De libris Latinis

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
Matthaeus
Textkit Neophyte
Posts: 33
Joined: Mon May 24, 2004 4:12 pm
Location: France
Contact:

De libris Latinis

Post by Matthaeus »

Salvete omnes!

Nuper conatus sum aliquod librum latine scriptum legere. Nescio autem quem allegere? Quid putatis? Cupiam unum satis difficilem ut cognitiones meas de lingua latina amplificent, haud nimis difficilum autem, ne spem perdam :mrgreen:

Gratias vobis omnibus,
Matthaeus

Kasper
Textkit Zealot
Posts: 799
Joined: Wed Nov 05, 2003 3:01 am
Location: Melbourne

Post by Kasper »

Salve Mathaee,

primo rogandum est quales fabulas diligas. Id est, fabulaene de bellis, de philosophia, religiosae, poeticae aut aliae? Si vis, librum De Bello Gallico appellatum a Caesare ad te legere cohortor :wink: . Id a fortiori quod Galliam incolas.

Scilicet nescio quales tuas cognitiones sint neque quibus amplificentur. Forsitan hunc librum, de bello gallico, facillisimum esse putas.

Care ut valeas,

Kasper
“Cum ego verbo utar,” Humpty Dumpty dixit voce contempta, “indicat illud quod optem – nec plus nec minus.”
“Est tamen rogatio” dixit Alice, “an efficere verba tot res indicare possis.”
“Rogatio est, “Humpty Dumpty responsit, “quae fiat magister – id cunctum est.”

bellum paxque
Textkit Zealot
Posts: 718
Joined: Wed Mar 02, 2005 2:29 pm
Location: nanun Hanguge issoyo (in Korea sum)
Contact:

Post by bellum paxque »

rogandum mihi est quos libros legeris. quantum latinae iam pridem legisti? et quam difficile? si non multum sed paruum solum, fabulae faciles a Ritchie scriptae legendae tibi sunt, ut magnopere exhortor! quem ad locum hic nexus fert.

sed si nimis faciles fabulae illae erunt, orationes Ciceronis, ex quibus prima oratio in Catilinam clarissima est, non nimis difficiles fortasse erunt.

quiquid facies, bonam fortunam habeas!

uale

-David

Matthaeus
Textkit Neophyte
Posts: 33
Joined: Mon May 24, 2004 4:12 pm
Location: France
Contact:

Post by Matthaeus »

Gratias ago vobis ob has explanationes !

Caesaris « De bello civili » iam legi necnon Ciceronis primam orationem in Catillinam (noniam animum habui ut « De bello Gallico » legam, adeo quod Galliam incolo – hic omnes de Vercingetorige, Asterige Obeligeque tantum loquuntur, ut peane illum librum videre audeas :roll: ). Sed ut vestram interrogationem respondam, Caesar mihi nimis militaris et « angustis » videtur, dum Cicero nimis ambitiosus, scilicet more corruptus (sicut plerique hominum clarissimorum rei publicae…)
Scitisne autem librum de philosophia narrantem (eadam condicione : non nimis difficilis precor :oops: ) ? Iam conatus sum, librum quemdam, a Thomase Moras scriptum, vocatur « Utopia » legere, fuit ille autem in latinam medii aetatis scriptum…

Garatias ,
Matthaeus

Kasper
Textkit Zealot
Posts: 799
Joined: Wed Nov 05, 2003 3:01 am
Location: Melbourne

Post by Kasper »

Vae - nunquam librum philosophiae latine legi nisi "de amicitia" Ciceronis, quem autem non multum dilexi quod mihi bardus* visus est.

Olim librum carminum latine medii aetatis, ut dicas, emptus legere conatus sum. Difficilissum tamen mihi erat illo in tempore neque illum legere posserem. Fortasse quodam die (longe longe absente) iterum conabor. Iam tamen dein duos annos leges Australiae studendae sunt mihi. infeliciter minimum tempus latine studendo iam mihi remanet.


* "bardus" mihi novum verbum nescio illum rectum hic esse.
“Cum ego verbo utar,” Humpty Dumpty dixit voce contempta, “indicat illud quod optem – nec plus nec minus.”
“Est tamen rogatio” dixit Alice, “an efficere verba tot res indicare possis.”
“Rogatio est, “Humpty Dumpty responsit, “quae fiat magister – id cunctum est.”

Kasper
Textkit Zealot
Posts: 799
Joined: Wed Nov 05, 2003 3:01 am
Location: Melbourne

Post by Kasper »

error
Last edited by Kasper on Tue Jul 18, 2006 11:16 pm, edited 1 time in total.
“Cum ego verbo utar,” Humpty Dumpty dixit voce contempta, “indicat illud quod optem – nec plus nec minus.”
“Est tamen rogatio” dixit Alice, “an efficere verba tot res indicare possis.”
“Rogatio est, “Humpty Dumpty responsit, “quae fiat magister – id cunctum est.”

Kasper
Textkit Zealot
Posts: 799
Joined: Wed Nov 05, 2003 3:01 am
Location: Melbourne

Post by Kasper »

error (my connection seemed to freeze and then to have posted my post thrice.)
“Cum ego verbo utar,” Humpty Dumpty dixit voce contempta, “indicat illud quod optem – nec plus nec minus.”
“Est tamen rogatio” dixit Alice, “an efficere verba tot res indicare possis.”
“Rogatio est, “Humpty Dumpty responsit, “quae fiat magister – id cunctum est.”

bellum paxque
Textkit Zealot
Posts: 718
Joined: Wed Mar 02, 2005 2:29 pm
Location: nanun Hanguge issoyo (in Korea sum)
Contact:

Post by bellum paxque »

Utopia ista, qui liber non modo optimus sed etiam clarissimus est, a me legitur olim anglice sed non latine. Thomasne More auctor latinus difficilis est? eius scriptionem non ante cognoui (pro dolor). ueritati autem simile est librum istum angustiis quaestionibusque plenum ac locis apricis uacuum futurum esse!

potius autem non suspicari, rebus non exploratis, sed caute inuestigare! itaque hic nexusistum ad librum fert.

Latine, liber uocatus "De optimo rei publicae statu sive de nova insula Utopia"

sententia prima ita legitur:
Cum non exigui momenti negotia quaedam invictissimus Angliae rex Henricus eius nominis octavus, omnibus egregii principis artibus ornatissimus, cum serenissimo Castellae principe Carolo(3) controversa nuper habuisset, ad ea tractanda componendaque oratorem me legavit in Flandriam.
temptatio mea:

When the invincible king Henry VIII of England, a prince endowed with all the excellencies of his rank, had business of no small importance with the most magnanimous prince Charles of Castille, he sent me to Flanders as his envoy to negotiate and resolve a disagreement with that king.

non mihi sed tibi hic negotium! bene se habeat, mi amice.

uale,

-DAvid

Matthaeus
Textkit Neophyte
Posts: 33
Joined: Mon May 24, 2004 4:12 pm
Location: France
Contact:

Post by Matthaeus »

David care,

Ignosce ob cunctationem responsi. Existimo te recte e latina primam sententiam convertisse, tamen persuasum habeo, nimis et praesertim casse difficilter hoc esse. Puto enim illam morem esse quomodo aetate media scriptabatur – id mihi autem valde displicet.
Tali modo loquens :shock: , nemo latinae discendi attractatur…

bellum paxque
Textkit Zealot
Posts: 718
Joined: Wed Mar 02, 2005 2:29 pm
Location: nanun Hanguge issoyo (in Korea sum)
Contact:

Post by bellum paxque »

care Matthai (quae scriptio recte fit secundum modum a Lucio expositum),

profecto causas Utopiae istae uitandae intellego nec te ob eas damno; modus enim mediaeualis scribendi nouus ac (ut dicam) peregrinus nobis, qui sunt modernae mentis, uidetur. nec uero, ut putare atque etiam dicere audebo, eam ob causam fugiendum talibus e textis est! si res moresque antiqua uel peregrina nobis semper molesta erunt, quid noui, quid auxili inueniemus? non hic nobiscum modo, sed ubique habitat ueritas!

nihilominus, censeo librum istum nimis difficile esse; ergo (ut confiteor) tibi perodiosum; itaque alius liber inueniatur!

bonam hanc ad quaestionem fortunam habeas!

uale

David

bellum paxque
Textkit Zealot
Posts: 718
Joined: Wed Mar 02, 2005 2:29 pm
Location: nanun Hanguge issoyo (in Korea sum)
Contact:

Post by bellum paxque »

care Matthai,

cupidus cognoscendi tui status (multis diebus post epistulam tuam superiorem exactis) "quem liber," inquam, "suscepisti? qui auctor tibi nunc gratissimus est?" utinam responsum quam primum des!

cura ut ualeas

David

Post Reply