Textkit Logo

vos omnes saluto

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

vos omnes saluto

Postby Kynetus Valesius » Sun Oct 09, 2005 4:00 pm

Amici

Novus nomine Kynetus sum sodalis. In urbe capitali Civitatum Confoederatarum habito ubi scribae munere fungor. Quod officium odi. Mihi est uxor fidelissima nomine Maria et tres filii adulti qui etiam domi vivunt.

Si quis vestrum velit commercium epistularum mecum tenere, omnia libenter legero.

Kynetus (ut spero) vester
phpbb
Kynetus Valesius
Textkit Fan
 
Posts: 217
Joined: Sat Oct 08, 2005 1:34 pm
Location: Washington DC

Postby Lucus Eques » Mon Oct 10, 2005 10:20 am

Kynetus Valesius wrote:Amici

Miror quod nemini vestrum visum est nuntiis quae a me misi sunt respondere. Hoc nullo modo intellegere possum! Omnia mea incepta lingua anglica descripsi! Consilium novum coram moderatoribus posui. Velim scire quid hac de re censeant. De plicis audibilibus loquor. Videte epistulam quam hac de re vobis misi, quaeso. Precor, respondeatis quam primum.

Valete

Kynetus



Lucus Eques nouo sodali Kyneto Valesio grate s. d. p.

Salue, Kynete! Memet quoque paenitet quod nemo tibi respondeat, neque miror, nam plerique sodales qui Latine seu Graece scribere possint haud frequenter frequentant nostram Agorán, infeliciter. Neque uoluntatem habent uidetur sermones magnos neque paulos agere, ut adhuc expertus sum. Temporis multum infortunate non habeo ad colloquendum, ipse enim Florentiae studeo, et interreti accessus limitatus est, sed aliquando feliciter respondebo.

Vt forum magnum et paradisiacum frequentes, cum gaudio tibi demonstro Nuntios Latinos:

http://www.yleradio1.fi/nuntii/

Ac Forum suum bellissimum:

http://chat.yle.fi/yleradio1/latini/index.php

Vtique, cura ut ualeas, amice Kynete, et spero nos occassionem habituros colloquia multa seu hic seu ibi apud Nuntios Latinos agere. Valeto!

Scribebam Florentiae a.d. VI id. Oct. a.u.c. MMDCCLVIII s. a.D. MMV.
User avatar
Lucus Eques
Textkit Zealot
 
Posts: 2001
Joined: Wed Jan 07, 2004 12:52 pm
Location: Tōkyō, IAPONIA

Postby Kynetus Valesius » Mon Oct 10, 2005 2:53 pm

Luco Italo Florentinae studenti salutem dicit Kynetus Vashintoniensis

Tuam amicam epistulam acceptam libenter legi. Iam novi de foro optimo apud Nuntios Latinos.

Ut verum dicam adveni huc tantum ut moderatoribus proponam aliqua incepta nova ad plicas sonores pertinentia. Situm apud textkit ideonum putavi quia moderatores dicunt illum exstare ut discentibus auxilio sit. Me bene intellegas quaeso. Omnia quae efficiuntur hic plaudo probroque. Attamen alii modii discendi exstant praeter tantum libros legendos. Quod causa est cur advenirem. Volui moderatoribus proponere ut hospitium praebeant libris audibilibus quos una laborantes socii creare possunt. Si plura de proposito meo scire velis eas ad "forum apertum" quaeso.

Vale et valete
Kynetus
phpbb
Kynetus Valesius
Textkit Fan
 
Posts: 217
Joined: Sat Oct 08, 2005 1:34 pm
Location: Washington DC


Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: daivid and 6 guests