CERTAMEN VATICANVM XXXXVIII INDICITVR

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
Episcopus
Textkit Zealot
Posts: 2563
Joined: Sat Jun 14, 2003 8:57 pm

CERTAMEN VATICANVM XXXXVIII INDICITVR

Post by Episcopus »

http://www.vatican.va/roman_curia/insti ... um_lt.html

qui tandem vestrum componere versus conabitur? episcopone mihi possitis
praestare?

~E

Kasper
Textkit Zealot
Posts: 799
Joined: Wed Nov 05, 2003 3:01 am
Location: Melbourne

Post by Kasper »

Poëtarum experimenta ne minus centum versibus constent neque numerum ducentorum quinquaginta versuum excedant. Singulae strophae numero notentur.
ne minus centum? di magni!! dicuntne tandem elegias?
“Cum ego verbo utar,” Humpty Dumpty dixit voce contempta, “indicat illud quod optem – nec plus nec minus.”
“Est tamen rogatio” dixit Alice, “an efficere verba tot res indicare possis.”
“Rogatio est, “Humpty Dumpty responsit, “quae fiat magister – id cunctum est.”

Episcopus
Textkit Zealot
Posts: 2563
Joined: Sat Jun 14, 2003 8:57 pm

Post by Episcopus »

quid mali, care Kasper? libellus mihi quidam "First Latin Verse Book" appellatus est quem in textkit inicere volo. docet enim omnes sive caninis sive splendidis fulgentibus nitidis micantibus candidisve oribus recte componere versus. whiteoctave Cantabrigiae solus est qui quotannis audeat versuum examinationem conficere, namque perpauci veriti velut liquoris inopia labefacti flores aliis in rebus exerceri praeoptare assuevere.
tune illorum dissimillimus? neque vero se iactat Episcopus: cognorit quidem praeruptum esse ad formosos fingendos dorsum, sed tamen usque ad Kal. Sept. nihilominus nitetur contendetque quam ferventissime matrem, cuius interea nil refert vesani vatis versus edere, ex papa aureo nomismate ablato, superbam reddere. Utinam Kynetus ipse legeret vel etiam memet consecutus temptaret!

~E

Kasper
Textkit Zealot
Posts: 799
Joined: Wed Nov 05, 2003 3:01 am
Location: Melbourne

Post by Kasper »

Episcope, et mihi talis libellus est, "Latin Elegiac Verse Composition" appellatus. Nilominus, tune iam librum tuum inicere eges? Et centum versum scribes sive ore canine gloriam matris tuae canens? Utinam orem Octavi Magni haberes. Ille optimus hominum omnium. Eheu! Veniat os canis tibi ut orem cameli istum ponas.
“Cum ego verbo utar,” Humpty Dumpty dixit voce contempta, “indicat illud quod optem – nec plus nec minus.”
“Est tamen rogatio” dixit Alice, “an efficere verba tot res indicare possis.”
“Rogatio est, “Humpty Dumpty responsit, “quae fiat magister – id cunctum est.”

Post Reply