by Alatius » Wed Dec 26, 2012 2:43 pm
Salve Pmda! Etiam nunc omisisti partem quae pertinet ad rem, puto:
"Nate deā, vivisne?" [Andromache] inquit, "aut, si a mortuis revenis, dic mihi: Hector ubi est?" ... "Vivo equidem ... Sed quae fortuna te revisit, Hectoris Andromache?"
Aeneas dicit se vivere, nec a mortuis revenisse. Itaque nescit ubi Hector sit, neque vult/potest de eo loqui. Quam ob rem sermonem mutat ("Sed...") rogans quid Andromachae post Troiam captam acciderit ("quae fortuna te revisit?"). Nominat eam "Hectoris Andromache", id est, "O Andromache, vidua Hectoris!".
Locutio quae est "fortuna revisit" videtur mihi esse sat poetica; memento haec omnia esse ex Vergilio sumpta.