Vanitas vanitatum

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
Franmorar
Textkit Member
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Vanitas vanitatum

Post by Franmorar »

Non dubito, interretiales amici, quin hoc forum locum liberaliter praebeat idoneum iis, qui de Latina Graecaque lingua deliberare et consulere volentes, non modo sententias atque opiniones validissimas communicent, sed etiam auxilium inter se adferant aestimabile.

Neque dubium est quin, ex omnibus paginis interretialibus ad classicas linguas dicatis, cum haec gratissimam habeat speciem, tum facile huius est usus atque munera imprimis varia.

Attamen etiam notandum est eis, qui hoc et aliis foris aliquandiu scribunt dubiaque etiam quaestiones diversas communicant, sapientiam quorundam scribentium facile adrogantiam et superbiam fieri, quod de Latinis et Graecis rebus aut obscuris aut reconditis intempestivam iactant eruditionem.

Saepe quidem utilia assidue in foris scribuntur, et explanationes interpretationesque frequentissime adiutoriae sunt tironibus vel Latinis Graecisque litteris novitiis. Sed, heius!, quam crebrum explanare obscurum per obscurius, aut talia adducere quae solo multarum rerum scientiam prosint ostendere importunam!

Si quis de forma cuiusdam interroget substantivi, cuius desinentia forte parum extranea videatur, videlicet vocalium contiguitate (ut Europaeus, Europaea), non abest is qui respondeat et affirmet, qualis (non petitus) philologus scholasticus, eam formam ex alio verbo derivari, et hanc a dorica exoriri dialecto, itidem eandem invenire posse sic Atticae formae proximam transcriptam, ut in -e pro -a desinat. Et hoc exemplum e plurimis est unum.

Et si cuncta enarrata parva videntur, alius philologus scholasticus advenit ut dicat, quasi primus innocens interrogator talia quaesivisset, quis auctor eam formam primus scripsisset, quo anno ante Crhistum natum, quibus in operibus inveniatur, fortasse etiam quibus in versibus!

Quoad miser primus interrogator valde confusus est, scire solum cupiens num ea vocalium contiguitas usui linguae latinae respondeat.

Credendum est non paucos ex iis, qui tales velint philologi haberi eruditissimi, vix Latinum sermonem apte quanto minus eleganter posse conscribere.

Et vos, interretiales amici, quid de eis rebus sentitis atque existimatis?
Last edited by Franmorar on Mon Jan 14, 2008 5:43 pm, edited 1 time in total.
Hominibus totam versandam constat esse bibliothecam, ut solam utilem scribere sententiam possint.

annis
Textkit Zealot
Posts: 3399
Joined: Fri Jan 03, 2003 4:55 pm
Location: Madison, WI, USA
Contact:

Re: Vanitas vanitatum

Post by annis »

Franmorar wrote:Et vos, interretiales amici, quid de ea sentitis atque existimatis?
vanitas igitur est amor doctrinae?

si hanc rem putas gravem, cur non scripsisti Anglice?

veniam puto brevitati — inope loquor Latine.
William S. Annis — http://www.aoidoi.org/http://www.scholiastae.org/
τίς πατέρ' αἰνήσει εἰ μὴ κακοδαίμονες υἱοί;

User avatar
thesaurus
Textkit Zealot
Posts: 1012
Joined: Mon Oct 02, 2006 9:44 pm

Post by thesaurus »

Adhuc Franmorarem difficultatem ponere in scientiam nugatoriam puto, necque latinam scribereve loquive discereve ipsam. Deinde non vanitas amor doctrinae est, non maxima vanitas aliquid discereve docere, sed aliquid gloriantis anguisti causa noscere.

Mihi ignosce si latine culpam faciam, et te amo si aliquam earum inveneas corrigas.

Franmorar
Textkit Member
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Post by Franmorar »

Iterum salvete, interretiales amici.

Credo mirandos esse eos, qui amorem experiuntur doctrinae scientiaeque et litterarum eruditionis. Sed itidem puto aliud esse amorem doctrinae, aliud cupidinem intempestivae vanaeque erutidionis ostendendae.
Non patria sive, ut hodie dicitur, materna, Anglica lingua est mea. Itaque latine scribere malui, ut in scribendo minus errarem. Attamen, si quis gravia et legendo digna existimet quae scripsi, spero etiam eum latine scripta legere posse.
Vale atque vale.
Hominibus totam versandam constat esse bibliothecam, ut solam utilem scribere sententiam possint.

Tertius Robertus
Textkit Fan
Posts: 308
Joined: Mon Feb 27, 2006 1:05 am
Location: 666 Burning Hotties Road, Ol' Dis by Styx, 5th inner circle, Hell.

Post by Tertius Robertus »

quid struis, franmorar? quid tibi vis?

Franmorar
Textkit Member
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Post by Franmorar »

Ave, Terti Roberte.
Male intellego, quod interrogas. Quid ipsi, interrogo invicem, tibi vis?
Nihil struo nec insidior, et credo nullo me contumeliose uti. Tantummodo sententiam dixi meam existimationemque, atque aliorum accipere velim etiam de iis rebus sententias. Quicquid aliquis dixerit, dignum erit legendo. Saltim bonam Latinam praebebit exercitationem.
Vale, amice.
Hominibus totam versandam constat esse bibliothecam, ut solam utilem scribere sententiam possint.

Tertius Robertus
Textkit Fan
Posts: 308
Joined: Mon Feb 27, 2006 1:05 am
Location: 666 Burning Hotties Road, Ol' Dis by Styx, 5th inner circle, Hell.

Post by Tertius Robertus »

ave, franmorar.

I - hoc verum est quod nonnunquam hic in textkit themata dubium communicatum missa multis atque variis distrahantur causis, quae parum aut aliquando nihil addunt rebus quaesitis. ad hoc, interdum etiam responsis datis haud satis expediuntur res. quod si quis frequentium aegre ferat, ei semper occasio adest ut vexationem proferant suam, cum tironibus ut sibi quaerant explanationem planiorem suique sapientiam oblatam non interesse fateatur, tum ceteris ut imperfecta perficiant falsaque corrigant. (si modo id consequi possint)

II - attamen convivium in foro credere me prohibet quemquam ex eis, qui ei themati, te ut exemplo utente, se obtulerunt, "philologos haberi velle eruditissimos" aut "vix latinum sermonem apte quanto minus posse conscribere". nam mihi planissime apparet eos semper aut principes aut in primis res queasitas expedire conari, atque semper cupidos se praebere auxilii ferendi et semper studiosos rerum classicarum (sic enim anglici aiunt), praeterea semper ea ostendere quae ad dubium quaestionemque communicatam pertinere arbitrabantur (quod re vera haud semper fieri potest, quod potius casui quam vitio suo cuique tribuere oportet). quorum sermones bene confectos sparsos in hoc et in aliis foris invenire potes.

cura ut valeas
Last edited by Tertius Robertus on Thu Nov 15, 2007 8:07 pm, edited 1 time in total.

Franmorar
Textkit Member
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Post by Franmorar »

Tertio salutem multam.

Mihi cum te convenit, ut hoc et aliis interretialibus foris multi sint qui non modo auxiliorum honeste cupidi praebendorum, sed etiam subsidium ferant tironibus utilissimo. Itidem mihi cum te convenit, ut non pauci ex iis veri philologi sint vocandi et affluentius eis quam misero mihi urbani sermonis verba suppeditent Latini. :roll:
Attamen adhuc credo esse eos (non multos at non paucos, si quid possis me intellegere) qui sic foris utantur, ut ejus sophismata et eruditio intempestiva tirones vel classicis litteris novitios stupefaciant. :(
Quoquo modo res se habeat, gratulor eis qui honeste ingenueque aliis succurrunt, tametsi aliquando elati philologi scholastici videantur :wink: .

Gratias Annisi, Thesauro et Tertio, quod responsa communicavistis. :)
Valete omnes.
Hominibus totam versandam constat esse bibliothecam, ut solam utilem scribere sententiam possint.

Post Reply