Textkit Logo

Dubita Michaelis de Lingua Latina

Here's where you can discuss all things Latin. Use this board to ask questions about grammar, discuss learning strategies, get translation help and more!

Moderator: thesaurus

Dubita Michaelis de Lingua Latina

Postby MiguelM » Sun Jan 13, 2008 1:44 am

Michaelis salutem omnibus dicit.

Primum, si male latine (quid certe frequens erit!) loquor, amabo vos me corrigere poterunt.

Secundum, putavi unam solam threadem (:oops:) creare oportet, quia etsi non multa dubita adhuc tenui, plus plusque habebo.

Dubitum primum! In Capitulum XXV Linguae Latinae, hic dicitur:
Ariadna amicum suum fugientem uocauit: "Theseu, Theseu! Revertere ad me!" neque ullum responsum ei redditum est praeter uocem ipsius quam dura saxta reddiderunt.


Significatus partis aegri nesciens sum neque multum cogitans. Cur 'quam' ibi est? Quid redditum est? 'Vox ipsius' reddita est? A quo? Nescio. Nunc a vobis auxilium rogo.

Gratias multas vobis ago.
User avatar
MiguelM
Textkit Fan
 
Posts: 217
Joined: Fri Nov 09, 2007 1:35 am
Location: Portugal

Re: Dubita Michaelis de Lingua Latina

Postby Lucus Eques » Sun Jan 13, 2008 2:00 am

Salvus sis, Michael.

Pro "thread": thema (n., origine Graeca)

Anglice reddo hanc sententiam:

Ariadne called her fleeing beau: "Theseus, Theseus! Come back to me!" but no response came back her except her very voice, which [acc. singular relative pronoun of VOCEM antecedent] the hard rocks sent back [echoed]."
User avatar
Lucus Eques
Textkit Zealot
 
Posts: 2001
Joined: Wed Jan 07, 2004 12:52 pm
Location: Tōkyō, IAPONIA

Postby Kyneto Valesio » Sun Jan 13, 2008 3:27 am

Michaeli s.p.d. Cynetus Valesius

Primum omnium, te laudo optime michaelis quod audes latine scribere. Melior ratio discendi nulla est quam exercitio hujus generis. Nos petivisti ut menda corrigeremus si quae videremus.

Primum, si male latine (quid certe frequens erit!) loquor, amabo vos me corrigere poterunt.


Nullo modo me habeo linguae latinae peritum. Attamen illam sententiam tuam aliquantum aliter scriberem. Ecce

Si male loquar, quod sine dubio SAEPE accidet, inconcinna, quaeso, corrigite!

Non enim verbo "frequens" utimur sicut eo usus es. Melius sit uti aut "crebo" aut "saepe" aut etiam "saepenumero" quae omnia adverbia sunt. Ut studia tua floreant oro. Vale
Kyneto Valesio
Textkit Fan
 
Posts: 214
Joined: Tue May 01, 2007 10:10 pm
Location: San Diego

Postby Lucus Eques » Sun Jan 13, 2008 3:59 am

Kyneto Valesio wrote:Michaeli s.p.d. Cynetus Valesius

Primum omnium, te laudo optime michaelis quod audes latine scribere. Melior ratio discendi nulla est quam exercitio hujus generis. Nos petivisti ut menda corrigeremus si quae videremus.

Primum, si male latine (quid certe frequens erit!) loquor, amabo vos me corrigere poterunt.


Nullo modo me habeo linguae latinae peritum. Attamen illam sententiam tuam aliquantum aliter scriberem. Ecce

Si male loquar, quod sine dubio SAEPE accidet, inconcinna, quaeso, corrigite!

Non enim verbo "frequens" utimur sicut eo usus es. Melius sit uti aut "crebo" aut "saepe" aut etiam "saepenumero" quae omnia adverbia sunt. Ut studia tua floreant oro. Vale


Non verum. frequens adverbium est, = frequenter, saepe, et cetera. Verba quibus usus est non recte apposita sunt, uti bene refecisti illam sententiam, sed frequens probum ac commune existimo.
User avatar
Lucus Eques
Textkit Zealot
 
Posts: 2001
Joined: Wed Jan 07, 2004 12:52 pm
Location: Tōkyō, IAPONIA

Postby adrianus » Sun Jan 13, 2008 2:57 pm

Annon casibus aliquis "quasi adverbium" frequens dictio meliùs vocetur, quae adjectivum adstrictè est?
adrianus
Textkit Zealot
 
Posts: 3270
Joined: Sun Sep 10, 2006 9:45 pm

Postby Lucus Eques » Sun Jan 13, 2008 3:09 pm

Quasi? Num 'quasi' diceres ante CERTO, quod aut adverbium aut adjectivum habetur? CERTO haudquaquam "quasi adverbium" est nec "quasi adjectivum," sed proprium adjectivum aut proprium adverbium utraque simul.
User avatar
Lucus Eques
Textkit Zealot
 
Posts: 2001
Joined: Wed Jan 07, 2004 12:52 pm
Location: Tōkyō, IAPONIA

Postby adrianus » Sun Jan 13, 2008 5:57 pm

Dicit Oxford Latin Dictionary (editio 1982; impressio 1997) frequens dictionem adjectivum esse quae, in casibus quibus hic loquimur (nisi fallor), anglicè "quasi-advb. (quasi-adverbial)" vocetur et eo "quasi-advb. (quasi-adverbially)" utitur, etsi definitione adjectivum manet. Liber ob oculos mihi est. Hoc appositum ("quasi-adverbial") intellego et quare eo utar. "Frequens" CERTÒ adjectivum est quod, in casibus aliquis, sensum vel vim QUASI adverbii habere potest (de personis plerumque aetate classicâ). Nugasne dico?
adrianus
Textkit Zealot
 
Posts: 3270
Joined: Sun Sep 10, 2006 9:45 pm

Postby MiguelM » Sun Jan 13, 2008 9:04 pm

Gratias omnibus ago ob auxilium uestrum!

Alium dubitum sic:

Iis locis oues, porci, boues pascuntur, nam herba est pecoris pabulum


Non sententium ipsum sed uoce passiua usum intellectu difficile est mihi. Quare passiuo usum est etsi pascere "herba alere" esse dicitur? Bouesne quibus pascuntur sunt? :|
User avatar
MiguelM
Textkit Fan
 
Posts: 217
Joined: Fri Nov 09, 2007 1:35 am
Location: Portugal

Postby adrianus » Sun Jan 13, 2008 9:40 pm

Adriani responsum ad aliud dubium a MiguelM positum.
Cum de animalibus loqueris, "pasco" verbum passivâ voce (exempli gratiâ "boves pascuntur") sensum activum habet (et anglicè "cattle feed, graze (on)" dicere vult). Aliter, agricultor vel agricola vel colonus pecora pascit. Definitio "pasco" dictionis plus quàm "herbam edere" comprendit.
adrianus
Textkit Zealot
 
Posts: 3270
Joined: Sun Sep 10, 2006 9:45 pm

Postby Kyneto Valesio » Mon Jan 14, 2008 1:13 am

Salvete amici

Ut vera dicam rebus gramaticis frequentissime confundor nam attentionis inopia laboro. Neque mihi sunt multi libri qui consulantur quia nuper fere omnes qui mihi erant vendere coactus sum quia mox familia ad occidens patriae litus se movere cogitat. Ob hanc inopiam opum scholasticarum quotiescumqum res hujus generis agitantur fontes interretiales consulo.

Quo nos omnes utimur, ut suspicior, verborum index a honesto whitaker divulgatus nil de vi adverbiali verbi frequens dicit. Attamen quid inveni apud librum grammaticum a honestis Greenough et Allen exaratum quod aliquantulum lucis super hanc questiunculam obicere potest. Ecce

http://tinyurl.com/2tc3ot

De adjectivis quae vim adverbialem habeant

290. Adjectivum consentiens cum aut subjecto aut objecto (an verbis probis utar nescio) nonnumquam adhibetur ad actionem verbi qualificandam ita ut vim adverbi habeat.

Deinde diversa dantur exempla:

Primus venit. He came first
Nullus dubito. I no way doubt.
Laeti audierunt. They were glad to hear.
Erat Romae frequens. He was often at Rome.
Serus in caelum redeas. May you return late to heaven.

Hanc ultimam sententiam Horatius noster de emperatore augusto scripsit ut concordiam celebraret quam hic instituerat per terrarum orbem. Mihi aliud exemplum occurrit: Praeceps cecidit in orcum - he/she fell headlong into hell. Exemplis funditus consideratis satis mihi liquet - nisi peritores homines fontes majoris auctoritatis citare possunt - verbum "recens" adjectivum esse quod nonnumquam imbuitur vi adverbi. Ut valeatis quam pancratice ex imo corde exopto amici spectatissimi!

Postscriptum: Vellem scire quomodo nobis dicenda sunt verba anglica "subject" et "object". An scite scripsi supra annon ?
Kyneto Valesio
Textkit Fan
 
Posts: 214
Joined: Tue May 01, 2007 10:10 pm
Location: San Diego

Postby adrianus » Mon Jan 14, 2008 10:21 am

Kyneto Valesio wrote:Vellem scire quomodo nobis dicenda sunt verba anglica "subject" et "object".

"Subjectum" dicunt grammatici aetatis classicae, at "objectum" nunquam (Traupman). Apud Traupman ("Conversational Latin", p.343), quod anglicè "'the man' is the object of the verb" dicitur latinè "'hic homo' verbo adjungitur" eis vertitur. "Objectum directum vel indirectum" post aetatem classicam probè dicitur. Nisi fallor, subjectivum et objectivum quoque videntur (at non classicè). Cum in grammaticorum libris "subjectivum" et "objectivum" dictiones quaero, praeter semel eas non invenio: latinè "nomen adjectivum" et "nomen subjectivum" distingui lego. Non mihi dubium est quin errem. Nihil novum. Solùm ad res internas et personae (anglicè "subjective matters") vel externas et concreti (anglicè "objective") haec adjectivi pertinent.
adrianus
Textkit Zealot
 
Posts: 3270
Joined: Sun Sep 10, 2006 9:45 pm

Postby MiguelM » Tue Jan 15, 2008 3:10 am

Plus dubitorum! :oops:

Noli quemquam ante mortem beatum dicere.


Vtrum illic dicitur ut quisquam se beatum dicere ante mortem malum est an aliud?

Nunc... quid est Grex de quo tantum auditur? Vbi est vel quomodo illud inuenire possum?

Gratias multas uobis ago!
User avatar
MiguelM
Textkit Fan
 
Posts: 217
Joined: Fri Nov 09, 2007 1:35 am
Location: Portugal

Postby MiguelM » Sat Feb 23, 2008 9:26 pm

in XXXIV Capitulo

Pensum Primum, est scantio facienda minimi Martialis epigrammatis.

Scríbere mé quereris, Vélóx, epigrammata longa.
Ipse nihil scríbis: tú breuióra facis!


Mihi facile factu non est quoniam uersum primum semper erro in scantionem.

-uu - -uu -- uu--u -u
ecce certe mala scantio mea primi uersi.

u-u--- - -u-uu-
ac item mala secundi.

Dubita equidem habeo ut
syllaba duas litteras habens (ut epigrammata uel ipse) longa aut breue esset;
syllaba cum 'que' (ut [/b]que[/b]reris longa aut breue est?) longa aut breue esset.

Ab uobis rogo ut auxilium dare possitis!
User avatar
MiguelM
Textkit Fan
 
Posts: 217
Joined: Fri Nov 09, 2007 1:35 am
Location: Portugal

Postby modus.irrealis » Mon Feb 25, 2008 5:10 pm

I hope you don't mind my replying in English. For long vs. short syllables, it's the consonants at the end of the syllable that matter rather than those at the beginning. Instead of my trying to explain it, this site gives concise rules.

I scan the epigram as

- u u - u u - - - u u - u u - x
- u u - - - - u u - u u x

which seems to be fine since it gives a proper elegiac couplet. (I use the x at for the last syllable because it can be either short or long, and although the ga in longa is short, I'm not sure how the cis of facis is normally scanned at the end of a line.)
modus.irrealis
Textkit Zealot
 
Posts: 1093
Joined: Mon Apr 10, 2006 6:08 am
Location: Toronto

Postby MiguelM » Mon Feb 25, 2008 5:37 pm

Thank you muchly! After reading your post, I managed to finally scan if properly. Many many thanks!

And scanning doesn't seem such a beast anymore.
User avatar
MiguelM
Textkit Fan
 
Posts: 217
Joined: Fri Nov 09, 2007 1:35 am
Location: Portugal

Postby MiguelM » Fri Mar 07, 2008 3:20 pm

Saluete omnes!

Denuo auxilium uestri rogo ad linguam latinam. In capitulo tricesimo septimo, Troia Capta nomine, quindecim uerso, 'uiro' scribitur, tamquam 'uirgo' scribendum fuisset. Recte illum dico an non?

Faunó mortuó, Latínus, fílius eius, régnum accépit. Huius fílius in prímá iuventúte periit: sóla in régiá erat fília, nómine Lávínia, iam mátúra viró.

Gratias uobis multas ago!
User avatar
MiguelM
Textkit Fan
 
Posts: 217
Joined: Fri Nov 09, 2007 1:35 am
Location: Portugal

Postby Amadeus » Fri Mar 07, 2008 4:31 pm

MiguelM wrote:Faunó mortuó, Latínus, fílius eius, régnum accépit. Huius fílius in prímá iuventúte periit: sóla in régiá erat fília, nómine Lávínia, iam mátúra viró.

Gratias uobis multas ago!


Salve, Miguel!

Matura viro = "Matura ad virum ducendum". Puto hoc quia in sententia quae sequitur legere potes: "Illam multi viri ... petebant".

:wink:

Vale!
Lisa: Relax?! I can't relax! Nor can I yield, relent, or... Only two synonyms? Oh my God! I'm losing my perspicacity! Aaaaa!

Homer: Well it's always in the last place you look.
User avatar
Amadeus
Textkit Zealot
 
Posts: 764
Joined: Wed Oct 26, 2005 10:40 pm
Location: In a van down by the river

Postby MiguelM » Fri Mar 07, 2008 4:49 pm

Sententiam secutam de re alia esse putaui. Quippe explanatio tua omnia candida fecit.

Gratias tantas tibi, Amadee (puto casum hoc uocatiuum male esse...), ago!
User avatar
MiguelM
Textkit Fan
 
Posts: 217
Joined: Fri Nov 09, 2007 1:35 am
Location: Portugal


Return to Learning Latin

Who is online

Users browsing this forum: Exabot [Bot], Google [Bot] and 42 guests