Textkit Logo

An experimentation in latin composition

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

An experimentation in latin composition

Postby Rhapsody » Fri Dec 19, 2003 3:59 pm

Ivan, Filius Vaccae

Latine redditus ex libro lusitano

In quodam regno, in quadam regione, rex et sua regina vivebant; filios quidem nullos habebant. Et cum in matriomonio abhinc decem annos essent, rex omnibus regibus, omnibus civitatibus, omnibus nationibus, omnibus gentibus adeo plebi populoque ut aliquem qui reginam de sterilitate curaret et filius ei daret quaerebat, nuntiare iussit.
Principes et nobiles, agricolae et divites mercatores in domo regia convenerunt; is eis carnem ministrare iussit et vinum ad efficiendos eos ebrios; cum ebrii essent rex eos interrogare incipit. Sed nemo sciebat. Nemo proponebat se dicturum esse de re quae reginae filium dare poterat. Nemo quidem ? praeter quemdam agricolae filium. Rex ei dedit nummos aureos manu plena et puero dixit eum habere dies tres ad responsum regi dandum.
Vero, quamquam reginam curare proponebat, filius agricolae quid facere non sciebat; ideo civitatem exivit et ab imo corde cogitare incipit. Anus invenit quae ei quaerit:

- Dicas mihi, o puer, quod cogitas?

Is ei respondit:

- Tace, anus lamia, noli me turbare!

Sed ea ad eum cucurrit et dixit:

- Narra me tuas secretas cogitationes; ego quidem senex sum, omnia scio.

Puer errorem fuisse putavit, eam male dicere. Putavit eam fortasse omnia vere scire, et respondit:

- O parva avia, regi proposui dicere quomodo regina filium gigneret, sed egomet de tale re nihil scio.
- Ecce! Sed ego scio! Quaere regem et ei dicas ut tria retia de delicata textura parare iubeat. In mare, sub regis fenestra, piscis aureus est qui semper ante domum regiam natat. Ut rex retia iactet et piscem piscet. Iubeat reginae parari et ea filium pariet.

Ipse agricola iuvenis in mare piscem piscare conatus est. Iactavit tria retia sed piscis omnia fugit et eas rupit. Iterum ea iactavit rursusque piscis ea rupit. Tum iuvenis agricola zonam ab se sustulit et foramina retium cum ea iunxit. Ea ad mare iterum iactavit et tum denique piscem cepit aureum; felicissimus erat cum eum regi ferret.
Coqui piscem mundaverunt et viscera per fenestram iactaverunt. Vacca ea viscera voravit. Postea cum paratus esset piscis coqua quaedam pusillam partem piscis loricae comedit. Sic tres ? vacca, coqua reginaque ? cunctae eodem die, eadem hora filios habuerunt.



Fabula breviter narratur, sed aliquid diu agitur. Post aliquod tempus ancilla qui vaccam servabat dixit regi vaccam filium humanum peperisse. Rex valde miratus est.
Et vix hoc scivit cum ei dicerent coquam puerum peperisse tamquam filium vaccae.
Tum, paulo post, ei dixerunt reginam genuisse filium similimum filio vaccae. Et ecce valde pulchri erant! Crescebant pro hora sicut alii pro anno: una hora erant velut alteri uno anno; tribus horis erant sicut alteri post tres annos. Cum adolevissent et tum iam iuvenes viri essent quaesierunt patrem regem et eum rogaverunt ut ad civitatem irent, gentes noscerent, et omnibus quem essent monstrarent. Rex eos benedixit et monuit ut pacem servarent, patientiam haberent, et senso commune uterentur. Eis quoque dedit omnem pecuniam qui portare poterant.
Sic pulchri iuvenes abierunt. Alter eorum apellabatur Ivan Princeps, alter Ivan, filius coquae, et alter Ivan filius Vaccae erat, qui etiam Buria Bogatir nominabatur, heros heroum. Ei ambulaverunt ambulabaveruntque sed nihil emerunt. Tum Ivan Princeps pilas vitreas vidit aliquas et fratribus dixit:

- Fratres, quisque nostrum debet pilam emere et ad altitudinem eam iactare. Quis altior eam iactaverit dux noster erit.

Fratres inter se concordaverunt et sortiti sunt ut quem primo pilam iactaret scirent.
Sors favit Ivan Principem. Valde alte eius pila ascendit, sed filius coquae altius eam ascendere fecit, Buria autem tam alte suam iactavit ut amplius videri non posset.

- Deinde ego dux sum! ? Dixit Buria Bogatir

Ivan Princeps iratus est.

- Quidnam est hoc?! ? Is quaesiit ? Tu vero filius vaccae est; tamen, item dux esse vis?
Ivan filius vaccae respondit:
- Fortasse voluntas dei est ut vos mihi pareatis.

Tum iter fecerunt ad mare et cum mare accederent nigrum illic hydra natabat.
Ivan princeps dixit:

- Fratres, ille nostrum qui serpentem fugaverit, hic dux erit.

Fratres concordaverunt. Ivan filius vaccae dixit:

- Vade Ivan princeps! Si eam fugare potuerit, dux noster erit.

Ivan princeps clamare incipit ad fugandam serpentem sed ea tantum ferocior facta est. Tum Ivan fulius coquae eam fugare conatus est sed etiam nihil impetravit.
Buria autem Bogatir clamavit et lignum ad aquam iactavit et serpens statim videri non amplius potuit. Et rursus dixit:

- Dux sum.

Et Ivan Princeps iratus est et dixit:

- Nolumus esse Ducti Fratres!
- Tum vos discedam ? dixit Ivan filius vaccae, et patriam rediit. Alteri iter perrexerunt.

Cum rex quod Ivan filius vaccae solus rediisset sciret, ut eum prenderetur in castris iussit. Tres dies eventi sunt et ei nec aqua nec cibus dati sunt. Fortis heros parietem pulsabat petream et clamabat voce magna:

- Quaerite regem, patrem meum adoptivum, cur ipse cibum mihi non dat. Muros vestros et catenas compedesque non me possunt prendere! Si voluerit, omnes pugno possum premere!

Statim haec verba ad regem missa sunt qui eum quaesit et dixit:

- Cur superbis, Buria Bogatir?
- Pater meus adoptivus, cur me non alis, cur me neglexisti cum esurirem tribus diebus? Scelus nullum commissi.
- Quid fecisti cum filiis meis, tuis fratribus?

Ivan filius vaccae omnia quae acciderunt narravit.

- Fratres mei vivunt ? dixit ? ad iter perrexerunt.

Rex quaesiit:

- Cur una cum eis non isti?
- Quia Ivan princeps dux esse vult quamquam sors mihi faveret et mihi ducem faceret.
- Tum eos mihi reddi iubebo

Ivan filius vaccae dixit:

- Nemo praeter me eos invenire potest, quia ad terram draconum fuerunt; ubi sex, novem, duodecim capitum dracones a mare nigro oriuntur.

Rex eum deprecavit ut fratres servaturus esset. Ivan filius vaccae, se paravit ad proficiscendum, sustuli clavam proelii et gladium ferri et abiit.
Fabula breviter narratur sed aliquid diu agitur. Ivan filius vaccae ambulavit ambulavitque usque ad fratres qui erant prope mare nigrum, apud pontem albi ligni; apud pontem erat autem signum in quo scriptus est hunc esse locum de quo semper ab mare oriebantur dracones tres.

- Avete fratres! ? Is dixit alteris qui cum eum vidissent fiunt felicissimi.
- Ave Ivan filius vaccae noster dux!

Cui respondit:

- Video hoc quid in signo inscribitur vobis haud placuisse.

Circa omnia exspectavit et prope pontem tabernaculum vidit ligneum. Gallinaceum super se habebat, frons ad silvam et terga ad eos. Ivan filius vaccae clamavit:

- Tabernaculum, Tabernaculum fiant frons ad me et terga ad silvam!

Tabernaculum volvit, et ei introierunt, intus erat mensa parata coena cum carne et vino nimis; In angulo erat lectus ligneus et super eum iucundus follis pennarum. Buria Bogatir dixit:

- Notate bene fratres mei, sine me nullum haberetis.

Sederunt et caenaverunt, tum cubitum ierunt ad requiescendum. Cum postea surrexerint, Ivan filius vaccae dixit:

- Fratres, hodie sex capitum draco a mare orietur, sortiamur quem eum spectabit.

Sortiti sunt et spectare debebat Ivan filius coquae. Filius vaccae ei dixit:

- Nota bene, parvum vas ab mare saliet et ante te saltabit. Noli eum spectare, immo tantum id ?cuspir? et perfringat.

Sed cum ad ripam adveniret filius coquae dormitavit. Attamen Buria agnovit confidere fratres pote non esset; Ipse igitur spectavit ad ripam, pontem accessit et leviter eam aliquamdiu virga pulsabat.
Subito ab mare vas saltum est et saltare coepit; Filius vaccae id ?cuspir? et perfregit. Tum anas clamavit, terra aperuit, mare turbidus factum est et ab eo ortum est Chudo Iudo, monstrum marinum. Draco erat sex capitum. Clamabat et ululabat Acerrimo sono:

- Magicus equus, caballus meae securitatis. Sta ante me sicut folium ante gramen!

Equus currendo celeriter apparuit, terra tremuit, folia volabant sub eius calcibus et crassus fumus ab naribus auribusque eius volabat. Chudo Iudo ad pontem albam equitavit. Subito stetit equus:

- Cur stetit, o stulte, odorem sentis amici aut inimici?

Fidus equus respondit:

- Hostis est ? Ivan filius vaccae.
- Vere non est, cadaver! Nec ossa eorum a corvo huc in sacco lata sunt, nec verum ipse hic est.
- Ah, Chudo Iudo ? dixit Buria ? nullus corvus ossa mea tulit in sacco. Huc veni meis ipsis cruribus passibusque.

Draco ei respondit:

- Cur hic venit? Venisti meas sorores filiasque in matrimonio ductum?
- Ne, Frater, veni pugnatum te in proelio. Certemus!

Buria bogatir clava oppugnavit et tres capitum draconis delevit; iterum oppugnavit et altera eorum delevit. Corpus draconis in partibus cecidit et ad mare eas iactavit, sub ponte alba capita abdedit, ante ivan filio coquae reliquit equum et apud capite eius ensem; postea ad tabernaculum rediit et cubitum fuit sicut nihil accidisset. Ivan filius coquae surrexit, equum vidit et felicissimus factus est. In tabernaculo ingressus est et clamavit:

- Buria Bogatir, Nonne dixisti mihi ut non viderem parvum vas? Sed id vidi et deus equum mihi dedit!
- Is tibi dedit equum, sed nobis plura pollicitus est.

Postera Nocte, sors favit principem Ivan. Buria dixit ei eadem de parvo vase. Princeps transiebat pontem eamque virga pulsabat; vas parvum exsaltum e mare est, et saltare coepit ante Ivan; is id speciebat et mox dormitavit. Sed Ivan filius vaccae, cum fratrem non confideret exivit e tabernaculo et vas perfregit. Subito anas clamavit, terra se aperuit, mare magno aestu cretum est et ex fluctubus ingentibus ortus est Chudo Iudo, monstrum marinum, quod ad litus reptavit et ululando sibilandoque acerrimo sono, voce forte clamavit:

- Magicus equus, caballus meae securitatis! Sta ante me sicut folium ante gramen!

Equus currendo apparuit, terra tremuit; ex eius naribus auribusque crassi fumi nubes exibant et ignis ex bucca. Ante dracone stetit sicut in humo fixus.
Chudo Iudo, Draco capitum novem, equum ascendit et cum equitaret ad albi ligni pontem, subito in curru stetit equus:

- Cur non is, cadaver ambulans? Odorem sentis amici aut inimici?

Fidus equus respondit:

- Inimicus est ? Ivan filius vaccae
- Mentiris O cadaver! Nec ossa eius quidem a corvo huc in sacco lata sunt neque ipse hic est, sine dubio.
- O Chudo Iudo abhinc duo anni per istos fines ambulo.
- Tum Ivan filius vaccae, huc venit ut meas sorores filiasque uxores ducas?
- Enim huc non veni ut id faciam quod dixisti! Pugnemus!

Ivan filius vaccae, clava oppugnavit et tam facile capita draconis tres oppugnavit qui ea perfregit sicut fructus essent; rursus sustulit clavam, eam super capite volvit et tres plus confecit.Tertio eam volvit et reliqua destruxit. Cecidit abdomen in compluribus partibus et omnia ad mare nigrum iactavit, abscondit capita eius sub ponte alba, laqueo prendit equum in cruribus fratris principis Ivan et apud eius capite ensem reliquit; postea ad tabernaculum rediit cubitumque fuit sicut nihil accidisset. Bene mane, Princeps Ivan surrexit, equus adeo melior primo vidit, felix valde factus est, eum ascendit et clamavit:

- O Ivan filius vaccae! Nonne Tu mihi dixisti ut vas parvum non videret, sed Deus mihi equum dedit primo adeo melior.
- Vobis duos equos ille dedit et, mihi, tantum aliquid pollicitus est.

Nox Tertia appropinquabatur et Buria, Heros Heroum, parabat animum ad vigiliam; mensam paravit et candelam inflammavit, cultrum in parietem fixit, in quod texturam sustinuit, aleas dedit fratribus eisque dixit:

- Ludite, O pueri, tesseram; sed mei ne obliviscamini; quando candela obscurata erit et stillae sanguinis guttaeque de textura ceciderint in patellam , currite ad pontem ad me ipsum servandum.

Buria ivit ad pontem et tum incipit vigilare; pontem virga leviter tetigit. Tum parvum vas ex mare exsilit et ante eum incipit saltare; Buria id perfregit, quod efficiendo particulas. Repente anas clamavit, terra se aperuit, mare turbulenter motum est et ex fluctubus exivit Chudo Iudo, monstrum marinum. Nunc erat draco duodecim capitum. Sibilabat et ululabat acerrimo fremitu. Tum clamavit voce magna:

- Magicus equus, caballus meae securitatis, sta ante me sicut folium ante gramen!

Currendo apparuit equus, terra tremuit, ex eius naribus et auribus exiebant ingentes nubes fumorum et ex bucca flammae ignium. Obviam Chudo Iudo celeriter equitavit et ante eum stetit sicut fixus in humo. Eum Draco ascendit et obviam ponti egressus est; cum pontem attigisset, repente immotus factus est:

- Cur non te moves, ambulans cadaver? Odorem sentis inimici? ? clamavit draco
- Inimicus tuus est, Buria Bogatir, filius vaccae
- Tacere te iubeo! Corvus eius ossa huc in sacco non tulit.
- Mentiris, monstrum marinum, abhinc tres anni qui per istos fines perambulo!
- Igitur Buria, venisti ut cum meis sororibus filiabusque iungas?
- Veni certatum te in proelio, non ut in tua familia inducar, pugnemus!
- Tu vero meos fratres duos necavit, eam ob rem ergo putas me occidere etiam posse!
- Videamus quae sit voluntatem dei. Nunc audi, Chudo Iudo, tu enim equitas; ego vere tantum super pedibus sum; polliceamur inter nobis ut, si unus nostrum ad humum ceciderit, alter eum non oppugnabit.

Buria Bogatir volvit clavem super caput et uno ictu rupit draconis tria capita. Rursus eam volvit et draco eum humi iecit. Ivan clamavit:

- Ne feceris hoc, Chudo Iudo! Polliciti sumus ne oppugnare humi iacentem.

Chudo Iudo sivit eum resurgere, iuvenis surrexit et statim tria capita deleta sunt sicut fructus. Pugnaverunt saeve per horas complures adusque defessi essent. Draco plus tria perdidit capita et clava nostri herois fracta est. Buria Bogatir calligam sinistram sumpsit eamque in casa iecit. Dimidia pars casae deleta est sed fratres dormiebant et nihil audiverunt. Is calligam dexteram sumpsit et eam quoque adiecit, cuncta casa deleta est sed adhuc ita fratres non surrexerunt. Buria cepit partem clavae et adiecit in casam duorum equorum. Foris cecidit, equi ad pontem cucurrerunt et draconem a equo humi iecerunt. Heros felicissimus obviam draconi cucurrit et reliqua capita caecidit. Tum corpus in mare iactavit, tres equos sumpsit et in ponte se abscondit. Mane fratres duo surrexerunt viderunt casam destructam et in patella sanguinem. Fratrem quaesiverunt tribus diebus. ? sese interfecerunt? -aiunt ?? et corpora magis non sunt, eamus domum.?
Tum buria ortus est, apparuit et ex ponte surrexit.

- Cur me relinquunt, o fratres? Vos servavi e morte sed vos dormiebant et mihi auxilio non fuerunt.

Fratres deprecaverunt:

- Ignosce nobis, Buria Bogatir, frater senissimus!
- Deus vobis ignoscet

Et ad casam dixit:

- Sicut eras, sis!

Casa apparuit sicut erat, plena carne et vino.


Postea ceteras partes huius fabulae scribam.
Volo scire si quis dicere potest si nimia errata feci.
Valete omnes!
Rhapsody
Textkit Neophyte
 
Posts: 24
Joined: Fri Dec 19, 2003 3:51 pm

Postby whiteoctave » Fri Dec 19, 2003 5:56 pm

quamquam, rhapsodia, maior fabulae tuae pars me gaudio adfecit, tempore, hoste aeterno, ut ita dicam, post ne dimidium legam impedior. ex vero quo te linguam Latinam bene scribere posse intellegitur sed ad errata sunt nonnulla: exemplorum gratia, piscor neque pisco scribere debeat quaestionesque obliquas ac verba constantia exercere velis. Latinam aureum vel argenteum vel aliam vi componere vis? exstat atque eminet te magnum tempus sed peritiam maiorem consumpsisse. probe!

~dave
Last edited by whiteoctave on Fri Dec 19, 2003 10:45 pm, edited 1 time in total.
User avatar
whiteoctave
Textkit Enthusiast
 
Posts: 603
Joined: Tue Sep 23, 2003 11:42 pm
Location: Cambridge

Postby Rhapsody » Fri Dec 19, 2003 9:05 pm

Gratias Tibi Ago, whiteoctave, semper bonum est errata agnoscere.
Equidem de tuis duobus ultimis sententiis certus non sum, haec verba vero nondum didici vel significatio eorum mihi obscura videtur. Si me certior facies, gaudio adficiar et magis discam.
Nunc de his rebus quas me dixit(scilicet quaestiones obliquas et verba constantia)legam ut fiam certior.

Gratus sum.
Vale!
Rhapsody
Textkit Neophyte
 
Posts: 24
Joined: Fri Dec 19, 2003 3:51 pm

Postby Episcopus » Tue Dec 23, 2003 11:25 pm

num tu ipse haec summa scripsisti? multas litteras!
User avatar
Episcopus
Textkit Zealot
 
Posts: 2563
Joined: Sat Jun 14, 2003 8:57 pm

Postby Radek » Wed Feb 04, 2004 9:36 pm

Historia tua valde mihi placet.
Sentio tu bene latinae scribes.
Si potes novam fabulam nobis mitte. Attednte eam legam.
:D
Radek
Textkit Neophyte
 
Posts: 34
Joined: Sun Jan 25, 2004 6:22 pm
Location: Poland

Postby Evito » Mon Feb 09, 2004 9:21 am

Mehercule!!! Quanta volumina :eek:
phpbb
Evito
Textkit Neophyte
 
Posts: 76
Joined: Sat Feb 07, 2004 12:56 pm
Location: The Netherlands

Postby Episcopus » Tue Aug 31, 2004 5:43 pm

fac sileas albe dumbeldore octave, nil enim potes. mwaha. quisnam tu es quo corrigantur alicuius alius verba? Utinam litteras in poculum faecium plenum profundant neu in agoran ingrediantur. Vis ioculer quam haha, irascerere me effecisse valde spero. valdeque tua carmina sugunt, dum BRANDY regit...regebat immo, quoniam nigro stultissimo iam nupsit.
phpbb
User avatar
Episcopus
Textkit Zealot
 
Posts: 2563
Joined: Sat Jun 14, 2003 8:57 pm

Postby whiteoctave » Tue Aug 31, 2004 6:24 pm

verba tua, episcope, cum insolentia tum invidiosa mihi videntur. ego equidem te irato irritoque valde, ut fatear, gaudeo.

~D
Last edited by whiteoctave on Tue Aug 31, 2004 6:42 pm, edited 1 time in total.
User avatar
whiteoctave
Textkit Enthusiast
 
Posts: 603
Joined: Tue Sep 23, 2003 11:42 pm
Location: Cambridge

Postby Episcopus » Tue Aug 31, 2004 6:41 pm

una autem te circa causa tibi qua invideo est, ut confiteor, tua matre. examinibus a me suctis nunc Episcopum mollem factum arbitrari! effeu!
fac paucum insolentiae adipiscare! quo forse fias fans stultitiae minore! Ubinam D-homo? Quis nunc te protegat? Propinqui enim longinqui. Domi non stas. In me gressus tui plus nolis mi inferre. ooh ego legi Caesarem, Virgilium, Horatium ooh ego episcopo fortior visne haec confirmare annon?
Last edited by Episcopus on Fri Feb 23, 2007 1:42 pm, edited 1 time in total.
User avatar
Episcopus
Textkit Zealot
 
Posts: 2563
Joined: Sat Jun 14, 2003 8:57 pm

Postby whiteoctave » Tue Aug 31, 2004 6:57 pm

ha,
quod matrem meam nosti quamvis sim laetus, sum solum perturbatus inter rabida ista. me te adortus pergere, quod nemo nescit, necesse est. primum te rogo cur me Caesarem, vappam illam, legisse putes!?

~D
User avatar
whiteoctave
Textkit Enthusiast
 
Posts: 603
Joined: Tue Sep 23, 2003 11:42 pm
Location: Cambridge

Postby Episcopus » Tue Aug 31, 2004 7:18 pm

Caesar regit! zeugmata! De regendo orationem habens, ne sis amplius in D-hominem ingressus tua sugentia verba correctum. VELUDZI [i.e. ex Asia] nesciam quid facias! sordes extrahe! ah! an vis scire qua de rabida loquar? uh ... uh... non possum expellere.......uhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhhh
tua matre. oportuit scires!
Last edited by Episcopus on Fri Feb 23, 2007 1:42 pm, edited 1 time in total.
User avatar
Episcopus
Textkit Zealot
 
Posts: 2563
Joined: Sat Jun 14, 2003 8:57 pm

Postby whiteoctave » Tue Aug 31, 2004 7:31 pm

egone te 'habens' scripsisse ut me vicissim irrites credam? Caesar, ut ais, valdissime sugit.
si forte scripta tua me eludent ac permiscent, episcope, da, quaeso, veniam.
nunc quae mihi dicere vis?

~D
User avatar
whiteoctave
Textkit Enthusiast
 
Posts: 603
Joined: Tue Sep 23, 2003 11:42 pm
Location: Cambridge

Postby Episcopus » Tue Aug 31, 2004 7:42 pm

quo tetete conferas? an calce iam stas? interrogationes non sunt irritae. tibi inferunt mala, efficiuntque de malam in rem eundo cogites!!
phpbb
User avatar
Episcopus
Textkit Zealot
 
Posts: 2563
Joined: Sat Jun 14, 2003 8:57 pm

Postby whiteoctave » Tue Aug 31, 2004 7:55 pm

hmm..

omnia, episcope, sunt mihi ridiculissima verba:
quid?! 'mihi' tu dices 'maxima mala ferunt' ?!

~D
User avatar
whiteoctave
Textkit Enthusiast
 
Posts: 603
Joined: Tue Sep 23, 2003 11:42 pm
Location: Cambridge

Postby Episcopus » Wed Sep 01, 2004 2:53 pm

vivere morique in LA
phpbb
User avatar
Episcopus
Textkit Zealot
 
Posts: 2563
Joined: Sat Jun 14, 2003 8:57 pm

Postby whiteoctave » Wed Sep 01, 2004 3:12 pm

[face=SPIonic]deino\j gra/feij, e0pi/skof[/face]', [face=SPIonic]w$j ei0pei=n e1poj[/face].

~D
User avatar
whiteoctave
Textkit Enthusiast
 
Posts: 603
Joined: Tue Sep 23, 2003 11:42 pm
Location: Cambridge


Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 2 guests