Textkit Logo

Unde es?

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

Unde es?

Postby Calliope » Mon Jul 01, 2013 11:04 pm

Salvete!

Multum volo Latine communicare, quod lectiones Latinas nunc facio. Forsitan scribere possumus quisque de nostra republica / terra? Quid dicebitis?

Domus mea Lettonia (Latvia) est, republica parva, quae posita est inter Russiam et Unionem Europaeum (in quo et Lettonia inclusa est). Aestates plerumque breves habemus et hiemes longas, quamquam in annis proximis tempestas calidior facta est.

Et vos?
Calliope
Textkit Neophyte
 
Posts: 5
Joined: Wed Jun 19, 2013 6:28 pm

Re: Unde es?

Postby Franmorar » Wed Sep 04, 2013 2:01 am

Franmorarius Calliopae salutem multam dicit.
Optima Calliope, laetor quod tibi latine scribere et sic tuas exercitationes juvare possum latinas.
Dicis te e Lettonia esse civem. Equidem civis sum venetiolanus seu venetiolensis, e Venetiolis, ut prisce dicebatur, nunc Venetiola re publica dicta, in America meridionali seu australi sita. Terra calida est plerumque, atque hiemes non habemus, sed tempestatis conditio secundum altitudinem solorum variatur. Itaque sola humillima sunt calidissima, altiora autem tepida iterdumque frigida. Montes niveos habemus nonnullos, littora pulcerrima, planities extensissimae quae in nostro sermone "llanos" vocantur, silvae complures.
Venetiolani hispanice plerique loquimur, et cordialiter peregrinis utimur.
Multum vale, interretialis amica.
Hominibus totam versandam constat esse bibliothecam, ut solam utilem scribere sententiam possint.
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Re: Unde es?

Postby bedwere » Wed Sep 04, 2013 4:22 am

Salvete, amici!

Italus vero sum, natus Ferrariae, in valle fluminis Padi. Habito autem plurimos annos Didacopoli (quae dicitur etiam Sanctus Didacus, vulgo San Diego) in California. Tempestatis autem conditio fere optima est. Hiemes enim tepidae, aestates generatim haud calidiores. Hic vero sunt littora amoena, viridaria plurima, nonnulli colles. Recte ergo Didacopolis Urbs Praeclarrissima Americae nuncupatur.
User avatar
bedwere
Textkit Enthusiast
 
Posts: 455
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California


Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 3 guests