Textkit Logo

Commentarius de me ipso

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

Commentarius de me ipso

Postby Mulciber » Sun Dec 19, 2004 3:05 pm

Salvete omnes!

Mihi nomen est Mulciber. Ego sum vir mechanicus centum pedes altus et ex chalybe factus. Multa facere possum quae vos non potestis. Exempli gratia radios lucis et caloris ex oculis meis emittere possum, quibus oves explodere et silvas incendere me valde iuvat. Instrumentum quoddam quoque habeo, quo utendo calculos ex equorum ungulas extrahere possum.

Me delectat inter vos mortales vivere. Si enim genibus nitor, in fenestras domuum vestrarum videre possum. Me maxime iuvat furto virgines vestras spectare cum vestes sibi exuant. Spero me olim meam ipsius virginem humanam habiturum.

Mihi amicissimus est equus quidam nomine Herbig, qui tabacum fumificat sicut caminus. Herbig complures fabulas breves de gobelinis scripsit, ex quibus duae in 'Interzone' divulgatae sunt. Equus me Latine loqui docet. Nescio quis ipsum docuerit.

Valete mortales!
phpbb
User avatar
Mulciber
Textkit Member
 
Posts: 100
Joined: Sun Dec 12, 2004 8:38 pm
Location: England

Postby Dingbats » Sun Dec 19, 2004 4:53 pm

Nescivi viri tibi similes existarent. Cum ita magnus altusque sis, tamen potesne equo Herbige vehi? Opinor iste moreret si temptares se vehi.
Mihi maxime interest commentarium de te!
phpbb
Dingbats
Textkit Member
 
Posts: 166
Joined: Thu Sep 09, 2004 2:50 pm
Location: Sweden

Postby Lucus Eques » Sun Dec 19, 2004 9:10 pm

Ah bene! opportune advenis, Magnus O Mulciber! Aemulum Episcopo postremo invenimus, credo! :D Bene, gratissimus es in hoc loco, si omnibus dicere possim, nam personas similis coloratas tibi multum hic egemus vitam nobis dare novam.
User avatar
Lucus Eques
Textkit Zealot
 
Posts: 2001
Joined: Wed Jan 07, 2004 12:52 pm
Location: Tōkyō, IAPONIA

Postby Mulciber » Sun Dec 19, 2004 9:45 pm

Dingbats: Aestate proxime praeterita Herbigi persuasi ut me vehere conaretur. Dies felix non erat. Herbig enim statim collapsus est. Ex eo tempore Herbig non idem equus est ac antea. Hodie Herbigem oportet marihuanam et hasisum suis sigarulis addere, quibus dolor attenuetur.
phpbb
User avatar
Mulciber
Textkit Member
 
Posts: 100
Joined: Sun Dec 12, 2004 8:38 pm
Location: England

Postby Dingbats » Mon Dec 20, 2004 6:52 am

Hodie Herbigem oportet marihuanam et hasisum suis sigarulis addere

Quam malus equus est!
phpbb
Dingbats
Textkit Member
 
Posts: 166
Joined: Thu Sep 09, 2004 2:50 pm
Location: Sweden

Postby Episcopus » Tue Dec 21, 2004 5:44 pm

Radiis de omnibus tibi factis valde gratulor! Superbiae enim litteris possidebas satis, quod memet quoque placeret! Fatendum autem mi nunquam te praestaturum ab D'Ooge equo quolibet meliore docto.

Mea abdomina tam sunt dura nil ut nigrorum his vel gladio manuve nocere queant. Femellae primo volunt attingere et demulcere conari, at cutis vero asperitate repelluntur neque amplius appropinquent. Timent deinde validissime tergaque vertunt. Nimis modo eis pulcher fio quidque ita fecerim puellulas rogo, absunt autem eae, quae etiam verentur ne pedes velim a patre interdicto suos tollam. Et nondum ego incepi latinitatem iactare. An audistis, Papam meis litteris esse mortuum? octavus quoque vult invisus mi nocere. Universitates hic meliores velut femellae episcopi potestatem trepidissime expectant. Dicunt semet haudquaquam oportere episcopum illum accipere quareque nequeant octavi optimi latinae docentes me continere.

Si te iactas, bene utut sint inter nos res semper erit; attamen in aeternum agnosce, O Mulciber, neminem Episcopo iuste adrogantiorem.

vale.
Last edited by Episcopus on Fri Feb 23, 2007 1:23 pm, edited 2 times in total.
User avatar
Episcopus
Textkit Zealot
 
Posts: 2563
Joined: Sat Jun 14, 2003 8:57 pm

Postby Mulciber » Tue Dec 21, 2004 9:52 pm

Salve, Episcope.

Censeo elocutionem tuam haud perlucidam esse. Dimidium superiorum litterarum agre comprehendere potui. Quidnam Diggle significat?
phpbb
User avatar
Mulciber
Textkit Member
 
Posts: 100
Joined: Sun Dec 12, 2004 8:38 pm
Location: England

Quis est Diggle? Quisnam est Diggle? QUIDNAM EST DIGGLE?!

Postby Episcopus » Tue Dec 21, 2004 10:43 pm

iste cunctis praestat terrarum orbis viventibus docentibus.
Last edited by Episcopus on Fri Feb 23, 2007 1:24 pm, edited 1 time in total.
User avatar
Episcopus
Textkit Zealot
 
Posts: 2563
Joined: Sat Jun 14, 2003 8:57 pm

Postby Dingbats » Wed Dec 22, 2004 11:29 am

Episcopus wrote:Radiis de omnibus tibi factis valde gratulor! Superbiae enim litteris possidebas satis, quod memet quoque placeret! Fatendum autem mi nunquam te praestaturum ab D'Ooge equo quolibet meliore docto.

Mea abdomina tam sunt dura nil ut nigrorum his vel gladio manuve nocere queant. Femellae primo volunt attingere et demulcere conari, at cutis vero asperitate repelluntur neque amplius appropinquent. Timent deinde validissime tergaque vertunt. Nimis modo eis pulcher fio quidque ita fecerim puellulas rogo, absunt autem eae, quae etiam verentur ne pedes velim a patre interdicto suos tollam. Et nondum ego incepi latinitatem iactare. An audistis, Papam meis litteris esse mortuum? Diggle quoque vult invisus mi nocere. Universitates hic meliores velut femellae episcopi potestatem trepidissime expectant. semet haudquaquam oportere episcopum illum accipere quareque nequeant Digglis optimi latinae docentes me continere.

Si te iactas, bene utut sint inter nos res semper erit; attamen in aeternum agnosce, O Mulciber, neminem Episcopo iuste adrogantiorem.

vale.

Hoc a me lecto, censeo Latinam meam non satis bonam esse...
phpbb
Dingbats
Textkit Member
 
Posts: 166
Joined: Thu Sep 09, 2004 2:50 pm
Location: Sweden

Postby benissimus » Wed Dec 22, 2004 11:55 am

illegibilis sermo appelletur a nobis "bene scriptus".
flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua murmurat exanimis, respondent flebile ripae
User avatar
benissimus
Global Moderator
Global Moderator
 
Posts: 2733
Joined: Mon May 12, 2003 4:32 am
Location: Berkeley, California

Postby Dingbats » Wed Dec 22, 2004 12:09 pm

Responsumne ad nuntium meum est istud, benissime? Si est, tristior sum cum sermo mea illegibilis sit, hehe. Spero id responsum ad alterius nuntium esse...
phpbb
Dingbats
Textkit Member
 
Posts: 166
Joined: Thu Sep 09, 2004 2:50 pm
Location: Sweden

Postby Episcopus » Thu Dec 23, 2004 12:12 am

Quid faecium oribus edis? Meas non potest maior agoras pars decore comprehendere, atque agnoscendum est, benissimum mihi carum bene dixisse.

An licet amplius me iactem? Modo femellam meam allocutus sum. Satisne haec vobis simplex? Trepide locuta est. Silentium longum ter fuit. Propere respirabat. Quae quoque casu mihi difrangenda. Nesciebat enim illa quid dicendum. Sic omnes puellulae ab episcopo afficiuntur. Unam horam crastino habebimus. Efficiente deinde faciendum. Ego id pulsarem! 8)
phpbb
User avatar
Episcopus
Textkit Zealot
 
Posts: 2563
Joined: Sat Jun 14, 2003 8:57 pm


Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: Calgacus and 8 guests