
Hee-hee!
Die quodam gregi Nazarenorum nihil est quod agant. Ex quibus unus dicit, "Eamus et scortum inveniamus ut eam lapidibus percutiamus!"
Itaque lupanar proximum intrant et mulierem aetate provectam ex ianua tractam media in via deiciunt. In eo est ut mulierem supplicio adficiant, cum Iesus se inter scortum et viros interponit. Dicit, "Qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat."
Viri de spe deiecti domum eunt. Mulier autem quaedam calculo magno capto scortum naso percutit.
Iesus se ad mulierem convertit et oculos eius maiores fiunt. Perturbatus dicit, "Mater!"