by Kasper » Mon Nov 14, 2005 5:38 am
Uale Gregore, homines latine in foro loquentes requirimus multos. et mihi linguas varias discere placet, quamquam haud is sum qui facile id celeriterue faciam.
nihilominus, loquendum est. hoc mane Augustum (illum Caesarem) legi ad captiuum pro vita sua orantem “Moriendum Est” dixisse. Uere magnus pedicator sine ulla misericordia erat. nescio tamen quare hoc tibi narrauerim!
nunc Gregore, ut uideas, nihil dicendi est mihi, ergo: uale!
“Cum ego verbo utar,” Humpty Dumpty dixit voce contempta, “indicat illud quod optem – nec plus nec minus.”
“Est tamen rogatio” dixit Alice, “an efficere verba tot res indicare possis.”
“Rogatio est, “Humpty Dumpty responsit, “quae fiat magister – id cunctum est.”