Salvete!

Textkit is a learning community- introduce yourself here. Use the Open Board to introduce yourself, chat about off-topic issues and get to know each other.
Post Reply
Hierosolymitanus
Textkit Neophyte
Posts: 1
Joined: Mon Feb 24, 2014 8:48 pm

Salvete!

Post by Hierosolymitanus »

Salvete omnes!
Nomen mihi est Michael, XXV annos sum natus, Hierosolymis habito. Enixe operam do litteris antiquis, Graecas dicam atque Hebraicas necnon Latinas. Hoc vero anno studeo litteris in instituto quodam Polis nomine, quod Hierosolimis nuper conditum est et quo vetere lingua Hebraica et Graeca ita erudior, ut magistri non nisi veteribus linguis usi doceant. Eo modo linguas ediscere non modo placet, sed multum prodest ad celeritatem legendi, facultatem intellegendi, denique ad veram linguae scientiam cognitionemque expoliendam.
Ceterum sodales quaero, qui mecum sermones Latinosve Graecosve serant. Quisquis igitur Hierosolymis degit congerrionemque (forte iam diu) desiderat, ne dubitet nuntium mittere, quo accepto valde gaudebo.

Post Reply