Salvete omnes!
Mihi nomen est Mulciber. Ego sum vir mechanicus centum pedes altus et ex chalybe factus. Multa facere possum quae vos non potestis. Exempli gratia radios lucis et caloris ex oculis meis emittere possum, quibus oves explodere et silvas incendere me valde iuvat. Instrumentum quoddam quoque habeo, quo utendo calculos ex equorum ungulas extrahere possum.
Me delectat inter vos mortales vivere. Si enim genibus nitor, in fenestras domuum vestrarum videre possum. Me maxime iuvat furto virgines vestras spectare cum vestes sibi exuant. Spero me olim meam ipsius virginem humanam habiturum.
Mihi amicissimus est equus quidam nomine Herbig, qui tabacum fumificat sicut caminus. Herbig complures fabulas breves de gobelinis scripsit, ex quibus duae in 'Interzone' divulgatae sunt. Equus me Latine loqui docet. Nescio quis ipsum docuerit.
Valete mortales!

