Lucius omnibus sodalibus Textkitibus salutem dicit.
Subinde mecum quaesiui num 'j' 'v'que scribere melius oporteret. Saepius mihi uidetur nec 'j' nec 'v' litterae apponendae sint, quoniam Romani talibus litteris numquam usi sunt, etiamsi macra ut uelim adhibeo ipse. Itaque 'u' pro 'u' consonante afferre soleo, uti hodiernus mos crescens magis magisque adiungitur.
Recens quemdam librum Latine scriptum comparaui, eoque omnino 'j' et 'v' litterae adhibitantur pro 'i' et 'u' consonantibus. Quamquam adhuc 'v' tantum legenda plerisque in libris ut uidi semper me taeduit, confiteor enim 'v' 'j'que simul admodum mihi placeant, praecipue in carminibus quibus 'u' et 'i' consonantes non facile distinguantur. Quin etiam cogito easdem in scriptis meis adjungam.
Vt uos decernatis mea interest, et spero consilia mox uestra mihi allatura.
Quam optime ualeatis,
Lucius uester,
Die Lunae ex Bethlehem V die post Id. Mart. mortemque Caesaris abhinc MML annos.