Textkit Logo

De orthographia

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

De orthographia

Postby Lucus Eques » Mon Mar 20, 2006 6:59 am

Lucius omnibus sodalibus Textkitibus salutem dicit.

Subinde mecum quaesiui num 'j' 'v'que scribere melius oporteret. Saepius mihi uidetur nec 'j' nec 'v' litterae apponendae sint, quoniam Romani talibus litteris numquam usi sunt, etiamsi macra ut uelim adhibeo ipse. Itaque 'u' pro 'u' consonante afferre soleo, uti hodiernus mos crescens magis magisque adiungitur.

Recens quemdam librum Latine scriptum comparaui, eoque omnino 'j' et 'v' litterae adhibitantur pro 'i' et 'u' consonantibus. Quamquam adhuc 'v' tantum legenda plerisque in libris ut uidi semper me taeduit, confiteor enim 'v' 'j'que simul admodum mihi placeant, praecipue in carminibus quibus 'u' et 'i' consonantes non facile distinguantur. Quin etiam cogito easdem in scriptis meis adjungam.

Vt uos decernatis mea interest, et spero consilia mox uestra mihi allatura.

Quam optime ualeatis,
Lucius uester,
Die Lunae ex Bethlehem V die post Id. Mart. mortemque Caesaris abhinc MML annos.
User avatar
Lucus Eques
Textkit Zealot
 
Posts: 2001
Joined: Wed Jan 07, 2004 12:52 pm
Location: Tōkyō, IAPONIA

Postby bellum paxque » Thu Mar 23, 2006 7:38 am

Luco salutem David quoque dicit.

non satis latine doctus, multa tibi subicere non debeo. hoc autem tibi dicam. quidquid nos latine legere iuvat bonum est, malum quidquid non iuvat. si in carminibus difficilibusque scriptis 'v' et 'j' tibi auxilium dare potuerint, illis litteris utere. hinc plura quam adhuc non dicam.

eo plus vales, quo plus valeo.

David
bellum paxque
Textkit Zealot
 
Posts: 718
Joined: Wed Mar 02, 2005 2:29 pm
Location: nanun Hanguge issoyo (in Korea sum)

Postby Matthaeus » Wed Apr 05, 2006 11:57 am

Matthaeus omnibus salutem dat.

Si existimimus Latinam linguam vivam esse, necesse est ut accipamus ea mutari possit. Itaque, si tempore Romanis litteras 'j' et 'v' non uti sunt, cur autem hodie ita linguam mutare non possimus?

Vale atque ave,
Matthaeus
Matthaeus
Textkit Neophyte
 
Posts: 33
Joined: Mon May 24, 2004 4:12 pm
Location: France

Postby Deudeditus » Wed Apr 05, 2006 3:55 pm

si Ciceronis epistulae leguntur et sic scribuntur, scriptor 'j' et 'v' non uti debet. cum medievaliter :?: autem , uti 'j' et 'v' licet.
latinam linguam esse mutantem non debere puto, nisi verbas novas accipit nostra (aut novas litteras :) ). in mente mea similis latina monumento praeteritae aetatis. cur eam mutet?

-Iohannes
(ps. haec est prima epistula mea in agora. me transite, si inscite scripsi :oops: )
User avatar
Deudeditus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 425
Joined: Sun Sep 04, 2005 5:15 am
Location: The world, man.

Postby Lucus Eques » Thu Apr 06, 2006 2:13 am

Lucus Eques Dauidi, Mathaeo Iohannique salutem dicit.

Pergratum fuit mihi nouas litteras uestras perlegere, et aduenis nouis saluere iubeo quam plurime.

Iohanne amice, optime scripsisti si primum est te in Agora nuntium tuum addidisse. Tecum uero non omnino consciscere possum, 'j' enim 'v'que inter multa alia noua ferre opus esse censeo. Et mihi est conuentionis 'u'V'que tantum litterarum apponendi, sed 'j' 'v'que carminibus saltem multum iuuant. Te interrogandum est mihi, autem, quin ipse 'v' litteram adhibeas cum eandem scribere contemnes nolisque. (Memento, care amice, 'uerbum' neutrum esse uocabulum, ne deterream! menda enim semper omnibus hominibus in uerbis peregrinis scribendis accidunt, etiam tute debebis me in posterum corrigere.)

At confitero enim conuentio pura Romana OMNESLITTERASSICSINEINTERVALLIBVSVESPATIISVECARAEMIHIEST, sed uarietate mutationum frui nostrarum in conuentionibus statuendis maxime refert.

Vale atque ualete,
Lucius,
Die Mercurii ex Bethlehem V die post kal. Apr.
User avatar
Lucus Eques
Textkit Zealot
 
Posts: 2001
Joined: Wed Jan 07, 2004 12:52 pm
Location: Tōkyō, IAPONIA

Postby Deudeditus » Thu Apr 06, 2006 3:37 pm

me, inconstantem, 'v' litteram at non 'j' adhibere fateor. puto ratio esse Wheelock's qui orthographiam eandem adhibet.
Memento, care amice, 'uerbum' neutrum esse


:roll: ... commemini. :oops:
User avatar
Deudeditus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 425
Joined: Sun Sep 04, 2005 5:15 am
Location: The world, man.

Postby Lucus Eques » Thu Apr 06, 2006 5:16 pm

Lucius Iohanni s.d.

Haud culpari potes, amice, quod mos decennium multorum 'v' est adhibere sed non 'j', nec facile intellego quamobrem. Hic mos, laus superis, paulatim senescit, et saepius 'u' tantum seu 'j' 'v'que in libris nouissimis conspicio.

Cura ut ualeas,
Lucius, die VI ex Bethelhem mensis Aprilis.
User avatar
Lucus Eques
Textkit Zealot
 
Posts: 2001
Joined: Wed Jan 07, 2004 12:52 pm
Location: Tōkyō, IAPONIA

Postby Deudeditus » Thu Apr 06, 2006 10:03 pm

Iohannes Lucio s.d.

'i' quam 'j' concinnior in epistulis. 'verba ejus' mihi et multis non libet.
Meh.. nil scio ut sic dixit Socrates.

uale,
-Iohannes
User avatar
Deudeditus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 425
Joined: Sun Sep 04, 2005 5:15 am
Location: The world, man.

Postby Matthaeus » Fri Apr 07, 2006 9:04 am

[quote="Deudeditus"]si Ciceronis epistulae leguntur et sic scribuntur, scriptor 'j' et 'v' non uti debet. cum medievaliter :?: autem , uti 'j' et 'v' licet.
latinam linguam esse mutantem non debere puto, nisi verbas novas accipit nostra (aut novas litteras :) ). in mente mea similis latina monumento praeteritae aetatis. cur eam mutet?
quote]

Cur non muteat? :) Puto oportere latinam linguam vivam esse et simul, mutationes in mundo hodernie factas etiam sequi. Exempli gratia, si aliquod de his temporibus aliquem certiorem facere vis, tibi verba sicut "terroristus" (quomodo hoc recte dicere potes? :) ) vel "bombae" (etiam, quomodo?) utenda sunt.
Spero vos me intellegere.... :oops:

Ave,
Matthaeus
Matthaeus
Textkit Neophyte
 
Posts: 33
Joined: Mon May 24, 2004 4:12 pm
Location: France

Postby Lucus Eques » Fri Apr 07, 2006 1:23 pm

Lucius Mathaeo s.d.

Vt ad rogationes tuas respondeam, "terrorist" ut Anglice habemus et "terrorista" apud Italos, et scilicet "terroriste" lingua tua, TERRITOR Latinum est uerbum. BOMBA quoque Latinum uerbum hodiernum est, tametsi longe est Italicifactum; melius PYROBOLUS adhibetur.

Multa sunt dictionaria quibus uerba recentia hodiernaque indicantur. Mihi quoddam inter Latinam Italicamque conuertens est, nomine "Nuovo Vocabulario della Lingua Latina" a Josè M. Mir et Corrado Calvano compositum.

Aue atque auete,
Lucius,
Die Veneris ex Bethlehem VII die post kal. Apr.
Last edited by Lucus Eques on Fri Apr 07, 2006 1:25 pm, edited 1 time in total.
User avatar
Lucus Eques
Textkit Zealot
 
Posts: 2001
Joined: Wed Jan 07, 2004 12:52 pm
Location: Tōkyō, IAPONIA

Postby Lucus Eques » Fri Apr 07, 2006 1:24 pm

[delendum]
User avatar
Lucus Eques
Textkit Zealot
 
Posts: 2001
Joined: Wed Jan 07, 2004 12:52 pm
Location: Tōkyō, IAPONIA


Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: bedwere and 8 guests