Conan Barbarus

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
Mulciber
Textkit Member
Posts: 100
Joined: Sun Dec 12, 2004 8:38 pm
Location: England

Conan Barbarus

Post by Mulciber »

De pelliculis cinematographicis loquamur.

Una ex pelliculis quae me maxime delectant est Conan Barbarus, quae etiamnunc est optima pellicula quam Arnold Schwarzenegger umquam fecit. Bona fabula narrata bene. Violentia grata. Musica praeclara. Adde quod in hac pellicula gubernator Califoriae serpentem ingentem gladio magno occidit. Quid pluris vultis?

Solum problema quod haec pellicula habet mea sententia est quod amica Conanis magnum nasum habet. Venustior actrix eligi debuit quae has partes ageret.

Constat alteram de Conane pelliculam, nomine Conan Deletor, quamquam iucundiores feminas in se habeat, cinematographicum stercoris acervum esse.

Scyld Scefing
Textkit Neophyte
Posts: 22
Joined: Mon Feb 07, 2005 1:02 am

Post by Scyld Scefing »

Certe valde me delectant peliculae conananis! Numquam putabam me de eo latine locuturum esse umquam! Vero magnus heros est quamquam secunda pelicula quoque me delectat...hehe
Iam legisti forte libros conanis? Hac septimana fabulam legi quae valde me placuit vocatam Reginam Litoris Atri. In ipsa est terribile monstrum: simius volucer. Bestia haud despicienda erat. Quasi heros vitam ignobiliter amisit, nisi....bene, non narrabo finem ne deleam voluptatem tuam.
Robertus howard clarus erat scriptor creatorque non solum conanis sed quoque multorum aliorum heroon in aevis ubi vis erat maxima virtutum.
Vale!

O, et musica peliculae optima et epica est!

JuliaP
Textkit Neophyte
Posts: 43
Joined: Mon Mar 22, 2004 7:22 pm

"Conan, quid in vita optima est?"

Post by JuliaP »

"Opprimere hostes tui, illos ante te compellere, audireque lamentationa sui feminarum."

(???)

Scyld Scefing
Textkit Neophyte
Posts: 22
Joined: Mon Feb 07, 2005 1:02 am

Post by Scyld Scefing »

Cara Julia, placetne tibi quoque Conan?

Parthenophilus
Textkit Neophyte
Posts: 64
Joined: Tue Feb 08, 2005 12:40 pm
Location: England's green and pleasant land

Post by Parthenophilus »

Sunt qui dicant Arnoldum Schwarzeneggerem speciem praebere prophylactici iuglandibus farti. :lol:

Mulciber
Textkit Member
Posts: 100
Joined: Sun Dec 12, 2004 8:38 pm
Location: England

Post by Mulciber »

Salve Scyld,
Iam legisti forte libros conanis?
Iam dudum in animo habeo libros R. Howardi legere. Male tamen accidit quod neque bibliopolae neque bibliothecae qui sunt in oppido meo ullos libros a Howardi scriptos in pegmatibus suis habent.

Quo libro oportet incipere? Qui liber optimus est?

"Hoc contempla in arbore luctus."

Scyld Scefing
Textkit Neophyte
Posts: 22
Joined: Mon Feb 07, 2005 1:02 am

Post by Scyld Scefing »

Ave!

Perdificile fuit mihi istos libros invenire quoniam in patria mea nullum est illorum anglice scriptum et versiones lusitanicae non tam bonae sunt. Sed aliquis ante mensibus denique inveni libros conanis in e-mule, programa ubi potes sine ullo pretio illos descendi facere. Non sum vero magnus eruditus harum fabularum, sed eae quae mihi maxime delectaverunt sunt Populus circuli nigri (The People of The Black Circle), Turris Elephanti, Regina litoris nigri(The queen of the black coast), Filia gigantis gelus et Phoenix in gladio. Mox legam tenebrae in zamboula quae debet quoque pulchra esse(si possint diceri pulchrae tam cruentae fabulae!).

nondum scio qui sit optimus liber sed credo istas esse inter praeclarissimas illius fabulas.
Vale!

JuliaP
Textkit Neophyte
Posts: 43
Joined: Mon Mar 22, 2004 7:22 pm

Post by JuliaP »

Scyld Scefing wrote:Cara Julia, placetne tibi quoque Conan?
Cara Scyld, Conan me placet ut "Dungeons & Dragons!" :)

Post Reply