Non dubito, interretiales amici, quin hoc forum locum liberaliter praebeat idoneum iis, qui de Latina Graecaque lingua deliberare et consulere volentes, non modo sententias atque opiniones validissimas communicent, sed etiam auxilium inter se adferant aestimabile.
Neque dubium est quin, ex omnibus paginis interretialibus ad classicas linguas dicatis, cum haec gratissimam habeat speciem, tum facile huius est usus atque munera imprimis varia.
Attamen etiam notandum est eis, qui hoc et aliis foris aliquandiu scribunt dubiaque etiam quaestiones diversas communicant, sapientiam quorundam scribentium facile adrogantiam et superbiam fieri, quod de Latinis et Graecis rebus aut obscuris aut reconditis intempestivam iactant eruditionem.
Saepe quidem utilia assidue in foris scribuntur, et explanationes interpretationesque frequentissime adiutoriae sunt tironibus vel Latinis Graecisque litteris novitiis. Sed, heius!, quam crebrum explanare obscurum per obscurius, aut talia adducere quae solo multarum rerum scientiam prosint ostendere importunam!
Si quis de forma cuiusdam interroget substantivi, cuius desinentia forte parum extranea videatur, videlicet vocalium contiguitate (ut Europaeus, Europaea), non abest is qui respondeat et affirmet, qualis (non petitus) philologus scholasticus, eam formam ex alio verbo derivari, et hanc a dorica exoriri dialecto, itidem eandem invenire posse sic Atticae formae proximam transcriptam, ut in -e pro -a desinat. Et hoc exemplum e plurimis est unum.
Et si cuncta enarrata parva videntur, alius philologus scholasticus advenit ut dicat, quasi primus innocens interrogator talia quaesivisset, quis auctor eam formam primus scripsisset, quo anno ante Crhistum natum, quibus in operibus inveniatur, fortasse etiam quibus in versibus!
Quoad miser primus interrogator valde confusus est, scire solum cupiens num ea vocalium contiguitas usui linguae latinae respondeat.
Credendum est non paucos ex iis, qui tales velint philologi haberi eruditissimi, vix Latinum sermonem apte quanto minus eleganter posse conscribere.
Et vos, interretiales amici, quid de eis rebus sentitis atque existimatis?