Salvete cunctim!

Textkit is a learning community- introduce yourself here. Use the Open Board to introduce yourself, chat about off-topic issues and get to know each other.
Post Reply
User avatar
WillowW
Textkit Neophyte
Posts: 13
Joined: Wed Aug 02, 2017 10:59 am

Salvete cunctim!

Post by WillowW »

Ut intellexi, oportet mihi pauca de me narrare. Errata nonnulla faciam; date tamen, quaeso, veniam vestram. Ergo, ego...

Sum femina americana cuiusdam aestatis; in Germania nata sum. Eram septem annos professora physicorum et biochemiae universitate clara americana, ubi structuram proteinum computatris et experimentis investigavi. Sed debui discedere, quod tenuriam, id est sinecuram, non obtinui.

Abhinc quattuor annos physica mathematicamque in Silva Nigra docet, in eadem schola ubi pridem discipula fui. Natura formosa hic mihi pergrata est, etiam sunt mei socii et discipuli amoeni. Accedit quod meam venustam decimo ante Kalendas Martii anni huius nuptavi. :D Habitamus cum pardula pusilla in aedibus scholae, et interdum, praesertim ientaculo, Latine confabulamur.

Studui physica et musicam apud MIT et tres linguas antiquas, Latine, Graece et Hebaice, apud Harvard. Eram discipula bona physicorum et aliarum scientiarum, sed inhabilis musicae et linguarum. Tempore illo tamen aliquantulos libellos in Anglice verti, e.g., _Confessio Philosophi_ de Leibniz, _Physica_ de Aristoteles, et nonnullas fabulas mediaevales, i.a. de _Apophthegmata Patrum_ de Migne. Quae non potest, ista laborabit.

Professora fieri volui, postea facta sum; permulta facere mihi necesse erat et linguas antiquas neglegebam. :( Interdum docebam Graece vel Latine, sed non saepe et multissima oblita sum.

Quamquam nequam ego, numquam ego laetitias meas illarum linguarum oblita sum, quibuscum desiderium meum ardet. Me sentio stulta et inepta, sed iterum discere conabor. Abhinc aliquas menses Latine omnes dies aliquas horas audio (Honestiori der Millner maximas gratias ago!), et cum uxore mea et cum pardula saevissima nonnumquam garrio. Nobis periucundum est; nostra schedula obsoniorum Latine scribimus. Credo ut cerebellulum paulatim discit, quia verba Latine involuntarie de ore meo cadunt sive indicta in auribus sonant.

In vere illi duo magistri, qui linguam Latinam schola mea docent, diu aegri erant. Oportet mihi nonnullos discipulos adolescentes (classes septem usque novem) Latine docere, et mihi permultum placet, super omnia privilegium Catullum docere. Colloquia Latina habuimus et in anno scholastico habebimus. Timeo, quia tam inepta sum; sed civis Latinitatis fortis debet. :) Solam linguam Latinam scribam dicamque, quo eam iamdudam ;) discam.

Conabor bona discipula et socia esse. De auxilio vestero gratias vobis sincere et ex animo ago.

Vestra
Salix
Last edited by WillowW on Tue Aug 08, 2017 7:54 pm, edited 1 time in total.

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5110
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: Salvete cunctim!

Post by bedwere »

Exoptatissimam te accipimus, Salix!

User avatar
WillowW
Textkit Neophyte
Posts: 13
Joined: Wed Aug 02, 2017 10:59 am

Re: Salvete cunctim!

Post by WillowW »

Acceptum tuum tam benignum, Bedwere, bene acceptum gratumve est -- gratias! Et tibi omnia bona precor.

Nonnulla errata super (supererrata?) sunt interea mihi clara, sed temptationem resistam, ea iterum mutare. Ut aiunt programmatores, de cimici solo eraso duo cimices nati sunt. ;)

Salix

Post Reply