque curate semper unum ad manum teneatis. Heus tu! Di magni! Hominem nihili improbissimum! o inertum discipulum! Nonne te monui! Me tamen docente iterum somnus lumina cluadit! I ex schola neque aude redire umquam!!

Ehem.... Nunc, ad rem.

Primum lateribus squamae demuntur acie cultri. Aciem traho erga caudam dilibans squamas ita. Vidistisne? Cum hoc facitis juvat rigere bestiolam aqua. Viscera nunc demenda sunt. Caute aspicite, incisio culmine cultri facitur in alvo. Cultrum trahite in linea recta ex parte inferiore alvi usque ad spatium sub branchiis. Si placet viscera remota conservari possunt ad garum faciendum. Si vobis placeat postera in praelectione mostrabo quomodo illum condimentum clarissimum majorum nostrum praeparetur. Nunc, cavitas alvi aluitur ita ut reliquum cruor et viscera adhuc adhaerentia aqua efferantur. Nunc opportet separare corpus ex capite. Nunc quodomodo id faciatur ictu singuli mostrabo. Non omnes coqui tam periti sunt ut eo modo id faciant. Tructa in tabula deposita luminibus bene noto locum ubi ictus cadetur. Cultro magno usque ad aurem dextram detracto omnibus lacerti viribus locum notum caedo. Sic caput corpore liberatur ictu uno. Quas auras laudis audio libenter accipio. At memini exercitium docendi est mater. Si studebitus diligenter me ducente vos quoque similia vel etiam meliora assequemini.
Kyneto Valesio
Textkit Fan
 
Posts: 214
Joined: Tue May 01, 2007 10:10 pm
Location: San Diego

Return to Composition Board

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 18 guests