De quadam situatione, in qua vos ipsi fortasse invenistis, narraturus et discripturus sum, ut problema melius intellegere possitis.
Bene, frequenter, quando nimium ignotis cum hominibus colloquor, inter eos communem essentiam semper experior: judicium turpe in quo quaecumque dicta opiniones bonae atque diligenter audiendae sint.
Non de relativismo loquor, nam ii neque veritatem esse negant neque, universales aestimationes ( boni malique, belli foedique cet), quamquam solas eas quas quacumque de causa elegerint affirmant. Sed posciunt (quando non imperant) tamen ut suae bene curandae sint in colloquio, etiamsi paucum, vel potius nullum, studium rei in disputatione habeant. Plerisque in casibus colloquentes neque ulla aprehendunt, nec comprehedunt, neque intellegunt, vero tamen in suis et cum suis remanent - a argumentis rationalibus ipsi arcent
Certe melius est cum illis non disputare nec convivere, aliquando autem necesse est (quia scimus eos facinora facturos) eos monere ne mala faciant neu vitam in periculo ponant.
Amabo vos, si mihi dixeritis quomodo sermo habendus sit contra has species monstruosas.

