Textkit Logo

Unde es?

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

Unde es?

Postby Calliope » Mon Jul 01, 2013 11:04 pm

Salvete!

Multum volo Latine communicare, quod lectiones Latinas nunc facio. Forsitan scribere possumus quisque de nostra republica / terra? Quid dicebitis?

Domus mea Lettonia (Latvia) est, republica parva, quae posita est inter Russiam et Unionem Europaeum (in quo et Lettonia inclusa est). Aestates plerumque breves habemus et hiemes longas, quamquam in annis proximis tempestas calidior facta est.

Et vos?
Calliope
Textkit Neophyte
 
Posts: 5
Joined: Wed Jun 19, 2013 6:28 pm

Re: Unde es?

Postby Franmorar » Wed Sep 04, 2013 2:01 am

Franmorarius Calliopae salutem multam dicit.
Optima Calliope, laetor quod tibi latine scribere et sic tuas exercitationes juvare possum latinas.
Dicis te e Lettonia esse civem. Equidem civis sum venetiolanus seu venetiolensis, e Venetiolis, ut prisce dicebatur, nunc Venetiola re publica dicta, in America meridionali seu australi sita. Terra calida est plerumque, atque hiemes non habemus, sed tempestatis conditio secundum altitudinem solorum variatur. Itaque sola humillima sunt calidissima, altiora autem tepida iterdumque frigida. Montes niveos habemus nonnullos, littora pulcerrima, planities extensissimae quae in nostro sermone "llanos" vocantur, silvae complures.
Venetiolani hispanice plerique loquimur, et cordialiter peregrinis utimur.
Multum vale, interretialis amica.
Hominibus totam versandam constat esse bibliothecam, ut solam utilem scribere sententiam possint.
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Re: Unde es?

Postby bedwere » Wed Sep 04, 2013 4:22 am

Salvete, amici!

Italus vero sum, natus Ferrariae, in valle fluminis Padi. Habito autem plurimos annos Didacopoli (quae dicitur etiam Sanctus Didacus, vulgo San Diego) in California. Tempestatis autem conditio fere optima est. Hiemes enim tepidae, aestates generatim haud calidiores. Hic vero sunt littora amoena, viridaria plurima, nonnulli colles. Recte ergo Didacopolis Urbs Praeclarrissima Americae nuncupatur.
User avatar
bedwere
Global Moderator
Global Moderator
 
Posts: 1455
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: Unde es?

Postby Vladimir » Tue Sep 30, 2014 10:49 am

Ego Charcoviae habito, hoc oppidum in oriente Ucrainae situm est. Nunc autem prope Luteciam sum, quia diaconus sum in Russico Orthodoxo Seminario in Gallia. Cogito mox domum redire ubi uxor me exspectat. Date mihi veniam, amici, quod latinitas mea non elegans est, tamen spero vos errores meos corrigere.
Vladimir
Textkit Member
 
Posts: 141
Joined: Sat Nov 02, 2013 6:44 pm
Location: Kharkov, Ukraine

Re: Unde es?

Postby y11971alex » Mon Oct 27, 2014 3:39 pm

Ex Canada (!?) sum, quo nullum nomen est in lingua Latina. :o

Disco linguam Latinam in Universitate Torontone (idean non habeo quo modo legantur hoc nomen) per nunc secundo anno• scribens hanc tantam pavam epistulan pono ego longius tempus.

Me iuvite, si posses.
University of Toronto: learning Attic Greek
User avatar
y11971alex
Textkit Member
 
Posts: 113
Joined: Wed Sep 10, 2014 1:41 am

Re: Unde es?

Postby Vladimir » Fri Oct 31, 2014 4:59 am

y11971alex wrote:Ex Canada (!?) sum, quo nullum nomen est in lingua Latina. :o
Ita, hoc vocabulum rectum est.

Disco linguam Latinam in Universitate Torontone (idean non habeo quo modo legantur hoc nomen)

Latine Torontum seu Toronto dicimus. Igitur potes Universitas Toronti scribere, adjectivus autem forsitan torontiensis est.
Vladimir
Textkit Member
 
Posts: 141
Joined: Sat Nov 02, 2013 6:44 pm
Location: Kharkov, Ukraine

Re: Unde es?

Postby y11971alex » Fri Nov 07, 2014 2:18 pm

Vladimir wrote:
y11971alex wrote:Ex Canada (!?) sum, quo nullum nomen est in lingua Latina. :o
Ita, hoc vocabulum rectum est.

Disco linguam Latinam in Universitate Torontone (idean non habeo quo modo legantur hoc nomen)

Latine Torontum seu Toronto dicimus. Igitur potes Universitas Toronti scribere, adjectivus autem forsitan torontiensis est.


Gratias tibi ago. :)
University of Toronto: learning Attic Greek
User avatar
y11971alex
Textkit Member
 
Posts: 113
Joined: Wed Sep 10, 2014 1:41 am

Re: Unde es?

Postby Viviparidus » Tue Jun 09, 2015 11:15 am

Salvete,

In Iaponia sum. Parvo oppidulo rustico circiter Tokionem (Tokio, onis, f?) habito. Casa mea sub monte tam fero stat ut cottidie herba mihi runcanda insectaque prohibenda est ne natura domo expellar. Capellam pulchram igitur pascere volo ut herbas edeat, sed familia mea contra consilium meum, dicens eam strepentem ac foedidum esse. Heu.

Primum linguam Latinam discere incepi ut manuscripta antiqua legere possem, sed iam studium Latinae ipsum mihi gaudium esse fateor. Nonne jucundum est Opera Ciceronis verbis ipsius legere? Etsi una sententia sola paucas horas me tenet.

Et tu?
User avatar
Viviparidus
Textkit Fan
 
Posts: 304
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: Unde es?

Postby Rfmo » Sun Jul 26, 2015 6:53 pm

Ego Rfmo sum Ollisiponemque habito, civitas sub tago flumine. Haec urbs etiam Ullyssipo appellatur quamobrem id dictus est quod Ullixes ipsus eam urbem condidit. In hac urbe prima navis, quae brasilem (Nescio quemadmodum id latine appellare) repperit, profecta est.

Latine loqui cotidie disco apud Orbergis linguam latinam, in libro secundo "Roma Aeterna" iam sum. Multum tamen e lingua latina ignoro rogoque vos ut me corrigatis.

Curate ut valeatis,

Rfmo
Latine me non bene loqui scio, sed certe cotidie melior in lingua latina fieri conor.
Si quid vides hoc in scripto erratum esse, rogo ut me corrigas!
Rfmo
Textkit Neophyte
 
Posts: 29
Joined: Sat Jun 13, 2015 4:00 pm
Location: Lusitania


Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 8 guests