De orthographia
- Lucus Eques
- Textkit Zealot
- Posts: 2037
- Joined: Wed Jan 07, 2004 12:52 pm
- Location: Pennsylvania
- Contact:
De orthographia
Lucius omnibus sodalibus Textkitibus salutem dicit.
Subinde mecum quaesiui num 'j' 'v'que scribere melius oporteret. Saepius mihi uidetur nec 'j' nec 'v' litterae apponendae sint, quoniam Romani talibus litteris numquam usi sunt, etiamsi macra ut uelim adhibeo ipse. Itaque 'u' pro 'u' consonante afferre soleo, uti hodiernus mos crescens magis magisque adiungitur.
Recens quemdam librum Latine scriptum comparaui, eoque omnino 'j' et 'v' litterae adhibitantur pro 'i' et 'u' consonantibus. Quamquam adhuc 'v' tantum legenda plerisque in libris ut uidi semper me taeduit, confiteor enim 'v' 'j'que simul admodum mihi placeant, praecipue in carminibus quibus 'u' et 'i' consonantes non facile distinguantur. Quin etiam cogito easdem in scriptis meis adjungam.
Vt uos decernatis mea interest, et spero consilia mox uestra mihi allatura.
Quam optime ualeatis,
Lucius uester,
Die Lunae ex Bethlehem V die post Id. Mart. mortemque Caesaris abhinc MML annos.

-
- Textkit Zealot
- Posts: 718
- Joined: Wed Mar 02, 2005 2:29 pm
- Location: nanun Hanguge issoyo (in Korea sum)
- Contact:
Luco salutem David quoque dicit.
non satis latine doctus, multa tibi subicere non debeo. hoc autem tibi dicam. quidquid nos latine legere iuvat bonum est, malum quidquid non iuvat. si in carminibus difficilibusque scriptis 'v' et 'j' tibi auxilium dare potuerint, illis litteris utere. hinc plura quam adhuc non dicam.
eo plus vales, quo plus valeo.
David

- Textkit Neophyte
- Posts: 33
- Joined: Mon May 24, 2004 4:12 pm
- Location: France
- Contact:
- Deudeditus
- Textkit Enthusiast
- Posts: 425
- Joined: Sun Sep 04, 2005 5:15 am
- Location: The world, man.
- Contact:
si Ciceronis epistulae leguntur et sic scribuntur, scriptor 'j' et 'v' non uti debet. cum medievaliter autem , uti 'j' et 'v' licet.
latinam linguam esse mutantem non debere puto, nisi verbas novas accipit nostra (aut novas litteras ). in mente mea similis latina monumento praeteritae aetatis. cur eam mutet?
-Iohannes
(ps. haec est prima epistula mea in agora. me transite, si inscite scripsi )
latinam linguam esse mutantem non debere puto, nisi verbas novas accipit nostra (aut novas litteras ). in mente mea similis latina monumento praeteritae aetatis. cur eam mutet?
-Iohannes
(ps. haec est prima epistula mea in agora. me transite, si inscite scripsi )
- Lucus Eques
- Textkit Zealot
- Posts: 2037
- Joined: Wed Jan 07, 2004 12:52 pm
- Location: Pennsylvania
- Contact:
Lucus Eques Dauidi, Mathaeo Iohannique salutem dicit.
Pergratum fuit mihi nouas litteras uestras perlegere, et aduenis nouis saluere iubeo quam plurime.
Iohanne amice, optime scripsisti si primum est te in Agora nuntium tuum addidisse. Tecum uero non omnino consciscere possum, 'j' enim 'v'que inter multa alia noua ferre opus esse censeo. Et mihi est conuentionis 'u'V'que tantum litterarum apponendi, sed 'j' 'v'que carminibus saltem multum iuuant. Te interrogandum est mihi, autem, quin ipse 'v' litteram adhibeas cum eandem scribere contemnes nolisque. (Memento, care amice, 'uerbum' neutrum esse uocabulum, ne deterream! menda enim semper omnibus hominibus in uerbis peregrinis scribendis accidunt, etiam tute debebis me in posterum corrigere.)
At confitero enim conuentio pura Romana OMNESLITTERASSICSINEINTERVALLIBVSVESPATIISVECARAEMIHIEST, sed uarietate mutationum frui nostrarum in conuentionibus statuendis maxime refert.
Vale atque ualete,
Lucius,
Die Mercurii ex Bethlehem V die post kal. Apr.

Lucius Iohanni s.d.
Haud culpari potes, amice, quod mos decennium multorum 'v' est adhibere sed non 'j', nec facile intellego quamobrem. Hic mos, laus superis, paulatim senescit, et saepius 'u' tantum seu 'j' 'v'que in libris nouissimis conspicio.
Cura ut ualeas,
Lucius, die VI ex Bethelhem mensis Aprilis.
Haud culpari potes, amice, quod mos decennium multorum 'v' est adhibere sed non 'j', nec facile intellego quamobrem. Hic mos, laus superis, paulatim senescit, et saepius 'u' tantum seu 'j' 'v'que in libris nouissimis conspicio.
Cura ut ualeas,
Lucius, die VI ex Bethelhem mensis Aprilis.
- Deudeditus
- Textkit Enthusiast
- Posts: 425
- Joined: Sun Sep 04, 2005 5:15 am
- Location: The world, man.
- Contact:
-
- Textkit Neophyte
- Posts: 33
- Joined: Mon May 24, 2004 4:12 pm
- Location: France
- Contact:
[quote="Deudeditus"]si Ciceronis epistulae leguntur et sic scribuntur, scriptor 'j' et 'v' non uti debet. cum medievaliter autem , uti 'j' et 'v' licet.
latinam linguam esse mutantem non debere puto, nisi verbas novas accipit nostra (aut novas litteras ). in mente mea similis latina monumento praeteritae aetatis. cur eam mutet?
quote]
Cur non muteat? Puto oportere latinam linguam vivam esse et simul, mutationes in mundo hodernie factas etiam sequi. Exempli gratia, si aliquod de his temporibus aliquem certiorem facere vis, tibi verba sicut "terroristus" (quomodo hoc recte dicere potes? ) vel "bombae" (etiam, quomodo?) utenda sunt.
Spero vos me intellegere....
Ave,
Matthaeus
latinam linguam esse mutantem non debere puto, nisi verbas novas accipit nostra (aut novas litteras ). in mente mea similis latina monumento praeteritae aetatis. cur eam mutet?
quote]
Cur non muteat? Puto oportere latinam linguam vivam esse et simul, mutationes in mundo hodernie factas etiam sequi. Exempli gratia, si aliquod de his temporibus aliquem certiorem facere vis, tibi verba sicut "terroristus" (quomodo hoc recte dicere potes? ) vel "bombae" (etiam, quomodo?) utenda sunt.
Spero vos me intellegere....
Ave,
Matthaeus
- Lucus Eques
- Textkit Zealot
- Posts: 2037
- Joined: Wed Jan 07, 2004 12:52 pm
- Location: Pennsylvania
- Contact:
Lucius Mathaeo s.d.
Vt ad rogationes tuas respondeam, "terrorist" ut Anglice habemus et "terrorista" apud Italos, et scilicet "terroriste" lingua tua, TERRITOR Latinum est uerbum. BOMBA quoque Latinum uerbum hodiernum est, tametsi longe est Italicifactum; melius PYROBOLUS adhibetur.
Multa sunt dictionaria quibus uerba recentia hodiernaque indicantur. Mihi quoddam inter Latinam Italicamque conuertens est, nomine "Nuovo Vocabulario della Lingua Latina" a Josè M. Mir et Corrado Calvano compositum.
Aue atque auete,
Lucius,
Die Veneris ex Bethlehem VII die post kal. Apr.

Last edited by Lucus Eques on Fri Apr 07, 2006 1:25 pm, edited 1 time in total.
- Lucus Eques
- Textkit Zealot
- Posts: 2037
- Joined: Wed Jan 07, 2004 12:52 pm
- Location: Pennsylvania
- Contact: