I am currently putting the finishing touch to my transcription of Plato's Crito. One small question:
I am 99% certain that it ought to read præterquam instead of præterquum, but I want to make sure nonetheless. What do you think?Plato wrote: Et primum quidem ille tunc in judicium ingressus, cum liceret non ingredi; deinde concertatio ipsa judicii similiter acta; et extremus hic finis, tanquam ridiculum quiddam, per ignaviam segnitiemque nostram effugisse nos videbitur, quod nec nos te servaverimus, neque tu ipse te, cum id fieri absque magna difficultate potuerit, si vel parum in nobis usus industriæque fuisset. Hæc igitur, o Socrates, considera, ne præterquum quod mala sunt, etiam dedecori tibi nobisque sint: sed tibi consule. immo vero non jam amplius consulendi tempus, sed consultum jam esse oportuit. unicum vero consilium est; videlicet venienti hac nocte cuncta hæc facta esse oportere. Sin autem ultra tardamus, nihil omnino fieri ulterius poterit. quamobrem omnino mihi adhibe fidem, o Socrates, nec ullo modo aliter facias.
Valete,
Carolus Raeticus