Textkit Logo

Fabula pulchra

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

Fabula pulchra

Postby Elucubrator » Sat May 03, 2003 4:33 am

(Fortasse gladios multas formas habere. Haec est forma unius eorum)

Cum ab Hispania egressus est, avus meus gladium militis Romani sibi
portaverat quem is in arca conditum custodiabat. Dicebatur autem morem familiarem esse gladium de manu patris filio maiori tradi. Itaque ego his verbis auditis miratus sum ut ille gladius antiqua de fornace Romana natus trans saecula circumque terrarum orbem de manu ad manum, de patre semper ad filium maiorem, traditus erat usque ad in arca avi mei finire. Cui solo erant filiae. itaque sperabam gladium mihi destinaturum esse.

Cum ego puer gladium semper videre cupiveram, mihi monebat avus gladium militi pertinere qui interfectus erat pro Roma in terris barbaris
pugnans. Non erat autem ludicrum puerile. Sed Pollicitus erat avus mihi
cum vir factus paratusque pugnare essem contra barbariam et ignorantiam gladium tradere. Quare inprimis debebam linguam romanam discere, nam nefas erat gladium a homine non latine loquenti tangi.

Tum semper desiderabat gladium tenere eoque ludere quasi miles Romanus, sed numquam impetravi. Videre numquam dedit avus. iam nunc triginta annis impletus puto gladium semper fabula fuisse. At illa fabula mihi erat pulchra puero. Pondus illius gladii semper premebat supra me suo pondere vasto, pleno de longis expeditionibus, dis paganis, cantibus antiquiis. Imaginem autem mihi videbar noctu appropinquare umbram militis antiqui, veteris abavi, qui sanguinem effundebat olim barbaram in hastam, Germaniae in silvis. Mihi videbatur illa umbra aliquid dicere voluisse, sed ego inscius eram eius linguae.

Erat plane imaginatio pueri, sed aliquando puto illo gladio tamquam
pendulum quod semper idem punctum petit fortasse avus cursum futurum meum decreverat.

Autumno proximo spero fortasse Taciti Germaniam legens illum veterem militem meae pueritiae repperire. :)

vobis placere hanc historiam parvam meae vitae spero.

valete sodales,

Seba

User avatar
Elucubrator
Global Moderator
Global Moderator

Posts: 127
Joined: Thu Apr 17, 2003 10:27 pm
Location: Cincinnati, OH, USA

Re:Fabula pulchra

Postby Buria Bogatir » Sun Jun 22, 2003 9:15 pm

Haec Fabula nostrorum potestatem somniorum monstrat.
Puto gladium romanum somnium omnium puerorum fuisse.
Aetatis antiquae certe, nostrae aetatis tam certus non sum.
Memini historiam matris clari notique scriptoris H.P. Lovecrafti
quae cellam eius modo romano ornavit cum esset puer.
Is semper magnus fuit rerum classicarum amans a puero.
Si essemus a pueritia scientes rerum historicarum romanorum graecarumque, illae nos adultos mutabunt.

phpbb
Buria Bogatir
Textkit Neophyte

Posts: 12
Joined: Wed Jun 18, 2003 5:21 pm

Re:Fabula pulchra

Postby Episcopus » Tue Jul 01, 2003 11:06 am

moribundus sum :o
phpbb
User avatar
Episcopus
Textkit Zealot

Posts: 2563
Joined: Sat Jun 14, 2003 8:57 pm

Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: daivid and 3 guests