Religio

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
Mulciber
Textkit Member
Posts: 100
Joined: Sun Dec 12, 2004 8:38 pm
Location: England

Religio

Post by Mulciber »

Miror quas de religione sententias habeant alii hoc forum frequentantes. Meo iudicio religiones nil praeter superstitiones sunt quae iam extinctae esse debent.

Semper perturbat me quod aliqui mysticus barbatus, qui abhinc multa saecula mortuus est, tantum valere potest apud tot homines in nationibus modernis viventes.

Illi barbati, quamquam iam pulvis sunt, etiamnunc efficiunt ut biliones hominum sicut stulti asini se gerant.

Religio dedecori est generi humano.

Ecquis religionem defendere vult?
Last edited by Mulciber on Sat Jan 15, 2005 2:10 am, edited 1 time in total.

User avatar
benissimus
Global Moderator
Posts: 2733
Joined: Mon May 12, 2003 4:32 am
Location: Berkeley, California
Contact:

Post by benissimus »

omnes plangite nobiscum! :cry: :cry: :cry:
flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua murmurat exanimis, respondent flebile ripae

Mulciber
Textkit Member
Posts: 100
Joined: Sun Dec 12, 2004 8:38 pm
Location: England

Post by Mulciber »

Insuper censeo "A Clockwork Orange" pelliculam esse insipidam.

User avatar
benissimus
Global Moderator
Posts: 2733
Joined: Mon May 12, 2003 4:32 am
Location: Berkeley, California
Contact:

Post by benissimus »

quando fit libro eximio pellicula idonea? video tamen te me temptare exasperare ut agora verbis, etsi malis, impleatur. scelestus ergo tu, omnes enim nos scimus Clockwork Orange esse laudabilem, nihilominus confitear librum magno esse meliorem.

ad religionem, quid argumento potest fieri? nonne sunt religio et cognitio omnino obversae? :twisted:
flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua murmurat exanimis, respondent flebile ripae

Episcopus
Textkit Zealot
Posts: 2563
Joined: Sat Jun 14, 2003 8:57 pm

Re: Religio

Post by Episcopus »

Mulciber wrote:Miror quas de religione sententias habeant alii hoc forum frequentes. Meo iudicio religiones nil praeter superstitiones sunt quae iam extinctae esse debent.

Semper perturbat me quod aliqui mysticus barbatus, qui abhinc multa saecula mortuus est, tantum valere potest apud tot homines in nationibus modernis viventes.

Illi barbati, quamquam iam pulvis sunt, etiamnunc efficiunt ut biliones hominum sicut stulti asini se gerant.

Religio dedecori est generi humano.

Ecquis religionem defendere vult?
Optime dictum est. Quamvis alia parte nos duo easdem antea sententias haudquaquam haberemus, oportet me perhibere valdissime consentire.
Egomet quoque miror. Placet autem tantum apud nilo pudoris hominum incolere, namque flocci non faciant etiam puellarum patres quotiens etiam ante puello quam nupserit (quod nunquam, utut aliae sint res, eveniet) ipse ipsam hasta feriat! Religio valde sugit! Episcopo nunquam falsum!

Mulciber
Textkit Member
Posts: 100
Joined: Sun Dec 12, 2004 8:38 pm
Location: England

Post by Mulciber »

Ut videtur nulla controversia est quin religio equinarum ingens merdarum acervus sit. Quae res singularis est. Nam opinatus sum Americanos esse omnes Christianos. Quo alio modo explicari potest quod George Bush praesidens bis electus est?

Brinestorm
Textkit Neophyte
Posts: 21
Joined: Tue Jan 04, 2005 9:01 pm
Location: Pennsylvania, United States

Post by Brinestorm »

Scibamus Nadsat. :P

Ego viddied puellam cedentem e domu sua; deinde, ut bibi meum miloko, unus meorum droogs mihi clamavit.

Mulciber
Textkit Member
Posts: 100
Joined: Sun Dec 12, 2004 8:38 pm
Location: England

Post by Mulciber »

Brinestorm scripsit:
Sc[r]ibamus Nadsat
quasi iam Latina scripta non satis difficilia lectu essent!

(praecipue ea quae grammatice mendosa sunt.)

Post Reply