Textkit Logo

Vita Buriae - Pars Prima

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

Vita Buriae - Pars Prima

Postby Buria Bogatir » Wed Jul 16, 2003 9:42 pm

Avete! Nomen meum est Buria Bogatir, etiam filius vaccae appellatus. Ego contra trium, sex, duodecim capitum dracones dimicavi. Omnes perierunt, omnes interfeci. Natus sum cum uxor regis liberos habere non potesset. Tum piscem quemdam capere iussit rex, qui potestatem habebat mulieribus liberos dare. Piscatores regis quaerebant talem piscem. Eum unus eorum piscatorum invenit et cepit. Ad ancillam piscem traditus est ad caenam reginae parandam. Verum tamen reginae ancilla pussilam partem piscis edit, caudam ad hortum iactavit. Tum Vacca caudam comedit. Regina quasi cunctum piscem comedit. Ancilla, ut vobis dixeram, parvam partem. Igitur, tres liberos Homines ediderunt. Quaeque unum peperit. Alius filius ancillae, alius reginae, alius (egomet) vaccae. Tres fratres ab omnibus putati eramus. Ego fortis et audax, alteri pigri erant.
Tum venit tempus cum uxores vellemus ducere. Et rex nobis dixit:........

Postea pergam hanc fabulam.

Ignoscite erroribus!
Valete!
phpbb
Buria Bogatir
Textkit Neophyte

Posts: 12
Joined: Wed Jun 18, 2003 5:21 pm

Re:Vita Buriae - Pars Prima

Postby Skylax » Sun Jul 20, 2003 9:15 am

Quidnam dixit rex? Vereor ne tibi filio vaccae vacca alia rursus ducenda sit ! Poterisne beatus esse si vitulos pro hominibus genueris ? Avide expectamus quid eventurum sit.
User avatar
Skylax
Textkit Enthusiast

Posts: 672
Joined: Fri Jun 06, 2003 8:18 am
Location: Belgium

Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest