by Franmorar » Wed Aug 22, 2007 6:44 pm
Salutem plurimam Tertio Roberto Franmorarius dicit.
Ea consuetudo quam dixisti, adnotatio librorum et numeratio paragraphorum, non antiqua est sed recens modernaque. Nec Graeci nec Romani libris paragraphorum numeratorum usi sunt , nisi eruditi et studiosi grammatici rhetoresque, qui plerumque non illos libros (i. e. adnotatos paginisque numeratos) emebant in tabernis librariis, sed sibi exemplar aliquod tale scribi privato usui jubebant, aut, aliquo communis generis empto, ipsi adnotabant et paragraphos numerabant. Quasi tu ipse, amice Terti Roberte, librum hodiernum emas, et ipse singulas paginas aut singulos paragraphos numeres, secundum sensum tuum et necessitatem.
Recte dicis, eam consuetudinem utilissima et convenientissima nobis. Primi libri venales adnotati et paragraphis numerati in illo editi sunt tempore quod anglice "Renaissance" vocatur, videlicet quinto decimo vel sexto decimo saeculo.
Fortasse tibi commodum sit opus Alberti Manguel, dicitur "A History of Reading". Is est liber hodiernus, itaque facile eum in quavis taberna libraria poteris invenire.
Vale atque vale.