Salvete omnes

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
Iulianus
Textkit Neophyte
Posts: 97
Joined: Fri Sep 23, 2005 8:25 pm
Location: Voorburgi
Contact:

Salvete omnes

Post by Iulianus »

Nomen mihi Iulianus est, hic membrum novum sum. Adhuc me non introduxi, sed noniam cunctabor: duodeviginti annos natus sum et in Hollandia habito. Latinam pulcherrimam linguam esse reor, quid arbitramini?

P.S. Latinam scribere dificiliorem quam legere existimo, vos quoque?

Kasper
Textkit Zealot
Posts: 799
Joined: Wed Nov 05, 2003 3:01 am
Location: Melbourne

Post by Kasper »

Salve Iuliane, olim hanc habitabam et ego, iam quinque abhinc annis, hodie autem terram austalianis.

nescio num latinam esse linguam pulchram - puto eam esse ut alias linguas: aeque aptam pulchritudinis foeditatisque. esse scriptoris mihi videtur.

et verum scribere dificilior quam legere est!
“Cum ego verbo utar,” Humpty Dumpty dixit voce contempta, “indicat illud quod optem – nec plus nec minus.”
“Est tamen rogatio” dixit Alice, “an efficere verba tot res indicare possis.”
“Rogatio est, “Humpty Dumpty responsit, “quae fiat magister – id cunctum est.”

User avatar
Lucus Eques
Textkit Zealot
Posts: 2037
Joined: Wed Jan 07, 2004 12:52 pm
Location: Pennsylvania
Contact:

Post by Lucus Eques »

Lūcus Eques sodālī Iūlianō nouō salūtem dīcit.

Optimē aduēnis, Iūliāne! Iam duōbus septimānīs ante in Hollandiā eram, cum Flōrentiam uolārem per Amsterdam (nesciō quid Latīnē id oppidum appellātur). Vbi in Hollandiā habitās?

Rēctē dīcis! pulcherrima est nostra lingua Latīna! et ā grammaticā et ā sonōritāte suā.

Vērē exīstimās, nam reprōdūcere quandam linguam semper difficilius est quam eandem legere, secundum mē.

Sed Kasper, uae! ut Latīna pulchra non esset! sīue aequē aptam ad aliās linguās? ō quam malam relatīuitātem! Sī Latīnam aequam exīstimārēs ut aliās linguās, etiam Anglicam, cūr eam discerēs? Litterātūra facilius Anglicē seu quāuīs linguā legitur; nōn eā igitur rātiōne tālia uerba dīcis.

Rātiōnem autem habēs sī indicāstī linguam quanque suam propriam uirtūtem uel ualōrem possidēre. Sīc cōnsentiō. At sī mūsicam cognōuīstī, scīs quāsdam linguās melius sunt aptās ad canendum: Italicam linguam, exemplī grātiā. Atque lingua Latīna ut fīlia sua contemporānea mūsicālitātem profundam tenet quam nēmō recūsāre potest.

Valēte!

Scribēbam Flōrentiae a.d. IV nōn. Oct. a.u.c. MMDCCLVIII uel a.D. MMV.
L. Amādeus Rāniērius · Λ. Θεόφιλος Ῥᾱνιήριος 🦂

SCORPIO·MARTIANVS

Kasper
Textkit Zealot
Posts: 799
Joined: Wed Nov 05, 2003 3:01 am
Location: Melbourne

Post by Kasper »

(Ah! Semper putavi “habitare” accusativum require. Clare eram falsus. Dic mihi altera, si vis, menda. discere volo.)

Quid autem, Luce, facit linguam pulchram? Quid est omnino pulchritudo?

Ipse disco Latinam quod credo multos pulcherrimos Latine libros poemataque scriptos fuisse, (ut supra dixi, certe apta est ad pulchritudinem) sed dubio quin aliquae lingua ipsa pulchra esse possit.

aliqui pulcherimma verba scribere possunt, sed uulgus omnino modo lingua utuntur ut de quocumque communicent, sine cura de pulchritudine.

et ego consentio latinam aptissimam esse ad carmina facienda, sed nonnulli modo carmina fecerint. Credisne pistores carmina in tabulis super panes ponuisse? “Panis - duo denarii.” talis pulchritudo!!
“Cum ego verbo utar,” Humpty Dumpty dixit voce contempta, “indicat illud quod optem – nec plus nec minus.”
“Est tamen rogatio” dixit Alice, “an efficere verba tot res indicare possis.”
“Rogatio est, “Humpty Dumpty responsit, “quae fiat magister – id cunctum est.”

Ianus
Textkit Neophyte
Posts: 10
Joined: Fri Oct 14, 2005 11:28 pm

Salve

Post by Ianus »

Salve Iuliane.....
(thats all I know so far :oops: )

Dom

Re: Salve

Post by Dom »

Ianus wrote:Salve Iuliane.....
(thats all I know so far :oops: )
Yes, indeed. I can't speak much useful Latin either as all we learn are sentences such as 'the having been broken by war men fled from the battle'.

Kasper
Textkit Zealot
Posts: 799
Joined: Wed Nov 05, 2003 3:01 am
Location: Melbourne

Re: Salve

Post by Kasper »

Dom wrote:

omnia vincit labor :wink:
“Cum ego verbo utar,” Humpty Dumpty dixit voce contempta, “indicat illud quod optem – nec plus nec minus.”
“Est tamen rogatio” dixit Alice, “an efficere verba tot res indicare possis.”
“Rogatio est, “Humpty Dumpty responsit, “quae fiat magister – id cunctum est.”

bellum paxque
Textkit Zealot
Posts: 718
Joined: Wed Mar 02, 2005 2:29 pm
Location: nanun Hanguge issoyo (in Korea sum)
Contact:

Post by bellum paxque »

verum labor omnia vincit - dummodo satis quoque amoris adsit

Episcopus
Textkit Zealot
Posts: 2563
Joined: Sat Jun 14, 2003 8:57 pm

Post by Episcopus »

pectoribus immo omnia femellaeque et adulescentuli perfacile vincuntur.

~E

Matthaeus
Textkit Neophyte
Posts: 33
Joined: Mon May 24, 2004 4:12 pm
Location: France
Contact:

Salvete omnes

Post by Matthaeus »

Matthaeus omnibus salutem dat.

Hoc responsum potius pro te est, Luce Eques: dices linguam latinam aeque ad alias linguas non esse, autem pulcherior... Hoc non existimo. Imperio Romano homines Latinam loquebantur sicut nosmet ipsi hodie Anglicam sive Gallicam loquimur - nihilomino, qui Latinam loquebantur, nesciebant (ad minimum, puto), eis lingua pulcherrima esse, simpliciter ei uti erant...
Hodie Latinam tantum existimimus, quia lingua mortua est. Fortasse multos post annos, quando linguis quibus hodie uti simus quoque mortis erunt, homines existamabunt, Gallicam vel Anglicam pulcherrissimae omnium linguarum fore...
Spero te intellegere, quid dicere tempto :D

Valete,

TADW_Elessar
Textkit Neophyte
Posts: 72
Joined: Tue Dec 06, 2005 1:10 pm
Location: Sassari, Sardinia, Italia
Contact:

Post by TADW_Elessar »

quia lingua mortua est
Blasphematio est, Matthaee!!!

:P

Matthaeus
Textkit Neophyte
Posts: 33
Joined: Mon May 24, 2004 4:12 pm
Location: France
Contact:

Post by Matthaeus »

Fortasse blasphematio, sed nihilomino recte dico. Iamne alicui occurit, in via latine loqui? Fortasse in Civitate Vaticana, sed sino nusquam, arbitror. Itaque nobis latine loquendi est, ut linguam resuscitemus - ad minimum, resuscitare temptemus... Quoad Latina lingua modum scripta maneat, eam recte mortua arbitrari possumus.
Gregi Europaeo lege jubenda opus est ut Latina lingua communis Europaeae fiat. Eodem tempore existimo melior esse si, exempli gratia, televisionem latine loquendi nobis esset...

Valete
Matthaeus

TADW_Elessar
Textkit Neophyte
Posts: 72
Joined: Tue Dec 06, 2005 1:10 pm
Location: Sassari, Sardinia, Italia
Contact:

Post by TADW_Elessar »

televisionem latine loquendi nobis esset...
Iam sunt Radiophonia Finnica Generalis... et Nuntii Latini eius!
http://www.yleradio1.fi/nuntii/

Kasper
Textkit Zealot
Posts: 799
Joined: Wed Nov 05, 2003 3:01 am
Location: Melbourne

Re: Salvete omnes

Post by Kasper »

Matthaeus wrote: Hodie Latinam tantum existimimus, quia lingua mortua est. Fortasse multos post annos, quando linguis quibus hodie uti simus quoque mortis erunt, homines existamabunt, Gallicam vel Anglicam pulcherrissimae omnium linguarum fore...
Multo admodum consentio, Matthae. Cum Gallicam linguam discam permulti quoque eam discentes dicere solent quam pulchram istam linguam. Forsitan omne lingua aliena pulchra nobis videbitur solum tamen quod aliena est.
Spero te intellegere, quid dicere tempto
Erremus ut discamus.
“Cum ego verbo utar,” Humpty Dumpty dixit voce contempta, “indicat illud quod optem – nec plus nec minus.”
“Est tamen rogatio” dixit Alice, “an efficere verba tot res indicare possis.”
“Rogatio est, “Humpty Dumpty responsit, “quae fiat magister – id cunctum est.”

Iulianus
Textkit Neophyte
Posts: 97
Joined: Fri Sep 23, 2005 8:25 pm
Location: Voorburgi
Contact:

Post by Iulianus »

Iulianus suis commembris plurimam salutem dicit,

Eheu me ingratum! Maximam excusationem vobis offerre velim, quod adhuc non responderim ad vestra responsa.

Non mea interest ut vobis explanatio meae absentiae dem, sed si quis vult, permaxime involutus sum legendis scribendisque litteris ad meum studium (enim studiosus Latinitatis bacchalaureus sum, adhuc in primo anno). (Et, ut honeste referam, huius epistolae oblitus eram (quid latine 'thread' est?)

Sed gratissimus sum ad vestra responsa.

In responso ad Lucum Equitem:
Voorburgi habito (id est prope Hagam, et etiam habitandi locus doctissimorum virorum Spinozae atque Huygensis), sed studeo Amstelodami (Amstelodamum vocatur latine). In anno sequente me studiturum (quid est participium futuri perifrastici verbi 'studeo'?) etiam Theologicae rei Utrechti (nescio quomodo 'Utrecht' vocetur latine) spero.

Ad Matthaeum:
Pulchritudo linguae cuiusdam est proprietas aesthetica et 'in oculo adspectatoris' (fortasse hac in re melius oratoris sit). Sed non tecum convenio tuum ad responsum illud:

'aliqui pulcherimma verba scribere possunt, sed uulgus omnino modo lingua utuntur ut de quocumque communicent, sine cura de pulchritudine.'

Enim retorica res maxime potens romana in vita romanorum erat; sine hac non iurisdictio fuisset, proinde multi studiosi erant retoricae rei. Non ad rem nisi importantem Quintilianus scripsit 'Institutio Oratoria' - cuius magna pars dedicata est elocutioni et formae pulchritudonique dicendi orandique.

Spero me saepissime scripturum ad vos, nam me maxime iuvat loqui vobiscum - et utillissimum est ad discendam linguam latinam, quid vos?

Valete, confratres mei,

Iulianus vester

User avatar
Lucus Eques
Textkit Zealot
Posts: 2037
Joined: Wed Jan 07, 2004 12:52 pm
Location: Pennsylvania
Contact:

Post by Lucus Eques »

Lucius Iuliano salutem dicit.

Vt breuissime tibi scribo, THEMA est uocabulum ex Graeca lingua extractum quod pro "thread" saepius adhibemus.

Te uideo optime Latine scire; itaque te certiorem facere uelim de Colloquiis Latinis quae hic inueniuntur: http://chat.yle.fi/yleradio1/latini/index.php

Pars est Nuntiorum Latinorum: http://www.yleradio1.fi/nuntii/

Optime ualeas!
Die Lunae ex Bethlehem a.d. VIII kal. Mai.
L. Amādeus Rāniērius · Λ. Θεόφιλος Ῥᾱνιήριος 🦂

SCORPIO·MARTIANVS

Iulianus
Textkit Neophyte
Posts: 97
Joined: Fri Sep 23, 2005 8:25 pm
Location: Voorburgi
Contact:

Post by Iulianus »

Ad Lucum Equitem,

Permultas gratias tibi ago ad offerrenda colloquia Latina - enim maxime cupidus discendae loquendaeque linguae Latinae sum.

Iam prius certior factus erat de nuntiis Latinis - saepius transfero nova ad lusorem mp3 meum ad audienda in hamaxosticho, quam facete!

Optime vale,

Iulianus

bellum paxque
Textkit Zealot
Posts: 718
Joined: Wed Mar 02, 2005 2:29 pm
Location: nanun Hanguge issoyo (in Korea sum)
Contact:

Post by bellum paxque »

ego hoc nuntium nequaquam intellego! num quibusquam "valium" foro in Latino interest? aut quam per rationem spamator iste huc uenit?

profecto delendum est.
Last edited by bellum paxque on Fri Sep 22, 2006 11:10 am, edited 1 time in total.

Kasper
Textkit Zealot
Posts: 799
Joined: Wed Nov 05, 2003 3:01 am
Location: Melbourne

Post by Kasper »

Perclare esse debet, care BPQ. Nostro enim Iuliano in Amstelodamo habitante omnia medicamenta sunt serta hoc cum sermone.