Textkit Logo

De moribus in scribendo

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

De moribus in scribendo

Postby Tertius Robertus » Mon Aug 06, 2007 3:03 pm

Robertus omnibus barbatis haudque barbatis salutem dicit

I - edtiones operum gracorum latinorumque omnes, praeter Biblium scilicet, quas quidem legerim, impressae sunt secundum paragraphorum numerandorum, vel etiam quarumque sententiarum, consvetudinem, quam mihi videtur nimium utilem in legendo, annotando studendoque, quamque meis scriptis diligenter adeptus sum. quaeso, nam curiosus earum rerum sum, itane scriibebant romani et graci, an ei sunt mores recentiores? et, quae si ita essent, ex quo tempore?

Valete!
Tertius Robertus
Textkit Fan
 
Posts: 284
Joined: Mon Feb 27, 2006 1:05 am

De libris adnotatis commentarius

Postby Franmorar » Wed Aug 22, 2007 6:44 pm

Salutem plurimam Tertio Roberto Franmorarius dicit.

Ea consuetudo quam dixisti, adnotatio librorum et numeratio paragraphorum, non antiqua est sed recens modernaque. Nec Graeci nec Romani libris paragraphorum numeratorum usi sunt , nisi eruditi et studiosi grammatici rhetoresque, qui plerumque non illos libros (i. e. adnotatos paginisque numeratos) emebant in tabernis librariis, sed sibi exemplar aliquod tale scribi privato usui jubebant, aut, aliquo communis generis empto, ipsi adnotabant et paragraphos numerabant. Quasi tu ipse, amice Terti Roberte, librum hodiernum emas, et ipse singulas paginas aut singulos paragraphos numeres, secundum sensum tuum et necessitatem.
Recte dicis, eam consuetudinem utilissima et convenientissima nobis. Primi libri venales adnotati et paragraphis numerati in illo editi sunt tempore quod anglice "Renaissance" vocatur, videlicet quinto decimo vel sexto decimo saeculo.
Fortasse tibi commodum sit opus Alberti Manguel, dicitur "A History of Reading". Is est liber hodiernus, itaque facile eum in quavis taberna libraria poteris invenire.
Vale atque vale.
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Postby Tertius Robertus » Wed Aug 22, 2007 11:26 pm

franmorario robertus salutem dicit plurimam

gratias tibi ago quod mihi rem aperuisti librumque de ea indicasti :D

vale!
Tertius Robertus
Textkit Fan
 
Posts: 284
Joined: Mon Feb 27, 2006 1:05 am

Iterum de moribus in scribendo

Postby Franmorar » Thu Aug 23, 2007 7:14 pm

Tertio Roberto salutem.

Etiam possum addere, quamquam fortasse novisti, Biblia sive Sacras Christianas Scripturas itidem usque Mediam ad Aetatem numeratione paginarum paragraphorumque carere. Ea consuetudo numerationis biblicis versuum vel versiculorum apparuit cum philosophis scholastis opus fuit textum biblicum accurate citare. Male si non memini, S. Albertus Magnus et discipulus eius S. Thomas Aquinas primi scriptores usi constanter sunt numerationem versiculorum, quam hodie utimur.
Vale, amice Terti.

P. S. Cetero, quae tibi est lingua materna?. si mihi scire licet .
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Postby Tertius Robertus » Thu Aug 23, 2007 8:53 pm

franmorario iterum salutem

et iterum tibi gratias ago pro rebus addendis. tantum enim sciebam sanctum thomas numerationibus paragraphorum ussum esse, ceteras autem res ignorabam. mihi materna est lingua lusitana, secretissima omnium "neolatinarum", quia pauci sunt qui eam sciant, pauciores qui recte loqui possint :D

vale!
Tertius Robertus
Textkit Fan
 
Posts: 284
Joined: Mon Feb 27, 2006 1:05 am

Non pauci, ut dicis

Postby Franmorar » Fri Aug 24, 2007 2:13 pm

Tertio Roberto Franmorarius salutem.

Gaudeo quod addita tibi placuerunt. :) Tunc materna tibi lingua est lusitanica (a língua portuguesa, rectene dico?). Sed ut sciam, non vero secreta nec pauci sunt lusitanice loquentes: praeter Lusitaniam, terra dicta Brasiliensis, i. e. Brasilia in America meridionali, eum etiam habet sermonem. Brasilienses certe non pauci: centies circa septuagies centena milia brasiliensium! :o
Cetero verum est lusitanice bene loqui non facile, quia lusitanica lingua opulentissima sonis est accentisque. :wink:
Bene vale!
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Corrigo me

Postby Franmorar » Fri Aug 24, 2007 2:40 pm

Tertio salutem.

Corrigo me: non centies septuagies, sed milies septingenties centena milia Brasiliensium!!! Multo plures quam dixeram!! :o
Vale.
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola


Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: Bing [Bot] and 7 guests