CONAN IN TURRE ELEPHANTI

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
Scyld Scefing
Textkit Neophyte
Posts: 22
Joined: Mon Feb 07, 2005 1:02 am

CONAN IN TURRE ELEPHANTI

Post by Scyld Scefing »

I know it has got nothing to do with classics, but I'm having some fun translating one of my favourite Robert E. Howard tales to latin. So that's where I got so far, comments are welcome :D


Turris Elephanti


Faces turpiter in comissationibus Maulis micabant, ubi fures orientis noctu comissabantur. In Maule ii combibere fremereque sicut vellent poterant, quia probi homines istam regionem detestabantur et vigiles, liberaliter empti nummis maculatis, eorum ludos non interrumpebant. Per pravas, terreas vias acervorum abiectorum et aquosarum furaminum, ebrii comissantes pedibus ambulabant incertis, clamantes frementesque.
In tenebris ferrum micabat ubi acutae derisiones mulierum et sonus pugnarum luctaminumque orti sunt. Lux facium libidinose ardebant ex fractis fenestris ianuisque apertis. Exque his ianuis odores insalubres vini et corporum foetidorum sudorosorumque, clamor compotatorum et sonus pugnorum in rudibus mensis malleatorum, particulaeque carminum obscenorum adcurrebant sicut ictus in facie.

In quadam harum latebrarum, iocunditas tonebat ad humilem tectum fumo maculatum, ubi combibones adiunctabantur in totis gradis vestium direptarum - furtivi latrones follis, malitiose circumspicientes raptores, fures celeribus digitis, superbi pugnatores cum scortis suis, acrium vocium mulieres indutae vestibus bene emptis. Aboriginum erat genus dominator - cute nigra, oculisque atris Zamoriani, cum siccis in zonis et dolo in corde. Sed quoque lupi peregrini sex septemve diversis patriis intus erant. Erat gigas Hyperboreus profugus, taciturnus, periculosus, cum magno gladio ad corpus macilentum, quod aperte homines ferro utebantur in Maule. Erat malefactor Shemita adunco naso et caerulea barba. Erat scortum Brythunianum audacibus oculis sedens ad genua Gundermani male tonsis capillis - mercenarius miles errabundus, profuga cuiusquam victi exercitus. Et pinguis rudis malefactor cuius iocus omnes clamores gaudii adficiebat raptor ex officio erat Qui a distante Koth venerat ut raptum mulierum Zamorianis doceret, qui nati sunt maiore cum artis scientia quam ipse unquam nactus erit. Hic interrupit suam narrationem deliciarum victimae et rostrum iecit in magno poco spumantis caerevisiae. Tum spumam spirans ex pinguibus labiis ait:

"Pro Bel, deus omnium furum, eis monstrabo quomodo scorta rapere oporteat! Illam ad fines Zamoranos ante diluculum habebo; scio caravanam eam exspecturam esse. Trecentos argenti nummos dux Ophirianus mihi promisit pro pulchra brithuniana nobili natu! Multas per septimanas inter finitimas civitates sicut mendicabundus erravi donec aptam invenirem. Et quam pulchra impedimenta sunt!"

In aere basium salivosum spiravit.

"Nosco dominos in Shem qui arcana Turris Elephanti pro ea traderent."
Dixit rediens ad carevisiam.

Tactus in toga caput vertit, turbata fronte. Altum, fortem iuvenem ante se vidit. Hic Tantum a loco specie differebat ut lupus nemoris inter multos mures cloacorum. Toga bene empta duras lineas eius potentis corporis celare non poterat: Largos et graves lacertos, pectus ingens, et gravia brachia. Cutis solita sole peregrino erat, oculi autem caerulei et ardentes. Coma capilorum male tonsorum latam frontem coronabat. Ex zona eius pendebat gladius in trita vagina pellicea. Kothianus etsi nollens retro iit, quod vir ex nulla nota natione esse videbatur.

" De Turre Elephanti locutus es." Dixit alienigena, loquens Zamoriane peregrina oratione. "Multa de ea audivi, quae sunt eius arcana?"

Mos iuvenis minax non videbatur et fortitudo Kothiani a carevisia e approbatione consesus aucta est. Superbia inflatus est.

" Arcanane Turris Elephanti?!" Exclamavit "quivis stultorum scit Yaram sacerdotem illam habitare magna cum gemma hominibus Gemma Elephanti vocata."

Barbarus aliquamdiu ista secum in animo volvit.

"Hanc vidi turrem" ait Posita est in horto magno supra gradum civitatis, circumdata a magnis moeniis est. Nullum vidi vigilem. Essent moenia ascensu facilia. Cur nemo arcanam gemmam unquam furavit?"

Kothianus eius simplicitatem ore adspexit aperto , tum rupit in iocundae derisionis fremitu cui alteri se adiunxerunt. " Audite huic pagano!" gurgitavit, "Gemmam Yarae ablaturus est!" "Ecce Amice, audi igitur" dixit ad illum portentose vertens. Puto te esse quidam barbarus septentrionalis--"

"Cimerius sum" peregrinus respondit haud amicabili modo.

Post Reply