Dubito num qui physicistae praeter me hoc forum frequentent. Forsitan ergo ignoretis anno 2005 celebrari anniversarium maximi momenti, quod ad scientistas sicut me ipsum pertineat.
Hoc anno centum anni elapsi sunt cum Albertus Einstein, scientista celeberrimus, aliquot scientificos libellos gravissimos divulgavit, inter quos erat praeclarus libellus in quo Theoria Relativitatis Specialis primo explicabatur.
Hanc theoriam magnopere amo, quae tam formosa sit quam elegans. Re vera ego theoriam relativitatis multo facilius comprehendere possum quam, exempli gratia, Ciceronis orationes. Quod demonstrat, quamquam sermonem Latinum sicut angelus componam, mihi restare magnas difficultates legendi. Etiam demonstrat Latinam esse linguam perdifficilem.
Sentio me aliquid facere oportere, ut hoc anniversarium celebrem.
Si igitur quis vult ut sibi theoriam relativitatis explicem (scilicet lingua Latina), libenter faciam, si primum mihi quinque milia dollarorum miserit.

