De Cap XXXVI Roma Aeterna (Orberg)

Here you can discuss all things Latin. Use this board to ask questions about grammar, discuss learning strategies, get help with a difficult passage of Latin, and more.
Post Reply
pmda
Textkit Zealot
Posts: 1339
Joined: Tue Apr 27, 2010 5:15 am

De Cap XXXVI Roma Aeterna (Orberg)

Post by pmda »

De Orberg Capitulum XXXVI (Roma Aeterna)

1) Suntne nomina collium Romae: Palatium, Capitolium, Aventinus, Caelius, Esquiliae, Viminalis,

Quirinalis, adiectiva?


2) Quid genus est 'Tiber' (flumen)? Quo modo id declinatur?


3) Palatium primum munitum est, sed ea moenia quadrata quibus Romulus, primus rex Romanorum,

Palatium munivisse dicitur iam pridem perierunt, neque ulla casa restat ex illa urbe

antiquissima, quae a forma moenium 'Roma quadrata' appellabatur, praeter 'CASAM ROMULI'

stramento TECTAM.

'quibus Romulus' ...ablativus 'loco ubi'....sed sine 'in' est?

Cur accusativus 'casam' / 'TECTAM'?


4) '...Non rex igitur, sed consul Romanus hoc templum augustum Iovi Optimo Maximo, summo deo

populi Romani, et Iunoni et Minervae, duabus maximis deabus, consecravit.'

Nonne 'Iovi Optimo Maximo.....' dativus sunt?


5) '...Postremo Domitianus templum Iovis Capitolini incendio consumptum refecit atque tantis

divitiis exornavit ut nihil magnificentius fiei posset:..'

'magnificentius' adverbium compatativum est?


6) '...intus in cella, post fores auro opertas, ingens simulacrum Iovis in alta sede SEDENTIS

positum est.'

Cur 'sedentis' genetivus est?


7) '...Infra Capitolinum Palatinumque collem est forum Romanum. In ea valle olim magna palus

erat, quae tum demum siccata est cum aqua paludis in flumen deduceretur per cloacam

subterraneam quae appellatur 'cloaca Maxima'. Postremus siccatus est locus in medio foro qui

'lacus Curtius' dicitur a nomine equitis cuiusdam qui SE armatum cum equo suo in voraginem ibi

FACTAM praecipitavisse narratur.'


a) Estne 'Se' necessarius? Cur Orberg hoc utitur?

b) Cur 'Factam'?

In English: After the place in the middle of the Forum had been drained it was called 'Lacus

Curtius' after the name of some cavalryman who with his armour and horse was said to have

suffered the fate (factam?) of falling into the bog hole there.


8) '...Basilica est aedificium publicum in quo et alia multa negotia aguntur et ius inter cives

dicitur. Antequam illae basilicae extructae sunt, tabernae in foro erant: tabernae veteres eo

loco ubi basilica Iiulia sita est, tabernae novae in loco basilicae Aemiliae. Nunc autem merces

in vicis et in aliis FORIS veneunt.'


'Foris' ablativus est? Estne ablativus adverbium idem?


9) 'Via celebris quae inter Curiam et basilicam Aemiliam in forum exit Argiletum nominatur.

Argiletum exit in Forum Romanum et Forum Nervae. Utrius Fori Orberg Cogitat?


10) '...Ex aedibus sacris fori Romani minima quidem, sed veterrima est aedes Iani, quae ad

infimum Argiletum sita est.'

= minima (restant) quidem?


11) '...Ex aedibus sacris fori Romani minima quidem, sed veterrima est aedes Iani, quae ad

infimum Argiletum sita est. Illa aedes duas ianuas vel portas habet, quae tum DEMUM clauduntur

cum per totum imperium populi Romani terra marique pax facta est...'


'tum = tunc' sed cur 'demum'? Whittaker dicit 'tunc demum' = 'only then'.


12) '...Augustus vero, cum AD ACTIUM, promunturium Epiri, classem M. Antonii vicisset, Ianum

tertium claudi iussit.'

Ad Actium = Actii (loc?) et non 'ad actium' (<--> ab Actio)?

(anyone know a reliable source for Latin place names and their different forms - Locative seems

to vary...?)


13) '...Iuxta aedem Divi Vespasiani est porticus duodecim DIIS et DEABUS consecrata...


diis / deabus dativi sunt?


14) '...Nomina duodecim deorum his Ennii VERSIBUS hexametris continentur:..'

his / versibus ablativi sunt? '...(in) his Ennii versibut...'?


15) '...Vicus Tuscus forum Romanum cum foro Boario iungit, id est forum celebre prope TIBERIM

flumen'

Tiberim (masc. Acc. Sing.) Num est adiectivum?



16) '...QUIBUS VICTIS Octavianus iuxta forum Iulium novum forum cum templo Martis incohavit. '

Quibus Victis - with / upon the death of...?


17) '...Templum Martis Ultoris nominatum est, quod ille deus mortem Caesaris ULTUS ESSE

putabatur.

Nonne 'Ultus esse' praeteritum infinitivum est?


18) '...Hae primae thermae ROMAE fuerunt'

'Romae' locatuvus est?


19) '...Aqua, cuius magna copia a lavantibus consumitur, e montibus in termas deducitur per

longos AQUAE ductus...'

'aquae' genetivus est?


20) '...Sed ductus clarissimus, aqua Claudia, ab imperatore Claudio, qui ante Neronem Romae

imperavit, perfecta est, et habet longitudinem passuum quadraginta sex milium quadringentorum

sex (ex eo opus arcuatum passuum sex milium quadringentorum nonaginta et unius)...'

'quadraginta (indecl.) sex (indecl.) milium (masc. gen.?) quadringentorum (masc. gen.?) sex

(indecl.) ut 'passuum' (masc. gen. pl.)


21) '...Nero, cum urbem ardentem prospiceret, pulchritudine flammarum delectatus dicitur

iniisse domesticam scaenam et cecinisse TROIAE INCENDIUM...'

Troiae incendium (?). Troiae (fem. gen.) incendium (neut. acc. sing.?)

Id cuius Nero cecinit (incendium) accusativus est quia accusativus 'incendium' 'iniisse'

infinitivus sequitur ?


22) '...Post incendium, cum tota vallis quae inter Esquilias et Palatium interiecta est DOMIBUS

vacua facta esset...'


'Domibus' - Ablative of attendant circumstances (Pharr, Virgil's Aeneid...Grammatical Appendix

p. 62)??


23) 'Nero ipse domum suam perfectam ita probavit ut 'SE' diceret 'quasi hominem tandem habitare

coepisse!'

'se' - accusativus?


24) 'In parte interiore triumphus Titi de IUDAEIS IMAGINIBUS illustratur: ab altera parte

imperator lauro ornatus curru triumphali vectus videtur, ab altera milites candelabrum et tubas

Iudaeorum ferentes...'

Cur ablativus. '....the triumph of Titus is illustrated by images of Judea ?

Ablative of means ?


25) '...Quorum uterque novum forum FACIENDUM curavit...'

Nonne 'faciendum' gerundivus?


26) 'Pons Aelius, quo Hadrianus mausoleum suum cum CAMPO MARTIO iunxit, maximus et firmissimus

est omnium pontium qui in Tiberi facti sunt...

Campo Martio, dativus aut ablativus est?


27) 'Templum DIVAE FAUSTINAE dedicatum...'

Divae Faustinae, dativus aut genetivus est?


28) Ovidius:

Iuppiter, arce sua cum totum spectat in orbem,
nil nisi Romanum quod tueatur habet.

[Whilst Jupiter can, from his throne, see the whole world,
nothing that is not Roman can he see]

adrianus
Textkit Zealot
Posts: 3270
Joined: Sun Sep 10, 2006 9:45 pm

Re: De Cap XXXVI Roma Aeterna (Orberg)

Post by adrianus »

In solam ultimam quaestionem spectavi, pmda, ego ut culex coronâ jovis.
I gazed upon the last question only, pmda, like a gnat on Jupiter's crown.

Iuppiter, arce sua cum totum spectat in orbem,
nil nisi Romanum quod tueatur habet.


Jupiter, when from his citadel on high he gazes upon the whole world,
Nothing but what is Roman does he consider worth looking at/after.
[or worth his protection = that should be looked at or after/protected]

Post scriptum

1. Septem urbis Romae montes: mons seu collis Palatinus, Capitolinus, Aventinus, Caelius, Esquilinus, Viminalis, Quirinalis, omne nomen et adjectivum suum


2. Inspici in bonum dictionarium:
tiberis -is vel -idis,
aliter tibris -is vel -idis apud poetas,
aliter tybris -is vel -idis apud eos.
I'm writing in Latin hoping for correction, and not because I'm confident in how I express myself. Latinè scribo ut ab omnibus corrigar, non quod confidenter me exprimam.

derfner
Textkit Neophyte
Posts: 14
Joined: Mon Jul 02, 2012 4:58 am

Re: De Cap XXXVI Roma Aeterna (Orberg)

Post by derfner »

Librum Lingua Latina per se Illustrata Pars II: Instructions emere oportet. Illuc nonnulli responsa ad quaestiones tuas reperis.

His responsis vere loqui puto--sed non certus sum!

(Lectore: si errorem Latinitum vidis, quaeso, corrige!)
2) Quid genus est 'Tiber' (flumen)? Quo modo id declinatur?
Verbum "Tiber" masculinum est et incomposite declinatur--nec quomodo non memini! :(

3) Palatium primum munitum est, sed ea moenia quadrata quibus Romulus, primus rex Romanorum,

Palatium munivisse dicitur iam pridem perierunt, neque ulla casa restat ex illa urbe

antiquissima, quae a forma moenium 'Roma quadrata' appellabatur, praeter 'CASAM ROMULI'

stramento TECTAM.

'quibus Romulus' ...ablativus 'loco ubi'....sed sine 'in' est?

Cur accusativus 'casam' / 'TECTAM'?
A me "moenia ... quibus ... Palatium munivisse dicitur" in "the walls with which he is said to have fortified the Palatine" redditur.

Cum "praeter" accusitivus usi oportet.
4) '...Non rex igitur, sed consul Romanus hoc templum augustum Iovi Optimo Maximo, summo deo

populi Romani, et Iunoni et Minervae, duabus maximis deabus, consecravit.'

Nonne 'Iovi Optimo Maximo.....' dativus sunt?
Ita sunt. "Iovi Optimo Maximo consecravit."

5) '...Postremo Domitianus templum Iovis Capitolini incendio consumptum refecit atque tantis

divitiis exornavit ut nihil magnificentius fiei posset:..'

'magnificentius' adverbium compatativum est?
Comparativum est. "Ut nihil magnificentius fiei posset" in "that nothing more magnificent could be made" a me redditur.
6) '...intus in cella, post fores auro opertas, ingens simulacrum Iovis in alta sede SEDENTIS

positum est.'

Cur 'sedentis' genetivus est?
"Sedentis" participium est cum verbo "Iovis." Iuppiter sedet --> Iuppiter sedens --> Iovis sedentis. ("an image *of Jove sitting* on his throne"
7) '...Infra Capitolinum Palatinumque collem est forum Romanum. In ea valle olim magna palus

erat, quae tum demum siccata est cum aqua paludis in flumen deduceretur per cloacam

subterraneam quae appellatur 'cloaca Maxima'. Postremus siccatus est locus in medio foro qui

'lacus Curtius' dicitur a nomine equitis cuiusdam qui SE armatum cum equo suo in voraginem ibi

FACTAM praecipitavisse narratur.'


a) Estne 'Se' necessarius? Cur Orberg hoc utitur?

b) Cur 'Factam'?

In English: After the place in the middle of the Forum had been drained it was called 'Lacus

Curtius' after the name of some cavalryman who with his armour and horse was said to have

suffered the fate (factam?) of falling into the bog hole there.
a) "se praecipitavisse" in "to have hurled himself" a me redditur.
b) NESCIO! Maxime hoc verbum me perturbat!


10) '...Ex aedibus sacris fori Romani minima quidem, sed veterrima est aedes Iani, quae ad

infimum Argiletum sita est.'

= minima (restant) quidem?
"minima quidem, sed veterrima" = "certainly the smallest, but the oldest"

11) '...Ex aedibus sacris fori Romani minima quidem, sed veterrima est aedes Iani, quae ad

infimum Argiletum sita est. Illa aedes duas ianuas vel portas habet, quae tum DEMUM clauduntur

cum per totum imperium populi Romani terra marique pax facta est...'


'tum = tunc' sed cur 'demum'? Whittaker dicit 'tunc demum' = 'only then'.
"Tunc demum" a me in "then at long last" redditur.

13) '...Iuxta aedem Divi Vespasiani est porticus duodecim DIIS et DEABUS consecrata...


diis / deabus dativi sunt?
Ita sunt. Liber quem supra nominavi hoc describit.

14) '...Nomina duodecim deorum his Ennii VERSIBUS hexametris continentur:..'

his / versibus ablativi sunt? '...(in) his Ennii versibut...'?
Ita sunt.

16) '...QUIBUS VICTIS Octavianus iuxta forum Iulium novum forum cum templo Martis incohavit. '

Quibus Victis - with / upon the death of...?
"quibus victis" = "these [Brutus et Cassius] having been conquered," --> "After Brutus and Cassius were conquered" (ablative absolute)


20) '...Sed ductus clarissimus, aqua Claudia, ab imperatore Claudio, qui ante Neronem Romae

imperavit, perfecta est, et habet longitudinem passuum quadraginta sex milium quadringentorum

sex (ex eo opus arcuatum passuum sex milium quadringentorum nonaginta et unius)...'

'quadraginta (indecl.) sex (indecl.) milium (masc. gen.?) quadringentorum (masc. gen.?) sex

(indecl.) ut 'passuum' (masc. gen. pl.)
Liber quem nominavi hoc describet.

21) '...Nero, cum urbem ardentem prospiceret, pulchritudine flammarum delectatus dicitur

iniisse domesticam scaenam et cecinisse TROIAE INCENDIUM...'

Troiae incendium (?). Troiae (fem. gen.) incendium (neut. acc. sing.?)

Id cuius Nero cecinit (incendium) accusativus est quia accusativus 'incendium' 'iniisse'

infinitivus sequitur ?
"to have gone on his personal ["domestic"] stage and to have reenacted ["sung"] the fall of Troy."

25) '...Quorum uterque novum forum FACIENDUM curavit...'

Nonne 'faciendum' gerundivus?
Ita. Instructions lege.


27) 'Templum DIVAE FAUSTINAE dedicatum...'

Divae Faustinae, dativus aut genetivus est?
Dativus: divae Faustinae dedicatum.



Filum Orbergensis oportet!

pmda
Textkit Zealot
Posts: 1339
Joined: Tue Apr 27, 2010 5:15 am

Re: De Cap XXXVI Roma Aeterna (Orberg)

Post by pmda »

Adriane, Derfner

Multas gratias vobis ago.

Paulus

pmda
Textkit Zealot
Posts: 1339
Joined: Tue Apr 27, 2010 5:15 am

Re: De Cap XXXVI Roma Aeterna (Orberg)

Post by pmda »

Actually, Derfner, Re. 7. (b). I think 'factam' is a perfect participle agreeing with 'Voraginem'. '....was said to have thrown himself into a boghole / marsh that happened to be there...' 'factam' literally 'was made'.

Post Reply