Animalia in vicinia mea

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
cdm2003
Textkit Fan
Posts: 309
Joined: Mon Feb 27, 2006 2:54 pm
Location: Kansas City, Missouri, USA

Animalia in vicinia mea

Post by cdm2003 »

Salvete omnes!

Cupio scire nomines Latine quorundam animalium in vicinia mea. Multa sunt animalia circum domum, atque equidem nomines paucorum Latina didisci sicut cuniculus (Anglice "rabbit") et sciurus (Anglice "squirrel") et passer (Anglice "sparrow."). Fortasse sciatis cetera?

Videte hoc imago:

Image

Ecce tria sunt animalia quae circum domum meum habitant. Nomen primi Latinum scio (puto sciurum), sed non cetera. Nomines secundi tertiique Latina nescio. Nomen generis physici "racoon" est "procyon." Fortasse Latine "procyon, -onis, m. vel f." est? Nomen generis physici "North American (Viriginian) O'Possum" est "didelphis." Item Latine fortasse "didelphis, -is, m. vel f." est? Cognosci quosdam qui in hoc foro sunt vocabulis Latinis derivatis ab Graece non delectare. Ergo, si nomines meliores cognoscitis, audiendo delectabo.

Multae aves in vicinia mea habitant, atque multa nomines Latina sunt in glossariorum meorum tamquam passer, sturnus, picus, rubeculaque. Multa non sunt, ut Anglice "grackle," "bluejay," "cardinal," "finch," et "titmouse." Item si cognoscitis, audiendo delectabo.

Quam ob rem studiosus discendi haec nomines sum? Quia de haec animalia circum domum scribendo delecto. Ecce exemplum: sunt multae feles errantes in vicinia mea. Ii certe molesti mihi sunt, quia illae feles cetera animalia circum domum interficiunt, ac canes mei illa animalium corpores, cruenta eviscerataque, in domum trahunt. Ita animus meus turbavitur: cum filiola mea vagire incipit quod quidam canis sciurum evisceratum prae se ponit. Itaque, preces Plutoni de felibus viciniae errantibus in forma epigrammatis scripsi:

"Orce, malas feles cape ad regnum tuum, atque
In filis fidium viscera eorum seca!"

Gratias legendo iuvandoque vobis ago,
Chris
Horum omnium fortissimi sunt Belgae

Tertius Robertus
Textkit Fan
Posts: 308
Joined: Mon Feb 27, 2006 1:05 am
Location: 666 Burning Hotties Road, Ol' Dis by Styx, 5th inner circle, Hell.

Post by Tertius Robertus »

Robertus CDMMMIII salutem dicit


1 - Quasi certus sum romanos hae animalia nescivisse, pleraque igitur recentia esse puto. In hoc dictionario Latin-English Dictionary Program, quod multo utile tibi fore mihi videtur, mihi quidem est, inveni hae nomina insolita:

acalanthis; acalanthos/is (os suffixo graeco declinatur);
Carduelis vel cardelis, is; ambos ad "finch"
misinga ae, "Titmouse"

Mihi satis bonum est nomina generis.

2 - Alia non repperi. Lexicon Recentis Laitnitatis multa verba in se continet, infeliciter sole in Italiana, Latina falsificata, est, si scis Italianam, bene illlo uteris; si autem scis hocce Anglice dictionarium sit, dic nobis. :wink:

3 - Equidem nil contra vocabula graeca dicam, nimis bella esse judico. Forsitan vocabulis graecis modernis bene utenda sint. Dubito num id bona latinizatio sit. Aliquis melius consilium dare potest

4 - Feles animalia terribilia sunt, praecipue ferae, quae, praeterquam materiales ubique jactant, cibum petunt saepiusque adimunt. Si tu fuissem, canes ferociores emissem. me melius putante, consilium hoc non est tibi benignum: feles mortuas pro sciuris traxissent. :lol:

5 - Tuas preces audituras esse spero. 8)

Vale!
Last edited by Tertius Robertus on Fri Oct 05, 2007 12:11 am, edited 2 times in total.

annis
Textkit Zealot
Posts: 3399
Joined: Fri Jan 03, 2003 4:55 pm
Location: Madison, WI, USA
Contact:

Post by annis »

nonne erant sciuri in Italia?! quaero quoniam id verbum — σκίου?ος — graecum est.
William S. Annis — http://www.aoidoi.org/http://www.scholiastae.org/
τίς πατέρ' αἰνήσει εἰ μὴ κακοδαίμονες υἱοί;

Tertius Robertus
Textkit Fan
Posts: 308
Joined: Mon Feb 27, 2006 1:05 am
Location: 666 Burning Hotties Road, Ol' Dis by Styx, 5th inner circle, Hell.

Post by Tertius Robertus »

:oops:

1 - Postquam te legi, melius magisque quaesivi quam tunc, in non alio loco quam "Historia naturalis" sive "Omnium Factorum in Caelis Terrisque Entium et non Entium Collectio" a Plinio Majori. Hoc legitur Lib. VIII ver. 137:
Provident tempestatem et sciuri obturatisque, qua spiraturus est ventus, cavernis ex alia parte aperiunt fores. de cetero ipsis villosior cauda pro tegumento est. ergo in hiemes aliis provisum pabulum, aliis pro cibo somnus.
2 - Fateor me totum librum non legisse - nimis longum'st. Si non erant sciuri ibi, certe sciebant eos Romani.

3 -Christophe, si patientissimus es, pro certo reperies omne genus nominis deque illis animalibus facta jocosa, ut:
Maximum est elephans proximumque humanis sensibus...immo vero, quae etiam in homine rara, probitas, prudentia, aequitas, religio quoque siderum solisque ac lunae veneratio...auctores sunt in Mauretaniae saltibus ad quendam amnem... nitescente luna nova greges eorum descendere ibique se purificantes sollemniter aqua circumspergi atque ita salutato sidere in silvas reverti
:shock:

4 - Url hic reperitur. Dimitte me ob celeritatem. :oops:

Franmorar
Textkit Member
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

De animalium nominibus

Post by Franmorar »

Franmorar in situ interretiali "Textikit forum" comitibus salutem plurimam dicit.

Certe difficile est scire animalium nomina Americanorum, quod Romani ea non cognoverunt. :(
Nomina a sapientibus eruditis facta non semper elegantia sunt aut commoda, item multa Graece ficta. :?
"Didelphis" vel potius "Didelphys" valet "duas matrices habens". :o Sed dubito ita Romanos talia animalia sponte appellare. Fortasse apud primos novi mundi exploratores nomina aliqua possumus legere utilia. :?
Animal anglice "opossum" dictum possit "feles marsupialis" appellari, si vobis id placuerit. :wink:
Cetero "Procyon" valet "canis priscus". Nomen est usui communi aliquanto convenientius. Fortasse animal anglice "racoon" dictum possit "canis/vulpes lotor (= qui lavat)" appellari, vobis si id placuerit. :wink:
"Bluejay" fortasse "garrulus cyaneus", et "cardinal" facile cardinalis appellatur.
Similitudine simplicitateque et latinitatis sensu ducor.
Valete. :)

Post Reply